Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Meminisse autem diaconi debent quoniam apostolos id est episcopos et praepositos Dominus elegit, diaconos autem post ascensum Domini in caelos apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et ecclesiae ministros. quod si nos aliquid audere contra Deum possumus qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi a quibus fiunt. et ideo oportet diaconum de quo scribis agere audaciae suae paenitentiam, ut honorem sacerdotis agnoscat et episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere. haec sunt enim initia haereticorum et ortus adque conatus schismaticorum [*]( 5 Matth. 8, 4. 8 Io. 18, 23. ) [*]( 1 ipse om. B 2 dns B 3 adignationem T 5 demonstra V offers BMQ1, offeres Q* 6 esse om. B adhoc BLPQT 7 sub ictu] subditns B passioni B 8 alapa. T respondis ex respondit L m. 2, respondes P sed es corr. 9 ille] esse T 10 sed sic B tuitus BLPQTa V, tutus Tl, tutatus v 11 exproba T 12 quae Q sed ae corr., qui M 13 ut] cum L ac] hac B, et L patientiae] paenitentiae L 14 docuit enim BQTv uero PQ 15 exstitit v 16 apostolus T episcopus T 17 ascensam Q1 (ascensum MQl) 18 caelo B 19 nos si T 20 possunt] possam T et BQ sed t Q corr., ei LMT audere] addere LP diacones L 21 cassium diaconum B 22 ut scripsi, et BLPQTv sacerdotii B adagnoscat L, adignoscat T, agnoscere v 23 praeposito ex praeposo Q m. 2, praetioso M, ptio T 24 initia om. LP )

472
male cogitantium, at sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant. sic de ecclesia receditur, sic altare profanum foris conlocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem adque unitatem Dei rebellatur. quod si ultra te contumeliis suis exacerbauerit et prouocauerit, fungeris contra eum potestatem honoris, tui, ut eum uel deponas uel abstineas. nam si apostolus Paulus ad Timotheum scribens dixit: iuuentutem tuam nemo despiciat, quanto magis tibi a collegis tuis dicendum est: senectutem tuam nemo despiciat. et quoniam scripsisti quendam cum eodem diacono tuo se miscuisse et superbiae eius adque audaciae participem esse, hunc quoque et si qui alii tales extiterint et contra sacerdotem Dei fecerint uel coercere poteris uel abstinere. nisi quod hortamur et monemus ut peccasse se potius intellegant et satisfaciant et nos propositum nostrum tenere patiantur. magis enim optamus et cupimus contumelias et iniurias singulorum clementi patientia uincere quam sacerdotali licentia uindicare. opto te, frater carissime, semper bene ualere.