Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Videant igitur quid hoc negotio agere conentur. nam si aliud quidem euangelium, aliud uero martyres dicunt posuisse decretum, conlidentes contra euangelium martyres utrobique periclitabuntur. nam et euangelii fracta iam et iacens uidebitur esse maiestas, si potuit alterius decreti nouitate superari, et de martyrum capite gloriosa confessionis corona detracta, si non illam de euangelii conseruatione inuenientur consecuti unde martyres fiunt, ut merito nulli magis tam sit competens nihil contra [*]( 1 temperata Tcpw iuste T, ista ϕ, istam et to 2 cohortandum <p, coartando w legitime Τϕw, legitimam v 3 quidam s. mirari w 4 noloisset qp ut tam urgente w, utamur gente ϕ 5 et] atque ϕw 6 adpeterent] tam peterent v . mendicarent w immo iam] immotam T iam et] etiam ϕw 8 quod] a quo Trpw; ab altero quod fort. 9 substinent w 10 haberent cp, habere w 11 conferre illam <p 14 euang. decretum] communicationem euangelicam M uidebitur ϕw 15 demum ex demur T 16 non ... quaerit om. w discrepat rp quia] qui T 18 omittant Tw, omittat <p 19 igitur om. cp in hoc 11 cogentur tpw 20 uero] autem v 21 conlidentes] coDsilidentes ω martyras «p utrubique V, utro.que T 23 maiestas] manifestas T 24 detracta corona w 25 inueniantur TH, inueniuntur rp 26 nulli. T tam DIn. v petens T, comparens v )

574
euangelium decernere quam qui martyris nomen ex euangelio laborat accipere. illud praeterea uellemus addiscere: si martyres non propter aliud martyres fiunt nisi ut non sacrificantes teneant ecclesiae usque ad effusionem sanguinis sui pacem, ne cruciatus dolore superati perdendo pacem perdant salutem, quo pacto salutem quam se, si sacrificassent, habituros non putauerunt, illis existimant donandam qui sacrificasse dicantur, cum legem hanc debent in aliis tenere quam ipsi uidebantur sibi ante posuisse? in quo negotio hoc ipsum quod pro se ipsis facere putauerunt animaduertimus contra se ipsos protulisse. nam si dandam illis pacem martyres putauerunt, cur ipsi non dederunt? cur illos ad episcopum, ut ipsi dicunt, remittendos censuerunt ? is enim qui iubet fieri potest utique facere quod fieri iubet. sed ut intellegimus, immo ut res ipsa loquitur et clamat, sanctissimi martyres utrobique adhibendum putauerunt temperamentum et pudoris et ueritatis. nam quia a multis urguebantur, dum ad episcopum illos remittunt, uerecundiae propriae, ne ulterius inquietarentur, consulendum putauerunt: et dum illis non ipsi communicant, euangelicae legis inlibatam sinceritatem custodiendam iudicauerunt