De Statu Animae

Claudianus Mamertus

Claudianus Mamertus. Claudiani Mamerti opera (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 11). Engelbrecht, August, editor. Vienna: Gerold, 1885.

X. TESTE VTITVR IPSA DIVINA SAPIENTIA TESTIMONIA PENES SCRIPTVRARVM.

Audiamus igitur quid imaginis suae pronuntiet inimicis diuina sapientia: dixerunt, inquit, inpii cogitantes non recte: exiguum et cum taedio est tempus uitae nostrae et exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. inpii haec ergo dixerunt, super quis paulo post eadem scriptura sic loquitur: excaecauit enim illos malitia eorum, quoniam deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum. istic ego temet in defensionem tui acrius permouendum credo proque causae merito in me etiam istius modi ferme uerba facturum: quid tu undeunde contractis testificationibus uteris haudquaquam tamen ueritate pulsantibus conscientiae nostrae [*]( 11 Sap. 2, 1 et 3 16 Sap. 2, 21 et 23 ) [*]( 1 monitis R, moniti p* spernat B aut B praeelegerim scripsi, praelegerem CG, praeeligerem Sch., preligerem M, pligerem S*, perlegerem rell. 2 cum om. B fueritatS B 3 a om. ABWB 4 a] ad R ad] aut ABIPR a philosophis et tractatoribus ad authenticos p 5 consequar Mb faciam ABDEFP, om. Mb modum b plerisque »0, plurimisque B, plurisque rell. 11 inpii inquit libri praeter CE\'GM cogitante B 13 exstinctna G Sch. 14 Epiritus om. ABFlRLBS diffnnditnr ABF1HLRS 15 ergo haec D ergo om. Sch., er HL, erunt B quos p 16 illorum ABCEFGB 19 ergo editores 21 alterum unde om, ABDEM de ante contractis inserit JiPb 22 tamen] et non A ueritatem Mb )

139
\\ sincerum? quid autem mea refert, quid porro adtinet inpios ob detractam diuinae imagini dignitatem diuinitus plecti, cum memet inpietatis huiusce laqueis nouerim non teneri ? proinde moneo facessas nec sententiae talis infamiam mihi mendaciter inuras. nunc ego nisi renuis in tua tecum redeo, ex quis arbitrabere, utrumnam istud in inpios prophetici sermonis oraculum an in te sit porrectum, te scilicet, te magis perstringat, qui praetento scientiae priuilegio contra famam deditus sententiae et contra sententiam sollicitus famae eadem, quae istic uelut aliena renuis, illic itidem ueluti propria defendis.

Ne quis sit tamen uel mihi secus interpretandi uel tibi forsan infitiandi locus, in praesentiarum super quibus agimus utraque uideamus. propheta nempe dicit inpios dicere: exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. enimuero tute quid dicis? nonnullae sunt, inquis, spiritales naturae, ut angeli, archangeli ceteraeque uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae. intende, quaeso, animum, pro quisque nostri arbiter, ferque iudicium, sitne aliquod prolocutionum harumce discrimen: inpii de humano spiritu, de anima uidelicet humana dixerunt, quod diffundatur [*]( 16 cf. pag. 10, 1 ) [*]( 1 sinceram Mb qui B ad me Mb impio sub BHIB, O impios sub A, impios ub LS, impio ob Mb 2 imagine BH1RS1, imaginis AG1 diuinitas BWRsa 4 moneo] non add. AJBD EF talis G 5 ego om. Mb rennnis ACGH1L arbitrauere CGHLBS 6 istuc BS prophetice ABGHLBS, prophicae C 7 an—porrectum om. libri praeter M omnes (csa PT) et Sch. praestringat ACEFGB Sch., perstringit p, prestringit Mb 8 priuilegifl A 9 sententiae] scientiae MR b eadexnq- ABCGHLMBSb, eademque D 10 rennuis AGH*LB, respuis p* et post illic inserit Mb 11 quid AВCD1EFH LBS1 12 inficiendi BH1 13 ezstinctas G Soh. 19 exhistimandae M, existimandae b 20 pro] te add. b arbitrer B fertque G aliquid AD 21 prolocutionem B harQsce M, harum b 22 humana uidelicet anima M ediiores diffunditur Mb )

