De Statu Animae

Claudianus Mamertus

Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.

IIII. DE MENSVRA NVMERO ET PONDERE CORPORIS.

In illud nunc magis nisi contemnis aduertas animum, ut tibi, in quantum se uideri dignabitur, mensurae ponderis et numeri uis diuina pandatur. dici nempe deo legimus: mensura numero et pondere omnia disposuisti, quo potissimum testimonio in id scilicet usus es, ut exinde probatum uelis animabus quoque nostris corporeas quasdam inditas quantitates. uideamus ergo igitur mensura haec, pondus hoc, numerus hic ubinam loci fuerint quandoue esse coeperint, ut ad istorum quasi exemplar deus uniuersa formaret. si nihil increatum nisi creator est, haec ergo creata sunt. si creata sunt, non igitur omnia deus mensuris numeris ponderibusque disposuit, quando quidem haec ipsa non secundum ista formauit, sed auctoritati diuinae obuiare nefas est, numeris ergo ponderibus et mensuris uniuersa creata sunt. mensura ergo pondus et numerus creata non sunt: non enim secundum eadem creata sunt omnia, si et ipsa creata sunt. hic omnibus. cogitandi uiribus enitendum est, ut quoquo modo possit agnosci non hoc esse pondus principale quod penditur, sed quo penditur, nec eundem esse numerum qui numeratur, sed quo numeratur, nec mensuram quae metitur, sed qua metitur, sicut item non hoc est magnitudo quod magnum, nec hoc aequale quod aequalitas, nec hoc pulchritudo quod pulchrum. [*]( 5 Sap. 11, 21 ) [*]( 3 nisi contemnis] si contemnis JJl, si contendis b aduertas Mb, aduerte G, adaertes reU. et Sch. 4 si 0 ó numeris B pendatur p* nempe] de add. pi, cf. pag.105, 13 7 exinde Mb, ex C, eziii reU. et Sch. probare Mb 8 uellis BCH, uelles DEF Sch, 9 ergo om. libri praeter M et editores 10 ceperint BCELJMB 13 ponderibus Rp* 15 auctoritate CHR obuiari b 17 non ante sunt DEG Sch., om. reU. et b non creata Sch non enim Mb Sch., quia non reU. et p* non enim - sunt om. C 18 eandem ABG1HR omnia creata sont S si om. p 19 cogitandum b quo ABDFH1 R Sch. 20 hoc om. CG 23 non] in R haec b )

112
nihil enim creatum per se magnum est, sed ex minoris conparatione magnum aliquid dicitur. hinc est quod montem paruum dicimus et grande milium, grandem quoque muscam et bouem paruum. cum uero ad ipsam creatricem uenitur magnitudinem, quia conparari non potest, nec maior nec minor est. sic et in his principalibus formis ratio par est, quas Plato ideas nominat. nam secundum eandem quadrandi legem fabricamus et quadratam tabulam et forum quadratum, et cum forum maius quadratum sit, non tamen magis quadratum est. hinc capias oportet indicium illius non pensi ponderis et inmensurabilis mensurae et innumerabilis numeri, quae tria simul aequiterna semper indiuidua ubique et ubicumque tota unus deus sunt.

Omnia etenim corpora, quibus quidque uel numeramus uel pendimus uel metimur, et numerabilia sunt et ponderabilia et mensurabilia. nam et numeris in corporibus certus est modus et pondiculi trutinae certum est pondus et decempedae certa mensura est, a cuius magnitudine et citra recurri licet usque ad uncias et semuncias et usque ad minimum, citra quod nihil est, et ultra item progredi usque ad maxima et ipsius quoque mundi inaccessa nunc sensibus spatia. habet enim certum magnitudinis modum quidquid finale est. proinde mundi moles uniuersa, quoniam ex finitis est conpacta corporibus, quippe cum alterum corpus alteri finem faciat, procul [*](1 sop se L 6 ifl om. B pais AB1GGR 7 quadrandi Mb, quadrati reU, et Sch. 9 forum] quadratum et cum forum add. C quadratum maius ABDElF, qaadratum maius quadrum B quadrum HLS quadrum Sch. 14 quidquam G2 Sch., quanquam b, quicquid p, quioque ez quioquam D numeras B 15 et ante numerabilia om. Galland. numera (omisso bilia sunt) A 16 numen. M, numerus b, numeri rell. et Sch. 17 pendiculi LSb, pondinseoli A traeinae A, trotinae CН2 B pondus est ABDEF r » decempede 8 18 certo S citro HLMBSb 19 semioncias M editores, semiuntias DB 20 citro Mb 21 BMdi 8 oensibus p* 22 modum] pondum B 23 molis ABCHMB b comparata C )

113
dubio ipsa finalis est propterque et mensurabilis. trans quam si quid spatiorum humana mens cogitat, in ea certe ratione mensurae per corporales formas mitti posse non dubitat, quod quidem ita posse fieri in ueritate claret, si ullus extra mundum locus est. sed quoniam extra omnem locum locus esse non potest, localis mensura ubi locus nullus est non accedit, et cum desit quod metiri possit, quo possit metiri superest, quia finito mensurabili inmensurabilis mensura non deficit. eatenus equidem ratio ponderis eo quod pendi potest cessante non interit et numerus finito numerabili non finitur. igitur si inmensae lucis splendor aliquo nobis fulgore subrutilat, necessario scilicet istic admonebere, ut paululum seposita carnalium fallacia uisiouum dicas nobis decempedae forma corporeae cui nostro uisibilis sit? sed quia hanc, nisi nimium fortasse suscenses, corpori contemplabilem non negabis, consequenter quaero illam inmensurabilem de qua supra sumus locuti mensuram animone an corpori dicas esse conspicuam P sed non ita quempiam ueritas deserat, ut diuina corpori uisibilia fore contendat; cum nec corpora uideri ab hoc nisi animato cognoscat aut, ut dicam uerius, animam potius per corpus quam quidquam per se sentire corpus intellegat. duplex ergo est uidendi uis: anima uidet mensuram pondus et [*]( 1 propter quae Bb, proptereaque Sch,, fortasse eapropterque seribendum et om. libri praeter M et Sch. 3 mensurie M, mensura b 4 in om. libri praeter M et Sch. ullius R 5 modum Mb 6 nullus om. Galland. 7 occidit p* 8 superius eat M, superius dictum est b quoniam p* mensurabilia B 9 eo quod] equod B 10 interit OMb Sch., ////terit A, terit BC HIR, deerit IPLST, perit DEFP 11 aliquod B fulgore om. ABDF 12 isti A, istinc DEFpx ammoneberis M 13 sepossita B 14 formam LS nostro om. H, in se LS, non Sch., nostrum b 15 suscesses MR, successes A, succenses rett., succenseas b corporis B1C1 post corpori interpungendwn esse censet Barthius -16 mensurabilem B sumus om. B 17 animene C, animone S 19 forte libri praeter E* F2lGM nec GMb Sch., ne reH. hoc] ho mine B 21 se sentire] tale p* 22 eat ergo editores animae (cum enuntiato antecedente coniunctum) Schottus ) [*]( XL ) [*]( 8 )
114
numerum per se, uidet mensurabilia numerabilia ėt ponderabilia per corpus. ergo per corpus uidet quae sunt similia corpori, id est corporea, incorporea uero per se, quibus est ipsa similis.

