Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS SERGIO ET ROGATIANO ET CETERIS CONFESSORIBVS IN DEO PERPETVAM S.

Saluto uos, fratres carissimi, optans ipse quoque conspectu uestro frui, si me ad uos peruenire loci condicio permitteret. quid enim mihi optatius et laetius posset accidere quam nunc uobis inhaerere, ut conplecteremini me manibus illis quae purae et innocentes et dominicam fidem seruantes sacrilega obsequia respuerunt ? quid iocundius et sublimius quam osculari nunc ora uestra quae gloriosa uoce Dominum confessa sunt, conspici etiam praesentem ab oculis uestris qui despecto saeculo conspiciendo Deo digni extiterunt? sed quoniam huic laetitiae interesse facultas non datur, has pro me ad aures et ad oculos uestros uicarias litteras mitto, quibus gratulor pariter et exhortor ut in confessione caelestis gloriae fortes et stabiles perseueretis et ingressi uiam dominicae dignationis ad accipiendam coronam spiritali uirtute pergatis, habentes Dominum protectorem et ducem qui dixit: et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi. o beatum carcerem quem inlustrauit uestra praesentia. o beatum carcerem qui [*]( 18 Matth. 28, 20. ) [*]( Epist. VI. — Incipit ad Rogatianom (iuniorem add. C"QT) et ceteros (ceteris N, om. CQT) confessores (confessoribae N) CPNQRT, lncipit ad Rogationem Cl, Incipit ad confessores LP. — 2 cyrrianus T seagio et Cl, om. LNPT rogatiano iuniori CB 3 domino CBTv 4 carissimi ac beatissimi v optas R (as tnras.), ortans C\' ipse]∗∗sei R 6 possit t CQ, posse M «** quam L (per eras) 7 ut om. Bl conplecteremini B er sed mini in ras., conplecteret C me om. C 8 in obsequia R 9 respuere R, res fuerunt C\' iO gloriose uocem C dni C*B, dno C1 LT etiam] et tam R, me T in ras. 11 despectu L conspiciendo] conspiciamus indeque C 12 dno CBV letiae C 13 et ad] et C 14 et exhortor] et jponeo T B. l. ut in] uti LPT1 confessionem 01 Tl 15 caelesti gloria 01 et fortes et C 16 ad om. LR 17 dno L profectorem Q (protectorem M) 18 et om. T\'v diebus diebus B 19 mundi] saeculi CBV 20 qui om. R )

481
homines Dei mittit ad caelum. o tenebras lucidiores sole ipso et luce hac mundi clariores, ubi modo constituta sunt Dei templa et sanctificata diuinis confessionibus membra uestra.