140
spiritus tamquam mollis aer. necessarius hic noster adiungit, quod anima humana et aer iste subtilis aeque spiritalia sint, sed perinde incorporea non sint. uerba nunc eadem et sensus expende, nam quod illic spiritus dicitur humanus, hic anima, ita profecto concordat, atque si uterque animam aut spiritum uterque dixisset, qui scilicet ita illic in mollem fundi aerem dicitur, sicut itidem subtili istic aeri conparatur. quod ergo diffundi spiritus dicitur tamquam mollis aer, tale est ac si diceretur: spiritus hoc est quod mollis aer. itemque spiritalis est anima nostra et aer iste subtilis ita est ac si diceretur: anima nostra hoc est quod aer iste subtilis, cumque ex his duobus quod ante dictum est inpiorum blasphemia sit, quod postpositum tua sententia, duoque ista itatenus uniantur, uti sint et negotio et sensu et uerbo indiscriminabilia, quid potissimum consequitur, nisi ut aut pro similitudine sententiae tuae, si eandem defensitandam credis, inpiorum quoque sententia laudabilis sit aut, quia plectibilis illa>est, tua quoque sit pro eius parilitate damnabilis?

Sed quo diutius uel argumentantes halucinamur, cum super hoc propheta censuerit: dixerunt, inquit, inpii apud se cogitantes non recte: exiguum est tempus uitae nostrae et exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, postque paululum sententiam quoque intersita disputatione subiungit: [*]( 3 sunt DM edUores sensum editores 4 dicitur spiritus S 5 profectu BHlR atque] absque R animam] humanam S 6 utraque S ita om. p* Sch. 7 isti Sch. 8 tale—aer om. A 10 ita est om. A ita est - subtilis om. R 11 quod] est add. AJSEFHLS Sch. cum DEH1 12 ex his duobus quod om. ABFH1R, ex his duobus om. DEWLS (quod add. S1) Sch. 18 duoqllll iste S iste BHLB, istę C eatenus pl UnÎuntur Mb 14 ut GM indiscriminalia Mb 16 conse- quatur D ut om. ABDEFS 16 diffensitandam S 19 quid M editores hic lucinamur ABDEF, allucinamur G Sch., hailucinamur T, a luce aligenamus M, a luce alienamus b 22 exstinctns G GaUand. 23 posque R 24 sententia B disputatione] narratione p* )

141
haec, inquit, cogitauerunt et errauerunt, excaecauit enim illos malitia eorum. et tamquam diceres: quid in his culpae uertitur, quid erroris, ille respondet: hominem animam corpoream cogitauerunt et errauerunt, ac uelut rogaret geminanti [et] quid in hoc ueritas claudat, ut animam corpus esse quis sentiat, iterat propheta responsum: errauerunt, uidelicet errauerunt, quia deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum, id est dicere: adeo tenus non est corpus anima, ut sit imago diuina. estne aliquid, quo abhinc locorum uspiam progrediaris tuomet indicio proditus, ueritatis uiribus captus, prophetae testificatione conuictus? sed uiderit quisque quid sentiat: prout mea tamen opinio fert, hoc saltim probum quod eatenus dissertauimus aduersum corporales pro spiritalibus sat foret, ni par esse ducerem apostolica quoque aut etiam euangelica in rem controuersiae praesentis adhiberi. [*]( ,1 Sap. 2, 21 ) [*]( 1 errauerunt] et add. B excitauit B 2 eorum] erum B 3 is 22, eis M editores respondet scripsi, respondit libri homine C, hominis G, omnem Mb hominem] et add. BD 4 rogares ex rogaret E, rogarit Barthius 5 geminatim D, geminantem p1, geminando ex geminato S et uncis inclusi claudit coni. Sch., claudicat S* 9 id est] idem ABBS1 10 aliquis Mb quod BF1 11 uspia B iudicio ABDEFb 12 tificatione B uiderit DE, uiderr G, uiderim CGMPT Sch, uiderem reU., uiderint b 13 si ante quisque add. Mb quid om. EFMb, quod B Sch., ut D dissentiat Mb refert Mb hic LMb saltem BDEFН"LM editores 14 probauerim b, priuoni G et actenus M, hactenus b desertauimus BHLBS, "discretauimUB M (corr. in marg.), disceptauimus b, discertauimus Sch. corporalis AH1RS1 15 ni par] impar E dicerem R 16 aut] ad ABCHBS, at M, ac Gb etiam ad L 17 adhibere libri praeter CGM et Sch. )
142