Nunc si placet, quoniam mensuris ponderibus et numeris omnia disposita sunt, eorundem in creaturis signa quaeramus. imum certe elementorum omnium terra est. in rotundo scilicet illud imum constat esse, quod medium est, quia in rotundi extimis imum non est. quaelibet ergo terrae pars magna uel minima aut lapillus exiguus uel minutissimus puluisculus, qui puncto uisibili contingi nequeant, habent et mensuram pro modulo sui et numerum pro ratione partium, quibus distant superiora ab inferioribus, dextra a sinistris, a posterioribus priora, unde etiam quamlibet minimum diuidi in duo potest, quia corpus est. pondus uero illius hinc animaduertitur, quod hoc ipsum minimum ab origine sua sublatum et in aqua, superiore uidelicet elemento dimissum motu infatigabili non quiescit, donec naturali pondere ad solum terrae perueherit. hunc ad modum rationis tramitem in reliquis tene corporibus, quia et aquae guttula, quam digito tincto sustuleris, habet scilicet pro magnitudinis modo mensuram, pro partium distantia numerum: lege ponderis si dimittas eam in aere, non residet nisi ad sua peruenerit. aeris quoque ratio par est, cuius [*]( 1 et om. A 2 per post ergo om. Mb uidit B 3 corporea Mb, corpora rdl. et Sch. 5 ponderibus om. C 6 eorundem E* Sch., earundem rell. et b 10 nimia H1R aut] uel D, ut editores praeter p1 11 nisibilia ABF1H1R contingi supra rasuram scripsit D\'2, contigi M nequeãt M, nequeunt b, non qaeat reTL et Sch. habet libri praeter M et Sch. 13 sinixtris M 16 hoc om. ABDEFR Sch. origene S sui Rp* 17 uelicet A 18 solium ABCHIB, solidum DEFGP 19 hinc C, hanc HLRS reliquis] oportet add. Sch., liquet add. Barthius tenere BCH1MR Sch. et Barthim, teneri b 20 quo G aqua BHtB guttulam libri praeter M et Sch. quanquam p habentem libri praeter M et Sch. 22 eam om. libri praeter M. et SeA. aerem DEFG Sch., cf. Ziti. 16 resistit G 23 a B Buperuenerit R pars Bl G par eet] parem B cui BDF )

115
nihil uel sub aqua contineri uel supra ignem ferri potest, quod, si quo pacto fiat, necessitate ponderis uel hinc naturaliter erumpat uel inde sponte desidat. mensurabilem uero aerem et pro numero partium numerosum uel hinc, ut arbitror, liquet, quia corporeum metiri posse mundum, cuius aer tertia pars est, iam constitit. sic etiam ignis elementum et pro partibus suis, quia locale est, recipit numeros et pro spatio, quia finale, mensuris subditur. pondus autem ignis iste terrenus quasi quoddam semen ignium supremorum sursum uersus habet, qui quanto maiore fomento pastus maiorum fuerit uirium, uelut in patriam tendens subtilis natura magnas partes stipati aeris inrumpit et, nisi eundem elementi alterius profundum uinceret, quo per naturam rapitur perueniret.

V. DE MENSVRA NVMERO ET PONDERE ANIMAE.

Ecce patuit nihil esse corporeum, cui non sit mensura pondus et numerus. nunc quoniam eorundem est et partilis unitas et locale pondus et magnitudo mensurabilis, utrum tria haec eatenus in anima, ut in corpore sint, quaeramus. magnum. [*]( 1 : sap LS 2 quo om. C 3 decidat G, discedat Mb 5 licet C quid S, quod Sch., quae B, q HLR mundus AB, mundiSs F, mund B mundum] sciant add. Sch., qui totum hunc locum potissimum e codice T suffragante et codice P se constituisse affirmat, qua de re equidem ualde dubito 6 tertia M editores, om. rell. est] quarta add. DEFG, quarto add. rell., uocem clelevi, sic etiam ignis elementum quarto hic et loco quod post constitit inserit Sch., quarta tenendum et post constitit inserendum censet Hartelius: qaarta (scil. pars) sic etiam ignis elementum praeeunte Barthio, qui tamen quarto scribit 7 quia locale est om. Sch. loca e B 8 finale] est add. Gp1 et Sch. finiale L saepius mensura p 9 snpernorum coni. Barthius 10 tanto p* eo ante maiorum inserit p maiorem BHlB 11 subtilior E, subtili Sch. magna partes M, magnam partem b 12 idem p elementum Mb 17 quoniam] et add. libri praeter GMb et Schottum 18 et locale] edocale B 19 haec] et add. BDEF Sch. aut A BCH Sch. sint S ) [*]( 8* )

116
certe corpus longitudine et latitudine et altitudine dicimus, cuius utique spatium grande uel paruum pro sui capacitate censemus. ergo tantum quidque corporis quodcumque corpus recipit, quantum pro amplitudine capax est. sic equidem transcenso inferioris creaturae gradu sublimiorem cerne creaturam et animi magnitudinem sui capacitate metire. ecce capax est anima humana sapientiae, capax namque est eius, quae intellegens eius est. ergo ut ante indeptam sapientiam sapientiae capax dici non potest, sic antequam particeps eius fiat, sapiens dici non potest. istic ego percontatum uenio, spatiumne loci fore iudices an inlocale aliquid, quo capitur sapientia? ego sic <censeo, quod si secundum spatium sapientiae capax est sapientis anima, ergo secundum molem magna est sapientia. quod quia non sinit dici ueritas, inlocale est quod capit, ut inlocale possit esse quod capitur. en tibi humani animi sine mole magnitudinem, numeri nunc intuere rationem.

Animaduertisti, ut arbitror, haec esse in corporibus signa numerorum, quod scilicet numerosa sint corpora, quae sibi secundum praestantissimam numeri aequalitatem partium parilitate respondeant, ut quoniam unius ad unum et duorum ad duo et ad tria trium summa aequalitas est, sic itidem illud numerosum corpus esse dicamus, quod rata dimensione [*]( 1 altitudine et latitudine R 3 qu//dq- D, quiq L, quioquid G1 editores, quicq, 8 4 transcensio S 5 creaturam cerne M editores 6 magnitudine ABR 7 hnmang B capax] et pai Mb est om. p* eius] animae b, animae eius p quae] que uia D»FP, unda (quia?) T, qui et (qui supra rasuram) L, quae et S, qua Sch., qui R, quia p* 8 eius om. p et Sch. est om. A 9 non inclusit Barthius . 10 isti A ergo BD EFMS editores perconatum C, percunctatum ABDEF 11 sapicntiam R sic censeo] succenseo R 12 sapientis (sapienti b) anima sapientiae capai est editores sapientis — molem add. M* in marg. 14 non om. Sch. sinet libri praeter AGM in loca est R 15 quo Mb humana BB 18 quae] corpora denuo add. ABD EF 20 adno R 21 est] sit Barthius, qui lin. 20 post unum mente eat supplendum censet sic] sed p idem Mb 22 numerorum ABC dimessione A )

117
formatum, ut uerbo tenus humanum quae sunt bina sic habeat ex aduerso posita, ut sibi nec magnitudine nec specie nec loco dissentiant, ut sunt aures et oculi, quae item singula, ut nasus et os, medium locum teneant atque, ut esse pulchra possint, concinentiam summae aequalitatis imitentur. quatenus igitur numeri ueritatem in anima reperiamus humana, primum debet ipsa sibimet actitandi rationem pro uirtutum parilitate concinere, ut sapientiae iustitia, temperantiae fortitudo respondeat, quae parilitas utique numerosa est, quia tanto est numeris uicinius, quanto est quidque concinentius. sed illud in anima numerosum potius arbitror, quo eadem scientialiter compos\' est numeri, ut non partibus sicuti corpus numerosa sit, sed ipsum dinoscat et secundum eundem iudicet numerum. nam tria et quattuor septem fore et haec et tria decem, nulla praeter humanam animam uel potest scire uel poterit. sicut igitur de mensura claruit, ita et de numeris satis adparet esse hos in corpore uisibiliter, in anima intellectualiter.

