Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Vno igitur eodemque consilio, isdem precibus et fletibus tam nos qui usque adhuc uidemur temporis istius ruinas subterfugisse, quam illi qui in has temporis uidentur clades incidisse, diuinam maiestatem deprecantes pacem ecclesiastico nomini postulemus. mutuis uotis nos inuicem foueamus, custodiamus, armemus. oremus pro lapsis ut erigantur, oremus pro stantibus ut non ad ruinas usque temptentur, oremus ut qui cecidisse referuntur delicti sui magnitudinem agnoscentes intellegant non momentaneam neque praeproperam desiderare medicinam. oremus ut effectus indulgentiae lapsorum subsequatur et paenitentiam, intellecto suo crimine uelint nobis interim praestare patientiam, nec adhuc fluctuantem turbent ecclesiae statum, ne interiorem nobis persecutionem ipsi incendisse uideantur et accedat ad criminum cumulum quod etiam inquieti fuerunt maxime enim illis congruit uerecundia quorum in delictis damnatur mens inuerecunda. pulsent sane fores, sed non utique confringant. adeant ad limen ecclesiae, sed non utique transiliant. castrorum caelestium excubent portis, sed armati modestia qua intellegant se desertores fuisse. resumant precum suarum tubam, sed qua non bellicum clangant. arment se quidem modestiae telis et quem negando mortis metu fidei dimiserant clipeum resumant, sed ut contra hostem diabolum uel nunc armati, non contra ecclesiam quae illorum dolet casus, armatos esse se credant. multum illis proficiet petitio modesta, postulatio uerecunda, humilitas necessaria, [*]( 1 hisdem N, idem B praecipibus T 2 adhoc BT 3 his B temporibus T clades] gladiis B 4 nomine B, nominis L postolamus W 8 delictis magnitudine B 9 praepropera B considerare N 10 indulgentiam B et] ut B poenitentia v 11 nelit nobis LN, nellit nouit B interim om. T praestare] prare N patientiam N1, paenitentiam FHLN1 T, paenitentia B 12 adhuc om. L fluctuante etnrbante L, fluctuent et conturbent N nec Nl interiorem] interimere B 13 persecntione ipsi incidisse nidentnr B accendat T1 15 innerecondia LTl 16 foras B, foris T sed OM. N confrangant T adeant om. T 17 lumen L exiliant B 18 se om. B 19 resnmerant T libellicum H 20 ..clangant T, plangant BLN modestiam B quem] quae B negando F, negatio H, negotio BLNT 21 remiserant B 23 casns] cesos H armatus B credent B 24 uerecnndia L )