XI. PAVLO APOSTOLO TESTE PRO INLOCALITATE ANIMAE vtetvr.

Igitur quamquam nonnullis locorum sicubi conduxit harumpiam scripturarum testimoniis usus sim, fas tamen est multimodo ueritatis gladio falsiloqui ceruiculam salubri concisione concipilari. Paulus doctor gentium, uas electum: omne peccatum, inquit, extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat. si excepto crimine fornicationis extra corpus est omne peccatum, in anima ergo est. porro si in anima est et corpus est anima, non ergo extra corpus est omne peccatum. sed apostolus dicit praeter fornicationem extra corpus esse omne peccatum. incorporea ergo est anima, ut sit aliquid in quo extra. corpus possit esse peccatum. itemque ad Corinthios in eum, qui scelere pollutus incesti nouercalem torum pene matris stuprator inluserat, sententiam premulgaturus sic ait: etsi absens corpore, praesens autem spiritu eum qui hoc opus fecit iam iudicaui. quid istud, apostole Paule, quid istud est? quo modo absens corpore es, ubi spiritus praesens? si corpus est spiritus, cur non potius ex duobus conpacte corporibus uno absentem alio praesentem te esse dicis, aut si unum corpus es totus, cur non parte corporis abesse te et parte corporis adesse te profers? ut enim [*]( 6 I Cor. 6, 18 16 I Cor. 5, 3 ) [*]( 2 utitur] et qualitcr in tertium caelum esse (raptus add. ES) credatur add. M et reU. 3 nonnullus Mb sit ubi Mb conduxit om. Mb quarumpiam p2 4 stas B 5 glodio B falsiloquii Barthius condicione G 6 compilare T, concipilare GP Sch., contruncari b electionis Barthius 7 qui - corpus r. est om. ABDE1F 9 er//go B 12 est ergo ABDEF 14 scere . r S 15 stupeator 8 inluierat B 19 spiritus M editores, spiritu rell. praesens] es add. libri praeter F1M 20 inpacte B, compactus p absente G praesente G 21 te om. libri praeter GMS* esse te G at ACEFGHLBS Sch. 22 te ante profers om. libri praeter M et Sch. proferes A1B1CHLRS1, profaris G enim) ergo B )

143
corpore Corinthiis te dicas absentem, eo uidelicet ferri potes, quia totus in uniuerso tuo corporeus es, uerum quod corporeus totus et-per hoc quia absens corpore absens totus, nescio quo tui, quo non es, adesse te dicis: aut mendacii te arguis aut corporales istos de animae incorporalitate conuincis. estne aliquid istic creperum aut fortassis obscurum, qui in quantum corporeus est absens Corinthiis est aut nullo sui aut per incorporeum praesens est? incorporeus ergo est spiritus humanus, per quem Paulus apostolus absens toto corporeo sui Corinthiis potuit praesentari. haec et talia ex omni ferme authenticorum uoluminum corpore innumera proferre possemus.