% Restat nunc ut de pondere disputemus. corporum pondus illud esse patuit, quo eadem in regiones suas, unde primordialiter exsistunt, naturaliter feruntur nec quiescunt, quoad usque transmisso elementi alterius spatio in sua perueniant. animae uero pondus uoluntas est eius, quae proprie magis amor dicitur, quo scilicet uel se ipsam uel alia quaelibet [*]( 1 humanum] exemplum add. A 2 spetie D, spatio editores 3 ut] et R 5 continentiam ABE1 6 repperiamus DFS, reperiemus BCMb, reperiemur AIP, repperiemur R, reperimus Sch. (an uoluit repperimus?) 7 sibimet] simet C, et add. b concinere ex continere E 8 temperantia R 10 quicque ex quicquam D, quicquid p, quicquam Sch. 11 quod G 13 dignoscat BDE FGH 14 et haec tria et decem AB, et haec tria et septem decem DF Sch., et hec tria et septem decem E trea HS saepius 15 humana anima HL ..... 16 adpareat ABDElFp7 17 intellectuabiliter ABDFHLRS Sch. 18 restant R ut] et R 6 disputamus S corpore ABHR, corpori LST 19 potuit C 20 fef AB 22 eius est S 23 alia E\'T Sch., aliam rell. et b alia quaelibet] aliquamlibet S quaelibet H, quamlibet D FGLP, quemlibet b )

118
amat anima. siue enim sibi incorporea diligat, ut est uera sapientia, sine corpori corporea concupiscat, ut pulchra sunt corpora, inlocali amoris pondere rapitur, donec amatorum adeptione potiatur. igitur pondus corporis, quocumque corpus tulerit, mensuras eius et numeros indissociabiliter secum trahit. item pondus, hoc est amor animae in id quod diligit et memoriam et consilium secum cogit, quia nihil aliud uel meminisse uel cogitare ualet, nisi illud, cuius amore feruescit. unde diuinitus homini dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, uidelicet ut, sicut corpus pondere cogitur in propria, sic anima pondere referatur in patriam. hoc pondere suo tamen anima non solum aliis iungitur, sed ipsa quoque solidatur, quia consilii ac mentis amore medio et mens consilio et consilium mente diligitur.

VI. DE MENSVRA NVMERO ET PONDERE DIVINAE TRINITATIS QVO MODO HAEC TRIA IPSA TRINITAS SIT.

sic et incorporaliter cuncta supereminens unitas praecelsissimae trinitatis mensura est, ut aiunt, sine mensura et pondus sine pondere et numerus sine numero. pondus ergo, quo haec eadem secum ineffabiliter unum sunt, caritas est patris et filii, quoniam spiritum sanctum apostolus proprie insinuans: [*]( 9 Matth. 22, 37 ) [*]( 1 amat anima K1, amat animam G, amat MT Sch., anima S1, aniinam reU. (S* praeterea diligit add. in fIIarg.) sibij siue A 2 Ccorporea 82 4 quodcumque p* 5 numerus BHlR 7 scdm B cogit secum D uel ante meminisse om. M editores 8 ualeat R feruescit] se suescit R 9 diligis CHR deum om. B 10 ut] et R 11 feratur LPps 12 patrium AН1, propria. BF 14 consilium] consilio ABHIR 18 sic et SeA., sicut libri et b incorporaliter MR editores, incorporabiliter C, ftU incopaliter F, inconparabiliter rell. pcellissim§ S, praeoollentiasimae b 20 ergo] uero mauult Hartdius 22 quoniam b, n qum ill, quem reU. et Sch. insinuas R )

119
caritas, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, euidenter ostendens isto pondere, diuina scilicet caritate, illum ineffabilem numerum illamque mensuram illo stabiliter ferri, quo tale pondus accesserit. igitur tria haec inseparabilia sunt in corpore, sed multo magis in anima et indiuidua sunt in anima, sed multo magis in se, et sicut nihil sine uno creatore, hoc est ipsa trinitate exstitit, ita nihil omnino esse potest, quod\' non et trifarium subsistat et unum sit. omne scilicet corpus et unum erit et mensurabile erit et numerabile et ponderabile et omnis anima rationalis tribus indiuiduis, memoria consilio uoluntate subsistit, quibus capax est mensurae ponderis et numeri, secundum haec de mensurabilibus ponderabilibus et numerabilibus, hoc est de corporibus iudicans. quae si corpus esset, incorporea certe non caperet, sicut corpus etiam iudicari posset et de corporibus iudicare non posset. permanat ergo a summo, quod deus est, per medium, quod anima, ad imum, quod corpora, unitae specimen trinitatis corporibus signa sui inprimens, animabus etiam notitiam tribuens illa formans uisibiliter, has intellegibiliter. cum ergo nihil substantiam nisi essentia capiat et nihil nisi tribus, sicut supra disseruimus, unum fiat, quando tanta est unitas in corpore, hoc est in uestigio trinitatis, quanta est in anima, hoc est in imagine trinitatis, et item cum tanta sit in imagine, quanta est in ipsa trinitate? [*]( 1 Rom. 5, 5 ) [*]( 1 caritas/// B 7 sine om. 81 creaturae A 8 ipsa om. AE omni 12 9 trifariam E1 p2 Sch. 11 memoriam B 13 haec] est B mensnrabilibus] quibus add. 12, quibusque add. Sch. 14 indicans 12 15 non om. D careret BDEF, llllret A indicari B 16 possit utroque loco ABCDEaFH1 6 Mltb permanat B, permanet p 18 quod] est add. Dpa corporea ABEB Sch., corporea H, corpus LSp\'l, corpori p unite b, initae AВF1HLS, in te 12, unita p 19 notitiae ABCDFH1 BT Sch., notitiam sui E1 20 subetantiam GMb, substantia rell. et Sch., substantiae suspicatur Galland. 21 essentia Mb, absentia rell. et Sch. dizerimus C 22 quando] liquido cani. Barthius 23 quanta-trinitatis add. C in marg. )

120
VII. PAGANIS VTITVR TESTIBVS NVLLAS IN ANIMA CORPOREAS ESSE MENSESSE VEL LOCALIA PONDERA.

Sed quoniam nunc tempus aliud est, quam ut de quaestionis huius praeeminentia copiosius disputemus, tantum scilicet in his moratus sum, quantum prudentibus satis arbitror, quo adplene cognoscant nullas in anima corporeas esse mensuras uel localia pondera uel partium spatia, sed illud ab ea percipi, quod nec locus capit nec pondus mouet nec diuisio minuit, modo tu, arbiter docte, probaueris iustam gnarus ferre sententiam, anne sit locus quod inlocale recipit, an partile quod secari nequit, an mensurabile quod infinitum capit. nunc ad Philolaum redeo, a quo dudum magno interuallo digressus sum, qui in tertio uoluminum, quae πεϱὶ ῤυϑμών xαὶ μέτϱων praenotat, de anima humana sic loquitur: anima inditur corpori per numerum et inmortalem eandemque incorporalem conuenientiam. item post alia: diligitur corpus ab anima, quia sine eo non potest utisensibus. a quo postquam morte deducta est, agit in mundo incorporalem uitam. non ego nunc rationum tramitem et nexuosissimas quaestionum minutias reuoluo, quibus haec probabilia quo uoles aduersante Philolaus efficit. in quae si quis uel curiositate uel studio forte flagrauerit, de [*]( 5 preminentia BS, pminentii R 6 quoad plene plerique editores, quo plene p, quod ad plene BD 10 probaberis AMb iusta M Sch. in textu, iustam idem in notis ignarus libri praeter E2GM et Sch. 11 an nescit A 14 quae om. BDFHLMS, quod A REPI PTTMON ABCDEFHLRS, REPI APIGMON G, epithmon M, ϱνϑμών (omisso πεϱί) b KAH MHTPON ABDEF, lCAE METPON CHLRS, KAI METPOT G, cametpon M 15 inditur C, indigitur R, indutur G, induitur p* 16 inmortale ABDFR, immortalitatem E\' 17 p aliam B 18 ea B\', eo ex eb S 20 uitam incorporalem libri praeter M 21 et] per Galland. 22 qui A, quod Mb, quoad Barthius uolet Barthius ad- . uersanti p Barthius efficit CGMR, effecit rell. et Sch. 23 flagauerit B )

121
ipso scilicet fonte hauriet. enimuero memet causa auctoritatis in eundem tanti testimonium philosophi iecisse sufficiet, sicuti ceterorum post hinc strictim proferre conueniet. iniuria nempe a quoquam poscitur et argumentum pariter et testimonium.

