Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Quamquam confessoram quoque, quos hic adhuc in carcerem dignitas suae confessionis inclusit et ad certamen euangelicum sua fides in confessione iam gloriose semel coronauit, litteras habeas conspirantes cum litteris nostris, quibus seueritatem euangelicae disciplinae protulerunt et inlicitas petitiones ab ecclesiae pudore reuocarunt, ne si hoc facile fecissent, disciplinae euangelicae ruinas non facile sarcirent, praesertim cum nulli magis tam congruens esset tenore euangelici uigoris inlibatam dignitatem seruare quam qui se excruciandos et excarnificandos pro euangelio furentibus tradidissent, ne martyrii honorem merito perderent, si in occasione martyrii praeuaricatores euangelii esse uoluissent. nam qui id quod habet non custodit in eo ex quo illud possidet, dum id ex quo possidet uiolat, amittit illud quod possidebat.