XII. DE EO QVOD APOSTOLVS RAPTVM SE VSQVE AD TERTIVM DICIT CAELVM.

Sana quippe catholicae fidei doctrina ita tenus intersito gradu ab imis ad media, a mediis ad summa conscendit, ut rato iudicio corpoream creaturam incorporali creaturae subdens et summo incorporeo creatori hanc eandem cum sui inferiore subiciens in tertium caelum Pauli pedissequos rapiat, qui solidum sensibilis mundi penetrabili mente transmiserint intentamque aciem ex imo caeli tergo sistentes redintegratis uiribus [*]( 2 in om. 81 tuo om. M1b, add. M2 3 qud tui S1 4 mendacii te] mendaciter 14 (corr. in marg.) te om. HLS arri gois M\'b Sch., arguas B, argnes S, argues rell. 5 conuinci Sch. 6 corporeum ABDHPFP, repertum p* quin Sch., quia in p 7 ergo ante nullo add. S* 10 talia Mb Sch., alia rell. 11 poisen mus JE* Sch., poBsimne S, possimns rell. 15 doctrinam B eatenns p2 16 a media B a om. AB conscenditnr ABDE*F Sch, 17 rapto ABHLBS, ratio Sch. 18 summe libri praeter M suo p1 inferiore Mb, inferiori rell. et Sch. 19 pedisequos B rapiat] faciat conscendere p\' 20 sensibus D in textu, I senaibilig in marg. mundum BDE1FH1PT Sch. transmiserit Mb intentaque acie Mb 21 imo] nno b sistens Mb redentegratis B )

144
omne incorporeum creatum potiore nisu pro substantiae excellentioris dignitate tranauerint atque hic redactis paululum respiraculo pausae uiribus in suprema incorporei creatoris agnitione constiterint. quocirca nunc locorum percontari sedulo corporales istos uelim, quae fere illis super hac apostolica sententia sit. nam cam se dicat apostolus raptum esse usque ad tertium caelum, primum quaero localiter inlocaliterne sit raptus, et qui tres isti caeli sint, anne plures horum, anmones corporei, anne incorporei quipiam, ut quoniam nos ad id usque loci disputationis ordo deuexit, quid istinc sequendum sit nobis consulta ueritate uideamus.

Ac primum non usque facilem de caelorum numero quaestionem paulo scrupulosius uentilemus. nempe legimus: laudate dominum, caeli caelorum, sed istuc et de multis et de binis licet intellegi, ut et plures caeli plurium caelorum et duo caeli duorum caelorum tacito numeri articulo accipi posse uideantur. ecce a terrae contiguis aere tenus aquarum elementum est, exin profundum aeris usque ad lunaris sideris citimum lumen, abhinc ignium aetheriorum spatia usque in extima transmundana, qua sphaeroidis globo mundus includitur. [*]( 18 PB&Im. 148, 4 ) [*]( 1 pociori Mb 2 tranauerit Mb, tractauerit S hinc D, inc 9 M, in b reductis Barthius 3 pausent p* eprema B incorporea AJBD&FSch., incorei B 4 constiterit Mb percunctaii DEFG 5 uelimus B fere libri cum PT omnes, ueni editores illic p 6 se om. libri praeter M et Seh. dicit D H, dič LS eese Mb, se D, sese rell. et SeA. 7 an inlocaliter Mb, fortaise an inlocaliterne scribendum est sit] erit M 8 an Mb 9 quipiam Barthius, quippiam libri et editores quod B F, quos D 10 usque om. S 12 facile Galland., faciam M (corr. in marg.) quaestionum B 13 uentilem AВDE1F 14 caeli om. Mb istic C 15 plurimum BMS1, plurimorum p 16 caelorum] loco add. Barthius 17 terra contiguo Mb aer eatenus A, aerStenus G 18 eat om. S exim B lnnarem v Mb, lunatis F sideris citimum DEF1 Sch,, sideriscit imum S, siderescit imum rell. et b 20 apheroidis G, sphoydis M, sferoidis BC, speroidis reU., σϕαιϱοειδής editores, cf. pag. 67, 11 )

145
ubinam nunc exacta uniuersitate corporum quaeremus caelum trans omne mundanum? sed in hoc opaco rerum caligantium nubilo ex adytis supercaelestium doctrinarum consulta repetamus. in principio, inquit principium geneseos, creauit deus cum I u met terram. si opinionibus missis ueri fidem quaerimus, ecce tibi creaturarum testem ipsum creationis auctorem, qui cum ante omne tempus creauerit caelum et terram postque die uno fecerit lucem et firmamentum secundo itidem die condiderit idque caelum abusiuo nomine uocitauerit, cui ratis interuallorum limitibus loco uel modo uariantium porro siderum ornamenta subtexuit, animaduerti promptum est hoc uisibile firmamentum tanto interuallo substantiae caelo inuisibili cedere, quanto itidem terrae imis locorum intercapedine praeeminere. quocirca alieno ac translaticio nomine firmamentum istud caelum dici potest, cum uere esse caelum illi creato ante tempora caelo sit proprium. enimuero istud stelligerum quod caelum dicimus in scriptura geneseos caeli dicitur firmamentum, quippe ubi luminarium creationem retexit: fecit, inquit, deus duo luminaria magna et posuit ea in firmamento caeli. qua uidelicet auctoritate uerum illud unum ante temporaneum caelum credere sinimur, quamquam istud quo de agimus firmamentum caelum dicere non inhibeamur eo uidelicet, quia deus firmamentum uocauerit caelum.