Archytas perinde Tarentinus idemque Pythagoricus in eo opere, quod magnificum de rerum natura prodidit, post multam de numeris subtilissimamque disputationem: anima, inquit, ad exemplum unius conposita est, quae sic inlocaliter dominatur in corpore, sicut unus in numeris. quid, quaeso, praecelsius potest dici, quid uerius? ad unius uidelicet exemplum conposita, quia ad unius imaginem facta est. et idcirco unus est exemplum principale formarum, quoniam formabilia ab illo formas capiunt, qui non coepit., Hippon Metapontinus ex eadem schola Pythagorae praemissis pro statu sententiae suae insolubilibus argumentis de anima sic pronuntiat: longe aliud anima, aliud corpus est, quae corpore et torpente uiget et caeco uidet et mortuo uiuit, unde autem, [si] hoc est, quo principio nescire se dicit. sed non ita nunc omnium philosophorum Pythagoricae familiae sententias persequor, ut easdem copiosius aggerando de alienis admodum uoluminibus meum faciam satis \' arbitrans memet principium Pythagorici gymnasii de praesenti quaestione scita euidentia protulisse, certus scilicet \ eminem [*]( 1 auriet CMB, auriat B, hauriat DEFp1 Sch. auctoritates BRlB 2 eundem] mediurq, coni. Barthius 4 quo C pa- Bcitur CGR 5 arcitas AHCFHLMBS, architas E . itidemque coni. Barthius phytagoricua S, phitagoricus R 7 utilissi- 1 mamque Mb 9 unius BHtRSt 10 pcellius 8 dici potest G editores ad] aut A 12 formatum Sp* 13 coepit BHSp, cępit FL, cepit rell. et editores 14 hippon metapontinus scripoi, hyppon mettapontinns O, ypomme (yponme HLBS, ipomme M, ypomne C, yponne D, hypomne PT) tarentinus rell., hippomenes tarentinus Sch., eromenes tarentinus b promissis R 15 scientiae S insulubilibud S 18 si uncis inclusi et post dicit interrogationis signum, quod praebent editores, sustuli 19 dicitur ABD HLBSp* non om. S 22 pythagoricae ABHLBS1 23 scilicet] qui in hoc add. Mb )

122
refutare doctorum, quin hoc idem senserint scriptoque prodiderint Archippus, Epaminondas, Aristeus, Gorgiades, Diodorus et omnes Pythagorae posteri, quorum uidelicet nominum, ne dicam sententiarum multitudine, si eadem prodita uelim, uo- Iumen efficerem.

Igitur Platon procedat in medium, a quo uere claret quam magnum in semet bonum genus humanum neglegat nostro praesertim saeculo, quo dictis factisque caelitus editis eotenus religio conclamata est, ut paene iam credendi labore submoto tepore fidei scientiae fructum capessat laborisque mercedem opere non patrato percipiat. quo fit ut mirari admodum digne nequeam huius Platonis animum, qui tantis equidem saeculis ante puerperium uirginis, ante incarnationem dei, ante hominis resurrectionem, ante praedicatam summae trinitatis in - gentibus unitatem ineffabilem una tres in diuinitate personas laudabili ausu, mirabili ingenio, inimitabili eloquio quaesiuit inuenit prodidit, patrem deum paternamque mentem, artem siue consilium et utriusque horum amorem mutuum unam summam aequiternam indiuisam diuinitatem non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse conuicit. persuadere mihi non possum, quod philosophi huius anima corporea fuerit, ac ei forsan praecipiti lapsu stultitiae ulla anima corpus esse iudicanda est, illas equidem corporeas iudicauerim, quae [*](1 doctorum refutare S refhtarim b quin] qui in BCGH LRS, qatl Mb 2 gorgiadis libri praeter G didiodoras B, uiodores R 3 posteris BlPB, posteres IPLS 4 multitudinem JDEFM editores uelin B, uel in HB, neli in 8 8 quod B eatenus editores praeter b 9 credendi OeiGMb, credentibus rell. et Sch. 10 tepore Barthius, tempore libri et editcwes capeecat ABF 12 buius - saeculis om. Mb animam Sch. quantis BO 13 puerperum BC dfii B 15 una Mb, unum reU. et seh.. ineffabilem unitatem, ineffabile unum suadet Sch. 16 laudabilia usu M, laudabili usu b ingenio] studio D* imitabili MR b eloquio] ingenio B 17 arte siue consilio Mb 19 diuinitatem) aeternitatem Mb ita non solum S 20 sed] et add. Barthius conciuit ABHRS, coneciuit L, concinit Sch.)

123
corpus esse se credunt, non per hoc animarum generi derogans, sed quosdam sententiae suae inprobitate, non mea sponte denotans. et quid hominibus fiat, quos cum eo usque inscitia teneat, ut indoctos se esse nesciant, scientiae nihilo minus priuilegium sibi uindicant, dumque in inperitas aures uerborum puerilium spumas exspuunt, uno eodemque mendacio semet scientiae fallunt, alios docendo decipiunt Lysiae similes, quem Platon idem cassa rerum uerba fundentem in Phaedro eatenus increpat, ut esse deterius adstruat gnarum uerborum, ignarum esse causarum, quam nescientem rerum uerba nescire, potius arbitrans inperitum silentium loquaci inperitia. unde etiam Tullius libro de oratore primo: eloquentia est, inquit, scientia conprehendendarum rerum plurimarum, sine qua uerborum uolubilitas inanis atque inridenda est, et paulo post: etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio, cui nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet locutionem et paene puerilem. sed hinc . alias.

In Phaedro autem Platon de anima sic pronuntiat: anima, inquit, inmortalis est, quae semper a se ipsa mouetur et aliis causa motus est, corpus autem per se non mouetur. non ait tantum: mouet alia, sed: aliis causa [*](12 Cic. de orat. I 5,17 15 Cic. de orat. I 6, 20 20 Plat. Phaedr. pag. 245 e ) [*]( 1 se om. BEFHLBSlb se corpus esse Sch. se esse A 2 scientiae S 3 de ante hominibus add. Sch. quos] cur AB HLRS1, ut DEF quos cum conuiceris amentia ea teneat coni. Barthius inscientia BDGMb, insitia B 4 nihil hominibus B 5 uindicent Bartkius in om. Mb 6 spuAa spuunt M, % spuma. conspuunt b 7 alios S decipiunt] alios add. libri, del. S* Sch., illius pro alios scribi iubet Barthius 8 plato DEF HL crassa p phedrone D 9 gnarum] ignarum AXBCDX F1 H1R1 uerborum ignarum om. 01 12 aratore G de oratore libro primo B scientia om. Mb 13 conprehendarum CF GHLBS, conprehensarum A 15 et florescat B 16 subest res] sub efores B 17 aratore G 18 haec b 20 phaedrone DF plato DEFB nunciat Mb 21 ipsa om. ABDEF )

124
motus est, animaduertens equidem uir excellentis ingenii fore nonnulla quibus sit moueri proprium causa motus alieni quidquid enim uoluntarie mouetur, ipsum fere sibi causa motus est, quod autem mouetur uel nesciens uel inuitum penes scientem uel cogentem causas motus habet. nec repugnat anterioribus nostris disputationibus, quod istic a se moueri animam dicimus, cum principalem motionum cardinem in deo esse dicamus, quoniam id ipsum fere a deo illi est, ut sponte moueatur, uidelicet ut, sicut causa motus animi uoluntas est eius, sic substantiae, quae utitur uoluntate, causa sit deus, quia, etsi posse uelle nobis ex deo est, non omnis uoluntatis nostrae motus erit ex deo. uel tunc reor, cum uoluntate peccamus, nostri causa motus ex nobis est, ne peccatorum deum faciamus auctorem. quocirca si corpus a se non mouetur et corpus non est quod sibi causa motus est, quia in se motus sui causas habet, anima non est corpus.

