Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Peto quoque ut ad procurandam quietem solertia et sollicitudo uestra non desit. nam etsi fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conueniendum et uisitandum confessores bonos quos inlustrauit iam gloriosis initiis diuina dignatio, tamen caute hoc et non glomeratim nec per multitudinem semel iunctam puto esse faciendum, ne ex hoc ipso inuidia concitetur et introeundi aditus denegetur et dum insatiabiles multum uolumus, totum perdamus. consulite ergo et prouidete ut cum temperamento fieri hoc tutius possit, ita ut presbyteri quoque qui illic apud confessores offerunt singuli cum singulis diaconis per uices alternent, quia et mutatio personarum et uicissitudo conuenientium minuit inuidiam. circa omnia enim mites et humiles, ut seruis Dei congruit, temporibus seruire et quieti prospicere et plebi prouidere debemus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate. salutat uos diaconus et qui mecum sunt salutant. ualete. [*]( 1 dum Z 2 summala T\', summa Zfi 3 propter] per (i ut h. plures] unde haberent pauperes Z 4 ad] an Z necessitatem fi et pressuras] eipssa p 5 possent u 6 sollertia N 7 desit N, sit T, desi-, nat Zu nam om. Zu. sint (i 8 lustrauit (i 9 gloriosis initiis] gloriosos intus Zp 10 semel] simul v uinctum Z 12 degeneretur Z et om. Z insatialis T, instabiles N multum] totum Zv 13 consulete T fieri hoc T, fieri N, hoc Zu, hoc agi v 14 totius NTZ possit impleri (i ita] itaque N 15 diaconibus Zu et quia p 17 himiles T congruum sit fi, congruit sit sed Z 18 quietem (i 19 ac desiderantissimi NTV, om. Zp 20 et nostri ... ualete om. Zp fraternitatem uestram N salutate om. NT salutant Nv 21 salutant om. v. — Ad clerum ut (sicut T) supra explicit NT, Ad clerum propter curam pauperum explicit Z, om. fi. — )