Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS EVCBATIO FRATRI S.

Pro dilectione tua et uerecundia mutua consulendum me existimasti, frater carissime, quid mihi uideatur de histrione quodam, qui apud uos constitutus in eiusdem adhuc artis suae dedecore perseuerat et magister et doctor non erudiendorum sed perdendorum puerorum id quod male didicit ceteris quoque insinuat, an talis debeat communicare nobiscum, quod puto ego nec maiestati [*]( 1 tutorem] auctorem C 2 non] et non C\' quo Q fiat] fatiat M (fiat Q) 3 aut deprecatio om. P, aut delegatio C in nomine F frequentetur om. P 4 sacerdotium C\' necessarium C\' 6 alteri L, altare C eius om. C euacantes N, uocantes 01 saeculares molestias LNPQv 7 euocet F 8 fiat] faciat FQ circa] erga ex terra C quod] quidquid ex quid C 9 opto ... ualere om. LN\' uos] te PQ frater PQ carissime Q, karissimi in dno C. — Ad clerum et plebem (plebem et clerum N) de Victore qui Faustinum presbyterum tutorem nominauit explicit FLNPQ (nisi quod P exh.: Explicit ad clerum etc.), Explicit C. — ) [*]( Epist. II. — Incipit ad Eucratium (eucracium P, eugratium Q et sup. eucratium M m. 2) de histrione (istrione feliciter C) CLNPQR. - 12 eugratio Q, et eucratio C, euchratio v 13 tua] mutua v mutua] tua v 14 quod C1 uidetur C istrione CL quomdam L, quondam CB 15 qui om. C 17 quod om. C didicit] dicunt C insinuant CB anl si Cs. I. m. 2 18 quod om. v ) [*]( 30* )

468
diuinae nec euangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur. nam cum in lege prohibeantur uiri induere muliebrem uestem et maledicti eiusmodi iudicentur, quanto maioris est criminis non tantum muliebria indumenta accipere sed et gestu quoque turpes et molles et muliebres magisterio inpudicae artis exprimere?