Sed mouet iterum, quod caeli in authenticis uoluminibus non duali tantum, sed plurali numero saepe uocitantur. uero [*]( 4 Gen. 1, 1 18 Gen. 1, 16 sq. ) [*]( 1 quaeramns Galland. 4 principio ex principium B 6 qaaeramns Sch., queremns B testis M ipse HLMS1 7 auctor M creanit AHLSp* 8 de nno G lnfli 8 9 idem Mb usiuo B 10 liminibus R 11 snbtexinit M 13 id idem b, idem Sch. intercapidine RS preminere BRS, praeeminet p2 15 illic BDElFHLRS creata libri praeter CE2G M 18 creationum 8 19 magna luminaria libri praeter M 20 quia Mb 21 sinitur Mb, sininl A 22 quo de CG, quod Mb, de quo reU. et Sch. post dicere denuo repetuntwr uerba sinimur-dicere in A 23 uocauit p1 25 uero autem] ueram 6 ) [*]( XI. ) [*]( 10 )

146
autem subicitur, quod terrae corpus unum in scripturis dicitur. orbis esse terrarum. ita igitur forsan dicantur caeli multi, cum duo sint, sicut terrae dicuntur esse, cum una sit. ad quod ergo tertium caelum raptus est Paulus? eia nunc sodes egredere et elementorum molibus excussis trutinaeque iudicii corporum ponderibus inpositis adpende mundum: quipiam fortasse caeli nobis undeunde prosilient. aut si unus mundus plures porro non habet caelos, aliquos tibi cum Epicuro mundos atomorum minuta parturiant, ut tertium caelum Paulus inueniat. sed quid ad beatitudinem spectat, ut de uno corporeo ad aliud aut ab hoc ad tertium aeque corporeum quisquis ascendat, cum non id sit merito beatius, quod loco sublimius? alioquin cedent auiculis homines, atque ad aeternitatem non profectibus ibit quisque, sed passibus.

Quapropter cum nec praeeminentia localis beatum faciat, nec tres identidem caelos anima corporalis inueniat, ut tandem defecta corporibus incorporeis cedat, iuxta praelibatam tacita discussione rationem ternarium caelorum numerum differentiamque uideamus, quia cum differentia dignitatum sit distantia locorum, si distant magis quam differant inter primum secundumque caelum, quaero quid rei sit? aut substantia uidelicet [*]( 1 subdicitur M, animaduertitur b 3 esse cum] ex his duobus quod add. libri praeter CElGM et mirum in modum Udem libri, qui hoc loco quattuor ista uerba falso addunt, eadem ipsa uerba faiso omdttunt pag. 140, 42, ezistat haud dubium quod T Sch. 4 sit BartMus eia] iam ex nam add. Mb sodos L, si audes Mb, sedes Galland . 5 mollibus S trotin§que HB, tronique M (corr. in Marg.), trutinaque Sch. 6 quipiam Barthius, quippiam libri et editores 7 undeunde] unde BGMR, inde DE1 F prosilient S, prosiliet b 8 plures—mundos om. S1 epicnrio Mb mundus LS 10 si Mb quid EF2Mb Sch., quJ/II D, qui quasi S, quod reU. spectat editores, expetat HLS, expectat rell. ut de] unde B 11 quisque editores 13 a uinculis ABCFaL1 14 quiaquis M 16 corporales DE\'F\'M editores praeter jp* 17 tacite disscussionis M 19 uideam AB distantiae libri praeter GM et Sch. 20 differ M, differunt b )

147
illic aut nihil est: si nihil, nulla creati caeli causis suberit, cum nec in infimis terrae quippiam nisi praecedentibus porro apud aeuum causis exstiterit. sin autem est illic quaedam terrenis potior uiuentium multitudo, substantia ergo supercaelestis ista sub caelo est hauriens uidelicet a superno sui uibrantiorum siderum flammas et liquidiores auras aeris, cuius elementum replet intercaelestis uacui concauum, quod scilicet a caelo tertio alii uiuentium populi atque alia intersiti aeris profunda discriminant.

