Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quod autem pertinet ad Priuatum Lambesitanum, pro tuo more fecisti, qui rem nobis tamquam sollicitam nuntiare uoluisti. omnes enim nos decet pro corpore totius ecclesiae, cuius per uarias quasque prouincias membra digesta sunt, excubare. sed nos etiam ante litteras tuas fraus callidi hominis latere non potuit. nam cum antehac quidam ex ipsius nequitiae cohorte uenisset uexillarius Priuati Futurus ac fraudulenter litteras a nobis elicere curaret, nec quis esset latuit nec litteras quas uolebat accepit. optamus te semper bene ualere. [*]( 1 dilationum e 4 iam om. v 5 karthaginiensis T (ni 8. l.) nouimus inst.] nominis institutionem qp 6 quodam ϕw inter uoa per scripsi, interper T, interprete cpw, in te per v 7 iniectam ϕw nogtrum fptD 11 ut m.] et monstrent w 13 sacerdote V 14 quando]. Quanto v fuisse tp si ... fuissent om. rpw pro om. T 15 statium T fuisse T 16 inpetretur T his w condignis T 18 autem] aut tp pertineat ϕw primatum T\', primam w iambesitanum ϕw 19 more] amore ϕw 20 docet T 22 calidi cpw 23 nam om. w uenissent 10 24 priuatim pw futurus V, futiuos T, et furto ψw ac] et Vv fraudolenter T eligere T 25 curare T 26 optamua ... ualere om. Ttp semper] in domino v. — Rescribentis ptbr et diacon Romae consistentibus Cipriano papati explicit T, om. ϕw. — )