Idem Platon in libro, quem negl ϕυσιxής scripsit: anima, inquit, animantium omnium corporalis nonestipsaque se mouet aliorum quoque agitatrix, quae naturaliter mota sunt. in Phaedone autem sic apud eundem Platonem cum Simmia et Cebete aliisque philosophis Socrates loquitur, ut cum uideamus illic ualde consentanea nostrisque oppido coniuentia pronuntiari, quae non solum [*]( 17 cf. Apul. de dogm. Plat. I 9 ) [*]( 2 proprium] ut siAt lapides et ligna ceteraque insensibilia. add. b ex glossa in M superscripta 8 uoluntaria A 4 pene M b 9 motus causa libri praeter CE2GM est om. libri praeter Eta et b Sch. 11 posse] pse B, posse et D&FGp1, iusta coni. Barthius omnes uoluntates R 13 nec AelMR 14 faciemus A 16 habeat libri praeter CGM 17 idem CM editores, item rell. plato DEFLM πεϱὶ (pvaixijs scripsi, perifisicis (p ifiaicis) BCDEGHLMS (in marg. man. rec. πεϱὶ ϕυσιών), pery fisicis A, peri fysicis F, pi sysicis B, πεϱὶ ϕύσεως editores 18 amantium ABHlB 20 immota G pbedrone libri praeter L 21 siminia R, symmia S cibete ABCM, cybete rell. 22 socratis ABClPMRb 23 conuiuentia AC, conuentia B, conuentia F, conuenientia DEp, quod Schottus (mallet, fauerent modo libri\' )

125
praeiudicio auctoritatis utuntur, sed uirtute rationis adminiculantur, animaduertamus praeter natiuum humanae mentis uigorem hasce uidelicet animas, quae tam remota persecutae sunt, tam . clausa adierunt, tam operta uiderunt, idcirco scilicet lumine ueritatis adflatas, ut in salutem generis humani toto quandoque mundo diuinitus editum dogma apud rudes ueri gentium mentes gentilium testimoniis uteretur, quo magis ignorantiae nubilo caecata et infidelitatis frigore in quandam glaciem durata gentilitas euangelicae ueritatis calori cederet, si eadem ueritas aduersantium quoque sibimet ore sonuisset. aut cur non haec eadem per philosophos nobis in usum ueri caelitus procurata credamus, quae ad redarguendam nostrorum quoque inperitiam utilia fore cognoscimus ? persuadens igitur in Phaedone Socrati sic ait uera ratio: donec corpus habeamus permixtusque sit tali malo noster animus, numquam nos id quod iam olim concupiscimus satis plene consecuturos. concupiscimus autem ueri scientiam. corpus enim nobis primum innumerabiles et infinitas occupationes infert, quibus conterimur ob necessarium uictum et alimenta cotidiana. deinde si qui morbi ingruerunt, inpedimento sunt, quominus inquirere et inuenire ueritatem [*]( 14 Plat. Phaed. pag. 66b - 67a ) [*]( 2 propter A 4 adiecerunt R Sch. operta Barthius, perita libri et editores uidelicet b 5 adflatus BHlB toto libri ewn PT, toti b 6 diuinitatis edituri (scil. philosophi) coni. Barthim editum] ederetur p, editum esset Sch. uer// E, uere M, uero b gentilium Sch. 7 uterentur M editores 8 nnbilo] morbo b 9 calore R sic BHXB 10 sonuissent BHl R 11 per om. b 13 persuadet - socrates. ait uera ratio G pbedrone libri et b 14 socrates sic ait. uera ratio est donec p 15 permiztftque S 16 satis om. F 17 plene om. BDF, plane EL, pleno b 18 nobis om. BDEF innumerales p 19 inferunt B 20 connictum p alimentum quotidianum libri praeter CGM et Sch. 21 deinceps Mb ingrnerint BEtO, ingrner M, ingmere b 22 cominns Mb inquiramus et sic uer. inu. non possumus p ueritatem] non add. b )
126
possimus. nam cupiditatibus et cupidinibus et timoribus innumerabilibus, uariarum rerum adpetitionumque uisionibus et infinita quadam dementia corpus oneratur, ut prae illo ne sapere quidem ulla in re possimus. et si quando tempus aliquod ad philosophandum uacuum uel habuerimus uel fecerimus, tunc quoque in ipsis cogitationibus nostris corpus intercurrit turbam errorum inferens menti, ut obcaecante illo ueritatem peruidere non possimus. itaque unum hoc in omni quaestione nobis et id quidem euidentissime probatur, si quid umquam bona fide scire uolumus, recedendum esse a corpore et in ipso animo res considerandas. tunc enim uidemur consecuturi quod concupiscimus et cuius rei amatores nos profitemur, cum defuncti erimus, nam dum uiuimus, desperandum est. etenim si constat nihil sinceri mixtum corpori animum peruidere posse, sequitur alterutrum, aut nullo tempore nec usquam contingere homini ueram scientiam posse aut tunc demum, cum excesserimus e uita. defunctorum enim animus liber est et solutus a corpore. eo autem tempore quo uiuimus ita demum adpropinquabimus adplicabimurque scientiae, si nihilaut quam minimum corpore utamur neque in societate eius, nisi quatenus necesse est, animum dimittamus. ita enim minime replebimur uitiosa turbulentaque natura corporis, sed puri a contagione eius, in quantum facere possumus, erimus et, si ita fecerimus, incorrupti [*]( 1 poasumus M iam HLMBSp* et cnpidinibus om. Gal- D land. cupidinimus S 4 oneretur C, honoratur B 5 illa AOl 6 a BB 10 possimus Mb, possit reU. et Sch. 12 bona om. G 17 si om. Mb siceri B commixtum D 19 usq. A 21 e] & B enim om. B 22 solus p 23 ait ppinquabimus S 24 nihil aut om. B ant] aliud M 25 societate Mb, societatem rell. et Sch., cf. pag. 114,16 et 22 29 pussllmus B )
127
sincerique digredientes ad omnia incorrupta sinceraque ueniemus.

Haec ad uerbum ex dialogo philosophi admodum principis excerpenda atque huic nostro inserenda uolumini ratus sum non arbitrans fore quempiam inlectamentis fallaciarum corpo. ralibus obsistere solitum, qui hasce repugnantias in semet ipso sentiens disparium naturarum corporis atque animi teste se in hoc ipsum sibi non indiscussis equidem longe maximi inter philosophos uiri disputationibus adsentiatur interque animum corpusque suum praeside ratione disceptet, quidnam sit illud quod, ut aiunt, corporeus animus ab omni inuentione occursante sibi semper extrarii corporis praepediatur obstaculo aut cur extrarium corpus in reatum uocet, quod semet a contemplatione ueri deuocet, cum sibi ipse sit inpedimento, si corpus est. sed super his non argumentabor. ipsa per se nimirum ueritas claret nec ornamento aut adiumento extrinsecus indiget, quae et pulchrior et fortior nuda est.

