Epistulae
Cyprian Saint, Bishop of Carthage
Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.
Nec excuset se quisquam si a theatro ipse cessauerit, cum tamen hoc ceteros doceat. non potest enim uideri cessasse qui uicarios substituit et qui pro se uno plures succidaneos suggerit contra institutionem Dei erudiens et docens quemadmodum masculus frangatur in feminam et sexus arte mutetur et diabolo diuinum plasma maculanti per corrupti adque eneruati corporis delicta placeatur. quod si paenuriam talis et necessitatem paupertatis optendit, potest inter ceteros qui ecclesiae alimentis sustinentur huius quoque necessitas adiuuari, si tamen contentus sit frugalioribus et innocentibus cibis nec putet salario se esse redimendum ut a peccatis cesset, quando hoc non nobis sed sibi praestet. ceterum quantum uult inde quaerat, qualis quaestus est qui de conuiuio Abraham et Isaac et Iacob homines rapit et male ac perniciose in saeculo saginatos ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. et ideo quantum potes ab hac eum prauitate et dedecore ad uiam innocentiae adque ad spem uitae suae reuoca, ut sit contentus ecclesiae sumptibus parcioribus quidem sed salutaribus. quod si illic ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet [*]( 1 nec enangelice disciplinae Mm. 2 add. in margine 2 in om. C 3 mulierem QB 4 maiores L I, maior NPQ 5 muliebri B sed] it B gestus CBv 6 mulieres N impudice LQ 8 uidere N 9 uicario B, carios C substituit] substrauit C et om. M (exh. Q) se uno] secundo L, uno C \' succedaneos PQB, succedant eos C 10 masculum C 11 et d.] ex d. C 12 maculati PQ correpti O. enceruati C1 13 poenoria C 14 obstendit L, ostendit P potest] potest qui Q alimentis ecclesiae CB sustinent.. P 16 et] sed N salario L sed ri corr., saluti ex salatio C salario ... cesset om. B se exp. C redimentum ClPremedium (P 17 a P 8.1. m. 2 peccatis] spectatis C 18 uult] uelit CB inde quaerat] adquirat CB 19 abrahae P et (ame isaac) om. C 20 sagnitos B1, signatos C 21 supplucia L potest CM, potes. Q eum] cum C 22 suae] acternae v reuocet ex n reuocauit C 23 ut om. C, si P pacioribus C quidam Q 24 illi C )