Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Hoc nos non falso dicere superiores nostrae litterae probauerunt, in quibus uobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus aduersus eos qui se ipsos infideles inlicita nefariorum libellorum professione prodiderant, quasi hoc euasuri inretientes [*]( 10 Rom. 1, 8. ) [*]( 1 gubernaculorum F nauim v ecclesiasticae salutis om. H1 salutis] disciplinae B inlidant BHLT 2 salutis L 3 si om. BN, et hii H ipsa B quidem B 6 hoc] hos T nunc om. BWN est H 8. I. 7 aduersus ... Bubsidia add. H in marg. 8 haec ... antiqua om. H 9 protulisset LNv 10 dicendo] deligendo T 11 radicis T in illis T 12 laudem T, laudes F degenere B fuissem F, fuissent B 13 minus enim dedecoris est H, enim dedecoris B 15 fuisse] defuisse L 16 praeiudicione F, praedicatione BHLNTv 17 tacuisse T 18 laudes] claues B 20 maximis T s sup. ras. 22 dilucidam B, delucidam T expositionem T 23 et aduersus BHLNv eos om. B 24 hoc om. NHv sed in ras. H inretientis L, inretinendis B, irretinentes H )

551
illos diaboli laqueos uiderentur, quo non minus quam si ad nefarias aras accessissent hoc ipso quod ipsum contestati fuerant tenerentur, sed etiam aduersus illos qui accepta fecissent, licet praesentes cum fierent non adfuissent, cum praesentiam suam utique ut sic scriberentur mandando fecissent. non est enim inmunis a scelere qui ut fieret inpetrauit, nec est alienus a crimine cuius consensu licet non admissum crimen tamen publice legitur: et cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intellegatur esse digestum, qui fallaces in excusationem praestigias quaerit negauit, et qui uult uideri propositis aduersus euangelium uel edictis uel legibus satisfecisse, hoc ipso iam paruit quo uideri paruisse se uoluit. necnon etiam contra illos quoque qui inlicitis sacrificiis manus suas adque ora polluerant pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae manus adque ora polluta, fidem nostram consensumque monstrauimus. absit enim ab ecclesia Romana uigorem suum tam profana facilitate dimittere et neruos seueritatis euersa fidei maiestate dissoluere, ut cum adhuc non tantum iaceant, sed et cadant euersorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum utique non profutura praestentur et noua per misericordiam falsam uulnera ueteribus transgressionis uulneribus inprimantur, ut miseris ad euersionem maiorem eripiatur et paenitentia. ubi enim poterit indulgentiae medicina procedere, si etiam ipse medicus intercepta paenitentia indulget periculis, si tantummodo operit uulnus nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? hoc non est curare, sed si dicere uerum uolumus occidere.

[*]( 1 quod H quo ... l. 3 tenerentur om. H 2 farias aras arcessissent T 3 accepta BFT, acta HLNv 4 fierent] fuerint B 5 mandata B 6 ab scelere B imperanit v 7 non] non a se v 9 qui] quia B excusatione FNv, ezcnsationes B 10 qui om. B praepositis BT 11 vel legibus] legibus H 12 quod BLTv se om. BH 13 qui otn. B 14 pollutus H1, pullutis T propiis T 15 pollut L consensum que B 16 profana] fort. prona facultate B 17 et] ei F anersa H1 dissolueret T 18 euersorum] et uniuersorum B 19 fratrnum L properant animis B 20 praestarentur L \' et] ut B falsa B 21 transgressionibus T 22 uersionem B eripiantur HIT paenitentiam B 23 indulgentiae] penitentiae N procedere] prodere B, proficere v 24 indulge T 25 uultus T\' sinit] sint H conducere BHLNT 26 uerius B )
552