Hinc egomet testium meorum indefensis hactenus mihi testimoniis utendum ratus sum, quia penes illos tantum, qui toto sui admodum corpus sunt, de hisce ueritatis uadibus dubitabimus. uerum quid hic idem Platon in Hipparcho, quid in Lachete, in Protagora, in Symposio, in Alcibiade, in Gorgia, in Critone, [*]( 3 philosophorum — principum p* 4 excerpendam B, exerenda G 5 illecta mente Mb corporibus libri praeter DEF et b, corporis sui Barthius 7 testem pl Barthius 8 non om. Gal- . land. indiscursis S, indicet discussisque Barthius, discussit px I 9 assentantur 8 10 prae consideratione px suum//// ratione (praeside add. man. sec. in marg.) S 11 inuentione] ueri add. G o 12 accnrsante p 13 extraneum B inreatum S, increatum p* quod-deuocet om. ABDEF 14 reuocet GaXland. 15 super bis B non om. Mb de argumentabor M, deargumentabor b 16 ornamenta BD1H1R 18 eorum Mb indefessis AJ?lMb, indefensus Barthius J9 utendis Mb 20 uatibus Mb dubitamus Mb 21 uerum] nunc add. G hic om. S idem) id est B ypparcho RS, ipparco M lacita ABCMB, lacyta rell. 22 simpotio DEFR, simpocio M, sympotio reU. )

128
4 quid in Timaeo etiam arce quadam et quodam philosophiae uertice de anima pronuntiauerit, placitae breuitatis gratia missum facio. neque enim refert ad agnitionem ueri quid de eodem saepius quisque dixerit, quam quid senserit quaerere, quia in saepe dictis nec uberior est cognitio rerum, cum sit prolixitas onerosa uerborum. quapropter in adstructionem ueri magis considerandum est quid unum multi senserint, quam quid unus saepe dixerit. ego tamen Platonem, prout mea opinio est, philosophorum omnium merito principem in negotium praesens admiratione sui pellectus testem saepe uocitaui, quamlibet quae plura istic eiusdem legas innumeris conparata, quae super anima dissertauit, pauca admodum nec. suae. sed nec Porphyrius Platonicus multis post Platonem saeculis a magistro uspiam in hac eadem causa dissensit. inlustri quippe uoce genus humanum suae dignitatis admonuit: si beati, inquit, esse uolumus, corpus est omne fugiendum. est ergo incorporeum quiddam in nobis, cui aduersa corporis uniuersi contagio est, et quid istud erit, nisi imago dei, et quid imago dei, nisi humanus animus? qui si in corpore beatus esse non potest et incorporeus non est, numquam beatus erit, qui sine se non erit. [*]( 1 artae G et quodam om. Ml 2 bruitatis S 3 refert om. ABDBF uerij tam add. Barthius 4 deodem S quam t in quantum qui ABHLR, quam qui S 5 cum] quam M editores praeter Barthium 6 quipropter A ad instructionem B 7 quod A n senserit S 8 ergo p* 9 oppinio/lll phylosofortl 8 10 admirationi sui ABHLBSl, admirationis ui DEF deceptus M, captus b 11 isti A leges b in numeris Sch 12 Buper d. de b, super M (de man. sec.), de et sequens anima glossema esse censet Sch. 13 porfiricus ABCBL (c in ras.), porfirius EFHM. por- phyrius S 14 sclis M, secandis b 16 uolumus esse B est om. AВDE1F 17 corporeum A\'BCH1R quidam B 18 cogitacio N, cogitatio b illud pl 19 in om. b 20 et incorporeus non est om, BDEF )
129

VIII. ROMANIS PAGANIS PHILOSOPHIS VTITVR TESTIBVS DE ANIMAE INCORPORALITATE.

Plurimorum in negotium praesens philosophorum plurimis testimoniis usi sumus multosque ex eadem Graecia, si uel causa posceret uel ratio sineret, proferre possemus. sed ne localiter ueritatem quaesisse uideamur, ut haec eadem ab una tantum uideri gente quiuerit et aliis ignorata sit, cum ueri compos humana substantia non sit regione, sed genere, Romanos etiam eosdemque philosophos testes citemus, apud quos Sextius pater Sextiusque filius propenso in exercitium sapientiae studio adprime philosophati sunt atque hanc super omni anima tulere sententiam: incorporalis, inquiunt, omnis est anima et inlocalis atque indeprehensa uis quaedam, quae sine spatio capax corpus haurit et continet acrius isti, ni fallor, abstrusas rerum rationes ingressi sunt, quam nonnulli nostrates, qui cubiculariis disputationibus de sublimium indage causarum aliquid soporiferum in lectulis oscitantes perpellente copia tepentium naeniarum stolido laudatore ueternosas anilium opinionum suspiciones edormiunt innexamque uisceribus animam corporis claustris includi et contineri decernunt. sed istuc inperitiae ueri uacuae figmentum, . prout locorum ratio poposcit, et superiore libro discussimus et prolatis nunc summorum magnis auctorum testimoniis [*]( 4 negotium Mb Sch., negotio rell. praesenti 08* 5 siue I B 6 poasimua A nec B 8 alias S cum—substantia] quia uera indagacio humane Bubstanti, M\'b, corr. M1 in marge 9 insit Barthius 11 sextus Mb, ezias B sexiasq- B, sextus I omisso qae Mb Sch. exercita p, exercitio Barthitts 12 adpm, 8 has p* omni anima] omnia G 13 atulere AF, attulere DFB Sch., atre B sententias ABHBp* inquit A 14 indepreensa B 16 abstrasa AВF1, abtrasas B ratione A, nationes M 18 sopori serum B 19 oscitantes editores, Buscid tantes libri cum PT copiam BS uenarum D stolio B 20 opiniorum B ) [*]( XI. ) [*]( 9 )

130
in rem sui nobis opitulante ueritate rationis quoque uiribus refellimus. Marcus varro, sui saeculi peritissimus et teste Tullio omnium sine dubitatione doctissimus, quid in musicis, quid <in arithmeticis), quid in geometricis, quid in philosophomenon libris diuina quadam disputatione contendit, nisi ut a uisibilibus ad inuisibilia, a localibus ad inlocalia, a corporeis ad incorporea miris aeternae artis modis abstrahat animum et in corpora, hoc est in aduersa sibi dilapsum sui compotem faciat? cui si corpus esset, corpus aduersum esse non posset. quid ego nunc Zoroastri, quid Brachmanum ex India, quid Anacharsidis e scythia, quid uero Catonum, quid M. Ciceronis, quid Crispi, qui ab ipso paene principio sui operis animo dominandi ius tribuit, corpori legem seruitutis inponit, in defensionem ueri sententias adferam, quid orbis uniuersi de animae statu nobis concrepare iudicium in his dumtaxat qui merito enituere conuincam P [*]( 3 cf. August. de ciu. dei VI 2 12 cf. Sallast. Catil. 1, 2 ) [*]( 1 re B ueribus coni. Sch. 2 marcis AН1 R saeculi sui B 3 qui in musicis 22 4 quid in arithmeticis b, quid M, om. rell., uncis inclusit Sch. in ante geometricis et ante philosophomenon om. b Sch. ϕιλοσομένων(ϕιλοσοϕουνμέων GaUanii.) edi- l tores, cf. pag. 19, 16 5 contendunt B 7 aeternae E2GS2 Sch. in notis, aeternis reEl. et b, et arcanis Barthius aeternae artis] aeternitatis coni. Sch. abstrahebat AВI, abstrabat HL 8 incorporea p1 delapsum HLBSp1 9 qui S 10 zoroadhis G, zoroadhi rtU. bragmaram A, bragmanum rell. et b 11 anacharsidis e scripsi, anatarsi de G, anachani ex B, anacharsi de reU., anacharses e b, anacharsis e Sch. sitia B catone salusti A 12 crispi GS*, chrys////i A, chrysippi (crisippi) reEl. et editores 13 minandi B inponitnr B 15 in] ni DEF his om. BDEF )
131

VIIII. ABHINC ECCLESIASTICIS DOCTORIBVS VTITVR TESTIBVS DE ANIMAE incorporalitate.

Facile profecto hoc idem factu mihi esset, nisi adici quempiam coacta testium turba non sineret et diuina iam nunc oracula pandere uel tempus foret uel ratio commoneret. atque ut ad ipsos caelestium uoluminum fontes illis fere ducibus, qui ex eisdem largius hausere, ueniamus, Gregorius Nazianzenus in apologetico magnum uidelicet inter animam et corpus clamat esse discrimen atque ut corpus corporalibus pasci, sic animam incorporeis saginari. beatus Ambrosius ad Mediolanensem in ecclesia populum uerbo doctissimo atque eruditissimo: sequestremus nos, inquit, a corpore, contra quod nobis, si salui esse uolumus, iuge certamen est. una praecellentium eademque sententia non nisi eodem intellectu animaduertenda est eodemque tractanda sermone. dicam nunc igitur quod saepe me, cum ad id locorum uentum est, dicere memini. sequestrari nos a cor.pore Ambrosius oportere persuadet. quis ergo iste sit, cui a corpore sequestrari conueniat quaero. ex anima enim sumus et corpore, ac per hoc cum sequestrari a semet ipso nequeat animus, nihil in nobis est, quod sequestrari possit a corpore, si corpus est animus. cur, sancte Ambrosi, cur taliter doces, cur sponsam Christi caeno falsitatis oblinis, cur eandem a [*]( 13 Ambrosius in sermone ut uidetur deperdito ) [*]( 4 factu lPLSb, factum reSL cum PT et Sch., fortasse recte, cf. pag. 70,10 quaepiam. b, quippiam Sch. in notis 5 turba] uerba 8 6 commoueret C, commemorat ÂIBEFP 8 longius B 9 anazanzenus M, nazazenus S, nazanzenus reU. apologenito B, apolloge//tico S 11 incorporeis saginari] spiritalibus uegetari p*. 12 popnlum] plurimum b 17 cum om. AlBCMf cum cum antecedente me coniungit et si quando add. G, dum Sch. locarum B 18 esset editores 19 persuadit BCHLBS1 20 sequestrare Gal- land. 24 eam de ex eamdem A, eadem p* a om ABDEF H1R ) [*]( 9* )

