Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

In quo loco marimafi tibi adque nberes gratias referre debemos et reddimus quod illorum carceris tenebras litteris tuis inluminasti, quod ad illos uenisti quomodo introire potuisti, quod illorum animos sua fide et confessione robustos tuis adlocutionibus litterisque recreasti, quod felicitates eorum condignis laudibus prosecutus accendisti ad multo ardentiorem caelestis gloriae cupididatem, quod pronos inpulisti, quod ut credimus et optamus uictores futuros uiribus tui sermonis animasti: ut quamquam hoc totum de fide confitentium et de diuina indulgentia uenire [*]( 1 quamquam] quam B carcere BHN 2 dignitatis H1 confessiones T 3 fide B gloriosae T, gloriosa v 5 ab] ad H 6 pudorem H reuocabunt B ne si FH, nisi BLNTv facile om. v 7 ruinae Bv sarcirentur v 8 esse H tenore scripsi, tenorem FHLNT, tenor B uigorem H illibatum v 9 dignitatemque v se om. N excruciandos] excusandos B 10 martyrum H1 . 11 si occisione B 12 esse uoluissent euangelii H, esse euang. u. B quo Tl id om. BT custodi in eos T 13 possidet] add. H: uideat amitti dum id ex quo possidet om. N id] hic B possedit H amittit om. FHT, uiolat Oxon. fort. recte 15 loco quo B tibi om. B 16 ct] ut B illo L carceres T tenebris B 18 animas H elocutionibus T 19 creati B felicitatis BT indignis B 20 prosecutos NT ascendisti B ardentiore caelesti B 21 cupiditate B pronos] in nos FHT, pronosit B inpulsisti L, polisti T, intellectu B ut] ue F 23 confidentium BN de om. B )

553
uideatur, tamen in martyrio suo tibi ex aliquo debitores facti esse uideantur. sed ut ad id unde digressus sermo uidebatur esse rursus reuertatur, quales litteras in Siciliam quoque miserimus subiectas habebis. quamquam nobis differendae huius rei necessitas maior incumbat, quibus post excessum nobilissimae memoriae uiri Fabiani nondum est episcopus propter rerum et temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur et eorum qui lapsi sunt possit cum auctoritate et consilio habere rationem. quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic conlatione consiliorum cum episcopis presbyteris diaconis confessoribus pariter ac stantibus laicis facta lapsorum tractare rationem. perquam enim nobis et inuidiosum et onerosum uidetur non per multos examinare quod per multos commissum uideatur fuisse et in unum sententiam dicere, cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse, quoniam nec firmum decretum potest esse quod non plurimorum uidebitur habuisse consensum. aspice totum orbem paene uastatum et ubique iacere deiectorum reliquias et ruinas, et idcirco tam grande expeti consilium quam late propagatum uidetur esse delictum. non sit minor medicina quam uulnus est, non sint minora remedia quam funera, ut quomodo qui ruerunt hoc ruerunt quod caeca temeritate nimis incauti fuerunt, ita qui hoc disponere nituntur, omni consiliorum moderamine utantur, ne quid non ut oportet factum tamquam inritum ab omnibus iudicetur. [*]( 1 uidear FT sibi B deuictores B factis L 2 id unde] eundam B et sermo B osse ... litteras om. T 3 reuertatur] reuersatum B sicilia BBLLNT 4 habetis H, haberebis L 5 incumbit B 6 fauiani N esset T 7 ista om. T maederetur B 8 sint L et] et cum BLN 9 in tam] istam B placeant B 10 prius esse Oypr. epist. 55 c. 5 consolatione H1 11 episcopis] plurimis T et diaconibus T 12 pariter** B, om. T ac st.] adstantibus BH 13 ratione H inuiosum L 14 permissum uidetur T 15 et in unam T, et unam B, et unum LNv 16 diffusum per multos T quoniam n. f. d. p. esse om. FHT firmum] primum B 17 uidetur H 19 alterum et T s. l. 21 est om. v non sint ... funera om. T sit minor L 22 funeraJ uulnera maluit Baluzius ruerunt] fuerunt B ob hoc v ruerunt om. H 23 nititur B 24 nitantur B 25 hominibus B )

554