Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Grauiter et dolenter conmoti sumus ego et collegae qui praesentes aderant, frater carissime, lectis litteris tuis, quibus de diacono tuo conquestus es quod inmemor sacerdotalis loci tui et officii ac ministerii sui oblitus contumeliis et iniuriis suis te exacerbauerit. et tu quidem honorifice circa nos et pro solita tua humilitate fecisti, ut malles de eo nobis conqueri, cum pro episcopatus uigore et cathedrae auctoritate haberes potestatem qua posses de illo statim uindicari, certus quod collegae tui omnes gratum haberemus quodcumque circa diaconum tuum contumeliosum sacerdotali potestate fecisses, habens circa eiusmodi homines praecepta diuina, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem et quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie [*]( 18 Deut. 17, 12. 13. ) [*]( 1 ad nostras ferre C 2 adq. nestitmn P B.l. m. 2 ad] ac N uestimentum L 3 ipsa P 4 opto ... ualere om. C te om. M (exh. Q) fili] frater v. — Ad encratium (eugratium Q) de histrione explicit (explicat L) LNQB, explicit (ex incipit corr. C) ad encratium de istrione CP. — ) [*](Epist. III. — Incipit ad Rogatianum de diacono (qui contra episcopum contendit add. P) BLPQT. — 6 fratri om. L 7 collegae mei BQTv 8 lectis] elictis T 9 quod] qui B 11 exaceruauerit QT, exacerbaret V solita] silita T 13 cathedra Q quam B, quia M, qu.a Q, quas T 15 ratum Erasmus circa] contra in ras. Q sed in margine circa (circa M) tuum om. Q 16 huiusmodi v hominis T 18 in om. Q 19 et om. Bv quicum M (quicumque Q) )