132
uia ueritatis scaeuae praedicationis inpulsu in deuia abrupta - propellis, cur sequestrari oportere a corpore corpus perhibes? quidnam istud, quaeso, proderit homini? num quia hominis interioris est natura subtilior, quae tamen non est nisi corpus, idcirco eandem disici conuenit atque separari? numquid quoniam in hac structura mundanae molis quaedam subtiliora et leuiora, quaedam crassiora atque grauiora sunt, idcirco tenuioribus uniuersam solidi huius conuenit rupisse conpagem, aut beatior aer erit, si cum aqua ac terra non fuerit? hisce falsiloquiis circumgarrientibus istius modi fert ille responsum quaenam nobis oboritur uerborum nuda, uirtutis cassa, rationis aliena, ueritatis uacua, uanitatis caua, superbiae tumida nouelli huius schismatis sine auctore doctrina, elata supercilio, abiecta mendacio, referta conuicio, creatori potestatem subripiens, imagini dignitatem, quam miro stultitiae genere conparationibus substantiae corporalis infamat adserens scilicet tam nihil animo profore quoad ualeat corpore secerni, quam non sit aeri conducibile crassioribus mundanae molis corporibus separari. porro si qui estis uspiam gentium, quorum ingeniis cesserint arcana causarum, adeste praepetes, uosmet ignorantiae plectite, nouum dogma miramini: animae dignitatem capessit in solido mundi portio corporis quarta mundani [*](1 scaeue ABCB, sceae DEF, acene GLMBb, saeaae p inde aia b 4 quae tamen] quit A tam S 5 eadem Mb disici A, dissici rell. cum PT et Sch., disiici b conueniet hic et infra p 7 grauiora atque crassiora R 8 soli C 9 fuit p 10 fer B 11 qugnam 1\' qugdam utrumque in contextu F, quonam p, quaedam SeA. uobis S aboritur AE 12 causa C uacua uanitatis om. Mb 14 si C 16 imagni C 17 comparationd CMb, fortasse conparatione scribendum corporali R 19 quod ad B, quod Mb corporis BC, corpori AGMRb secerni] aeterni BC, fecerim R 22 quorum G b, quarum rell. et Sch. 24 capescit BM, capeacit A, capescit capeacite F 25 in uerbis portio - mundani mendum inesse affirmat Barthius)
133
haec ergo nimirum animarum omnium maior est anima proque sui mole magis sapiens. itaque nunc tanto potius quispiam prudentiae copiosus erit, quanto aeris huius pro sui capacitate plus hauserit, nec iniuria genus humanum naturae incusauit iniuriam, quae tanto maiores hominibus lucas boues edidit, eo uidelicet beatiores, quo capaciores. sed hactenus satis Ambrosius, qui uel solus profecto sit satis, faxim tamen et aliis testificandi locum.,

Aurelius Augustinus et acumine ingenii et rerum multitudine et operis mole ueluti quidam Chrysippus argumentandi uirtute aut Zenon sensuum subtilitate aut varro noster uoluminum magnitudine et qui profecto talis natura adtentione disciplinis exstiterit, ut non inmerito ab istis corporalibus nostri saeculi Epicureis aut Cynicis spiritalis sophista dissenserit, libro ad Hieronymum de origine animae sic pronuntiat: incorpoream esse animam etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum, cumque id ita fore rationibus magnis atque insolubili argumentatione conuincat ac super hoc Hieronymi sententiam poscat, laudis suae tantum a Hieronymo scripta recuperat, quin [*](16 August. de orig. anim. ) [*]( 1 mirum LS 2 p qng M, pro quae b mole sui S 3 copiosius GR, compos Sch. 4 aaaerit ACHlMR 5 naturam. editores praeter pi iccuaabit Mp, incusabat b 6 iniuriam ACDEFQ, iniuria BHLRSp*, om. M editores quanto DEF Seh. 7 Incus A beloas et boues lucae Mb boues lacas Sch. beatior B 8 actenus BCGHLBS 9 testificandum libri praeter QM 10 agustinus AH1S 11 crisippus GLM, crissippus B, craaeippus ABHB 12 zeno DF Sch., canon M noster] nr tot n B, nt A nolmninem B 13 profecto - disciplinis om. M1 naturae М2S2b 14 nostris b 15 saeculi om. Mb spalis M, specialiter b disserit C 16 librum R incorpoream] omnem add. b omisso esse 17 esse—fateor om. G et omisso si libri praeter DEFGP 18 mihi] autem add. B . 19 id om. Mb id ta B 20 ac] hac CM sententia BHXB )

134
haud dubie Hieronymus nihil de anima sentire dicit uerius, nihil disputare posse perfectius. en tibi duos praeclarissimos uirtutum doctrinarumque praeeminentia longe porro praeditos super statu animae sentire nobiscum inermemque te auctoritatis pondere et rationis uiribus prosternidare disparatosque I corporibus unitate sapientiae duas animas unam facere. unde multum miror Hieronymum tibi testem citatum, cum potissimus tractatorum minime potuerit et pro anima et in animam disputare, quamquam quae ex eodem aduersum nos haud intellecta posuisti nobis eo usque conducant, uti quam callide non aduersarius, uerum praeuaricator subordinatus esse uidearis, qui uelut adsentante conludio feceris nos tuis admodum testibus uincere. quippe gloriosum uictoriae genus est ab eo cum quo decertes arma capere quaesitumque aduersario testem illinc stare et istinc dicere.

Ne quid tamen segnem me redhibendae uicissitudinis arbitreris, prout locus est moneo consentaneum magis tibi super sententia tua Pictauum Hilarium esse potuisse, qui scilicet inter conplura praecelsarum disputationum suarum quiddam [*]( 1 aut BCHlB sentiri DEFН\'L editores dicat Sch. 2 disputari LS editores 3 praeminentia BRS longo B praeditus A1BH1R, praedictos b 4 statum ABDEFB inermnmque libri praeter GM 5 prosternidare disparatosque scripsi, prosternidaretis paratosque (partosque M, paratisque ABFHLRS1) A BCFGHLMRS1, prosterni claret separatisque DE, prosterni claret paratisque F in marg., prosterni claret disparatisque S1, prosterni instar Daretis partitasque (partitosque b) bp, prosternere qui disparatis Schottus e codice T 6 u//nitate L, uanitate Sch. animas] uis add. Sch. 7 iheronymum M, ieronimum S tibi om. Rp* 8 tractorum CiPJR 9 aut CGHXR 10 nos GaUand. 11 subordinatus] in marg. I subornatus add. D, subornatus coni. Sch. 12 adsectante B, ablentante G 14 quicum G decertas Rp* aduersarium libri praeter CGM 15 stinc BH, stine LS deicere Sch. 16 tamen segnem A Sch., tamen insigne 0, taifi insignS HLS, tam insigne reD. et b, tamen fingere Barthius a me D redibendg M, redibendo b 17 moneat A 18 tua om. BDEF pictauium E, pictauium ABCDFLS Sch., pectauium HR 19 inter] in R )

