Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Nec quicquam nunc uersetur in cordibus et mentibus uestris quam diuina praecepta et mandata caelestia, quibus nos ad tolerantiam passionis spiritus sanctus semper animauit. nemo mortem cogitet sed immortalitatem nec temporariam poenam sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: pretiosa est in conspectu Dei mors iustorum eius. et iterum: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. et iterum ubi loquitur scriptura diuina de tormentis quae martyras Dei consecrant et ipsa passionis probatione sanctificant: et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est. et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos et inuenit illos dignosse. tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum inperpetuum. quando ergo iudicaturos uos et regnaturos cum Christo Domino cogitatis, exultetis necesse est et futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis, scientes ab initio mundi sic institutum ut laboret istic in saeculari conflictatione iustitia, quando [*]( 8 Ps. 115,15. 9 PS. 50, 19. 13 Sap. 3, 4-8. ) [*]( 1 dei mittit] dimittit C oex quo T 2 hac] ac RT sed exp. T 3 sanctificanda Tv 4 uersatur C 5 quam] nisi C -nos] non R, uos N" 7 nec N corr. temporalem C 8 est om. C 9 dm Cv iastoram] sanctorum Q 11 despiciet CR 12 martyres CNTv in ipsa CQRv 13 sanctificat R 14 eorum] illorum CR immortalitatem JB, inmortalitatis C 17 portabit CIB 18 quasi] ut Q holocansta CV, holocaustum Q, holocausti RT sed i corr. hostia CR 19 illorwn] add. CRv: fulgebunt iusti (iusti om. R) et tamquam scintillae in harundineto discurrent; om. hoc additamentum reliqui codd. et V 20 populi Q (populis M) regnauit Q eOlUm dominus v 21 perpetuum] aeternum Q 11* t 22 et] ut C 23 sic] huius C 24 labore IIII sic T, labore inssit C in] cum TQ institiam L ) [*]( m. ) [*]( 31 )