Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Seruandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cornelii et Lucii honor gloriosus: quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater carissime, honorificare et seruare grauitate et auctoritate tua debes, qui uicarius et successor eorum factus es. illi enim pleni spiritu Domini et in glorioso martyrio constituti dandam esse lapsis pacem censuerunt et paenitentia acta fructum communicationis et pacis negandum non esse litteris suis signauerunt quam rem omnes omnino ubique censuimus. neque enim poterat esse apud nos sensus diuersus, in quibus unus esset spiritus : et ideo manifestum est eum spiritus sancti ueritatem cum ceteris non tenere quem uidemus diuersa sentire. significa plane nobis quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut [*]( 1 Luc. 16, 15. ) [*]( 2 dinoscit] nouit Z quoniam] quia Z 3 in] coram Z eIecratio] execrabile Zo 4 in conspectn dei execrabile est Z 5 pIacent Z temedi Z 6 assnmont Z et se ex ete C, esse Z 7 coniunges C\', coniunctus et Z et om. Z 9 quando] quo Z ipse om. Z 11 nrm C\' martirum beatorum o 12 corneli et luci 01 14 graoitatem C, auctoritate p quis Z 15 et om. V successorem 01 eorum om. C, eis V illic 01 pleno 01 16 dei Zv 18 signanernnt ex neganernnt C 20 diuersis Z esset] est et C1, est CZViqv 21 et ... sancti om. Z eum] cum p 22 sentimns non tenere Z significare C1, significabis Z plana 01 23 marciane C arelatae o, arelato Z constitutus C )

749
sciamus ad quem fratres nostros dirigere et cui scribere debeamus opto te, frater carissime, semper bene ualere.