135
sequius sentiens duo haec ueris aduersa disseruit: unum, quo nihil incorporeum creatum dixit, aliud, quo nihil doloris Christum in passione- sensisse, cuius si uera passio non fuit, redemptio quoque nostra uera esse non potuit. sed quoniam beatus Hilarius opinionis huiusce uitium uirtute confessionis aboleuit, sic sustinet reprehensionis stilum, quod non patitur detrimenta meritorum. quapropter eatenus diuinarum tracta-, toribus scripturarum fidem adhiberi par est, quoad usque eidem tenore ueritatis adstipulautur. sed quamquam nonnullis dissertatoribus proferendis necessario supersederim, dum ad oracula diuina, ex quis eorundem pendet auctoritas, iure festino, haudquaquam tamen Eucherium praeterierim mihimet uiuente. doctrina et praesentaneis coram disputationibus cognitum, non porro nuntiis aut lectione conpertum, qui scilicet uiridis aeui, maturus animi, terrae dispuens, caeli adpetens, humilis spiritu, arduus merito ac perinde ingenii subtilissimus, scientiae plenus, eloquii profluus, magnorum saeculi sui pontificum longe maximus editis in rem fidei multiiugis uariorum operum uoluminibus ad populum quoque his super statu animae contionatus est: quaerere, inquit, quidam solent, quo modo in Christo misceri potuerit homo et deus. quaerunt rationem huius mysterii, quod semel factum est, cum ipsi reddere rationem nequaquam possint [*]( 20 Eucher. in homilia deperdita, cf. Migne patroL lat. L 866 ) [*]( em 1 saeuias A, secns DEF Sch., secias S* in marg. et b quod 08 vtroque loco Mb, priore loco Sch. 4 quando pi 5 huiusse A, huiusse B huius se uitium H&S1, huius seuitiam S* opionis («c!) se uitifL hoius uirtute B 8 par est] parem BDIEFI 9 tenores G, tenori Barthius et Sch. quoniam Barthius 11 ex quis om. BDEF quibus p pendit BCDEFGlHlMB 12 aut quamquam BGGHJR heucerium BCGHLS, eucerium B praeterierem BН1 R uiuentem M et editores praeter Barthium 0 o 14 lectionem AJBXB 15 animi B 16 ingenii B ,17 eloquii B 19 hoc p1 21 quer M, quaere b, quare p quaerunt] et add. E\' Galland. 22 est] quaerunt add. p 23 cum] quae eum p* ipse B rationem] cum add. p*, )
136
eius rei, quae fit semper, quo modo societur anima corpori, ut fiat homo. ergo quo modo corporea res incorporeaque coniungitur et corpori anima miscetur ut homo efficiatur, ita homo coniunctus est deo et factus est Christus: et tamen ut fieret Christus, duo illa incorporea, id est anima et deus facilius coniungi permiscerique potuerint, quam miscetur una incorporea aliaque corporea, id est anima et corpus, ut persona hominis exsistat. cedo mihi nunc illos, qui aeque talibus instituti ab hisce doctrinis degenerauerunt pessum facientes salubria sua et alienis semet noxiis obnoxiantes iniusto amantium sui odio eo usque prolapsi, ut extraneos mallent cum falsitate praeeligere et Eucherium cum ueritate damnare.

Videas hic alios quiddam socordi trutinare iudicio, alios id ipsum aut nescios stulto laudare praeconio aut sciolos subdolo ridere consensu hos inter placere sibi illum, quem nemo nisi aut ignarus laudauit aut callidus. hic iam feruntur de singulis non pro meritorum, sed pro uotorum qualitate sententiae, ob laudem praesentum quorumpiam rabularum longe maximi damnantur auctores. istic ille laudatus ne infra laudantum uideatur stare iudicium, panniculos quosdam ex diuersorum uaria lectione concerpit eosdemque uilibus suis ueluti quibusdam stuppeis adsuit laceroque uestitu turpior nudis absque furaci meditatione mutus eloquentiae palliatus incedit. cernas [*]( 3 et ex ut M, at b 7 potuerint B, potuert ELS, potuerunt S* Sch. 8 miscitur B 10 credo Galland. 11 degenerauerant p* 12 noxiis HMb, noxia rell. et Sch. animantium C 13 praeeligere scripsi, praeligere HLMRSb Sch., plegere ABDEF, praelegere CG 15 hinc Mb 17 rideri R, laudare G 18 uidetur laudabit scribendum 20 praesentium AEGLS Sch. quarumpiam p\' Sch. rabularum CG, fabularum rell. et editores u 21 laudatis S laudantium GL*BS Sch., laudatum p 24 stupeia R, etruppis coni. Barthius adsint Mb uesti A absque metu faracis mendicatione eloqaentiae coni. Barthius . 25 metus Mb . eloquentia p\' palleatus ACGHMBb, pilleatus LS cernis E )

137
hic alium situ fetidinarum turpium ex olenticetis suis ac tenebris cloacam uentris et oris inhalare sentinam interque ructandum quasdam suggillatiunculas fringultientem ab alio, qui stipem suam uariis conlurcinationibus dilapidauit, parasitico more laudari. inter has huiusdemque modi quisquilias aliquid tu sobrium tuto dixerisne? porro magnum aliquod e socordi turba periculum periclitabere: quidum? inperito quippe nihil quidquam iniustius. hos ac tales tamen egomet non pauesco ac, si qui nunc monendi locus est, moneo praeque denuntio: quique isti quique sunt alii, qui uel in magnos uiros obloquia uel de rebus summis deliramenta quaedam cum conpotatoribus mussitant, aut palam loquantur aut taceant. enimuero eruentur mihi atque extrahentur etiam nuncupatim ex abditis tenebellarum qui hactenus delituere. praenosci uero licet, tacere ne habeam facta quorum nomina non tacebo. faxint tamen isti quod foret libitum salubresque [*]( 7 Ter. Adelpb. u. 98 ) [*]( 1 hinc ABBEFM editores alios Mb si tu T, sicut p fetidiuinarum Ji, faetim diuitiarum T, foetidarum p Sch. in textu ex olenti cetis ABCGHLMBS, ex olenti cenis (cellnis E) DEF, exolentem cetis T, exolentem coecis Sch. in textu, corr. in notis, exolenti caecis b suis om. ABBEF 2 cloaca DEF Sch., cloaca in p 8 sugillatiunculas M, sugillatim unculas b aingultientem G aliquo B 4 conlurcationibus uel potius conlurcinationibus coni. Schottus in notis, conlucernationibus libri et editores delapidauit Mb parastico M, parasito b, parasitco S 6 mole C eiusdemque p* 6 toto B aliquid B aliquo de A cordi B, corde DEF, excordi coni. Sch. 7 periclitauere Mb Barthius quidum interrogationis signo addito Hartelius, qui dum libri et edir tores, aliquid hoc loco excidisse censet Galland., quidam Barthius imperio Gp uippe BC 8 quippiam Barthius iniustitius JR ac om. p 9 quis AG p preque ADEFHMR, pque BLS, atque p, peraeque atque Hartelius, sed cf. Sid. Apoll. epist. I 9, 23 t 11 obliquia B deleramenta B, dileramenta S 12 conpotatoribus Barthius et Sch., computatoribus MTb, computoribus ren. 13 mihi om. BDEF 14 tene belarum S, tenebrarum p* 15 abeam CH LBS, abea BP, ab eorum A tacita ne abeant coni. Sch. factis A 16 tamen isti om. M1 b, add. M man. rec. libllitum S )
138
monitus spernant, haud inpune scilicet, ego uero praeelegerim ab istis cum Eucherio reici, quam cum istis a ueritate damnari.. sed istic nunc locus et tempus est, ut sicut a philosophis ad tractatores, sic a tractatoribus ad authenticos gradum consequa ratione faciamus suadente modo scilicet plerisque testium tacitis.