Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Tu tamen, frater, numquam pro tua caritate desistas lapsorum animos temperare et errantibus ueritatis praestare medicinam, licet animus aegrotans medentium respuere soleat industriam. recens est lapsorum nuper hoc uulnus et adhuc in tumorem plaga consurgens. et idcirco certi sumus quod spatio productions temporis inpetu isto consenescente amabunt hoc ipsum ad fidelem se dilatos esse medicinam, si tamen desint qui illos arment ad [*]( 1 martires w ex euangelio om. Oxon. 2 illum T adiscere ϕ 3 proter w fiunt om. w teneant] negantes ϕw, necante Tv 4 ne] he. 10 5 quo pacto om. Oxon. 6 quam] per w se om. tp, post sacrificassent v illi cp 7 existiman T donantnr dicantur qp 8 debeant v sibi] si 10 9 negotio] negaturo w se om. ϕw 11 ad om. T 12 remittendos esse <p 15 utrubique V et pudoris] ut pndoris Τϕ, pudoris w; fort. ut pndoris$ic et 16 nam et Goldhorn a om. ϕw dumj querere dum w, quae cp ad om. T 17 inquitarentnr T 18 illis non ipsi] illi com ipso 10, illi cum epo tp 20 caritate] ueritate ϕ, pietate siue caritate 10 21 animis T 22 aegrotans] aegrorum v respicere 10 23 regens T hoc uulnus nuper qp tumore tp, timorem T 24 prodnctionis 10, productiones T 25 inpeto T 26 delatos Τϕw )

575
periculum proprium et in peruersum instruentes pro salutaribus dilationis remediis exitiosa deposcant illis properatae communicationis uenena. neque enim credimus sine instinctu quorundam ausuros fuisse omnes tam petulanter sibi iam pacem uindicare. nouimus Carthaginensis ecclesiae fidem, nouimus institutionem, nouimus humilitatem. unde etiam mirati sumus quod quaedam inter uos per epistolam iniecta durius notaremus, cum amorem uestrum mutuum et caritatem exemplis multis reciprocae adfectionis in uos inuicem saepe conperissemus. tempus est igitur ut agant delicti paenitentiam, ut probent lapsus sui dolorem, ut ostendant uerecundiam, ut monstrent humilitatem, ut exhibeant modestiam ut de submissione prouocent in se Dei clementiam et de honore debito in Dei sacerdotem eliciant in se diuinam misericordiam, quando meliores ipsorum litterae fuissent, si pro ipsis preces stantium humilitate ipsorum adiutae fuissent, quoniam et facilius inpetratur quod petitur, quando is pro quo petitur condignus est ut quod petitur inpetretur.