Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed et Salomon in spiritu sancto constitutus testatur et docet quae sit sacerdotalis auctoritas et potestas dicens: ex tota anima tua time Deum, et sacerdotes eius sanctifica. et iterum: honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes eius. quorum praeceptorum memor beatus apostolus, secundum quod in actis apostolorum legimus, cum ei diceretur: sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, respondit et dixit: nesciebam, fratres, quia pontifex est. scriptum est enim: principem plebis tuae non [*]( 12 I Sam. 8, 7. 18 Sir. 7, 29. 20 Sir. 7, 31. 23 Act. 23, 4. 5. ) [*]( 1 uocem] sententiam V cum om. Bj 2 horandos T, adorandos B ac ex hac Q 3 ministris BLfJ 4 core LPT et dathan v habiron L snperbisse V, superbwse Q, suyerbi esse BLMPT 5 absorti BLQT 6 ac om. B 7 illi om. T es L, eius B 8 fuerint T 9 probarentur BQT sacerdos Q ab eo qui sacerdotes dei P 8. I. m. 2 sacerdotes dei LP uindicare L 10 sacerdotes indeorum samuhel B 11 ob ex ab L, a P senectute BP tu om. P 12 iratus om. LP alterum spreuerunt om. V 13 hoc om. T ei T sal P1 14 effligerit T 16 de] a P superbo om. P 17 sed at om. L solomon LPQ 21 apostolus Paulus BQv 22 actibus v own] et cum ,T 23 dni B 25 plebis tui T, populi tui Qo maledicens T )

471
maledices. Dominus etiam noster ipse Iesus Christus rex et iudex et Deus noster usque ad passionis diem seruauit honorem pontificibus et sacerdotibus, quamuis illi nec timorem Dei nec agnitionem Christi seruassent. nam cum leprosum emundasset, dixit illi: uade et monstra te sacerdoti et offer donum. humilitate ea qua nos quoque esse humiles docuit sacerdotem adhuc appellabat quem sciebat esse sacrilegum. item sub ictu passionis cum alapam accepisset et ei diceretur: sic respondes pontifici, nihil ille contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est dicens: si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis? quae omnia ab eo ideo facta sunt humiliter adque patienter ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum. docuit sacerdotes ueros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis existit.