Nunc igitur si per haec raptatus apostolus usque in tertium caelum uenit, quid istic potissimum repperit, quod si localiter quaerendum fuit et in primo caelo inueniri non potuit? sed ipse dicit raptum sese usque in tertium caelum nescio quid audisse diuinum, quod homini loqui non liceat. itane tandem, apostole, per loca deus quaeritur aut non nisi in loco ueritas inuenitur? si istuc ita est, et deus igitur localis erit et tu deum, quem localiter inuenis, localiter amittis, qui si non nisi in tertio caelo est, ibi ergo tibi relictus, ubi repertus est. at cum non de caelo corporeo, sed de caeli domino sis beatus et totus ubique sit dominus caeli, qui nec localiter quaeritur nec localiter inuenitur, haec uera profecto ascensionis tuae causa dabitur, si ab inferioris substantiae caelo ad caelum substantiae potioris ascendis. quia quaerentibus deum a [*]( 14 II Cor. 12, 4 ) [*]( 1 crati causa. caeli B subierit B Gl 2 nec] haec Galland. in om. Mb 3 causis om. S si M, si b 4 ergo CQM, erunt ABD2EFS Sch., er HLB 5 supremo jp* suo ABDEFP 6 uibrantium DEFG Sch. 7 elimentum RR 10 si per] su, HLS raptus b, raptat S 11 istic E\'Gp, stinc BI, istinc reU. et editores repperiit Mb, repetiit p* 12 fnet S inuenire libri praeter GM et Sch. post potuit interrogationis signum adieci, quod post repperit editores exarauerant sed-Iin. 18 repeptus est om. A 14 liceat] ait add. p ita nec L 15 non om. BDEF\' in om. Mb 18 relictus] est add. BDEF 19 nondum pt caelo B 22 caelo-substantiae om. A 23 ascenderis Barthiua, fortasse ascendes scribendum ) [*]( 10* )

148
corporeis ad corporea nullus ascensus est, qua uersum nunc corporalitas inclusa diffugiet? ecce et raptum fuisse Paulum usque in tertium caelum uerum est et rursum tres esse caelos corporeos uerum non est. igitur aut incorporeum quid creatum confitebere aut tres caelos infitiabere. sed quoniam et tres esse caelos et non omnes corporeos uel indiscussibilis auctoritas docet uel ratio manifesta conuincit, sub unius ope ueritatis sicut fallentia discussimus, sic uera quaeramus.

Legimus in propheta: qui fecit caelum et terram. caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum. istic animaduertendum est aliud esse caelum et aliud caelum caeli, quippe cum caelum caeli dicitur, tale est ac si caelum ac terra dicatur. imum nempe siderei caeli haec terra est, sed cum ante omne temporaneum creauerit deus caelum et terram secundoque die hoc uisibile caelum fecerit, est ergo caelum aeuo terrae posterius, cum tanto sit qualitate praestantius. sed quoniam uices et spatia temporum et moras dierum momentaria mundi creatio non admittit, quia de sex dierum numero magis quam spatio nullum disserendi nunc tempus est, illud intellege, quod propheta inter caelum et caelum caeli tantam differentiam fecit, quanta ferme est inter hoc caelum et terram, ut sicut terra huius scilicet caeli haec terra est, ita hoc caelum illius caeli porro sit terra. unde coniciendum est mundi corpus uniuersum diuinitus terram dici et illud, quod domino datum est, proprio nomine caelum uocari. [*]( 9 Psalm. 113, 15 sq. ) [*]( 0 1 quia CIPR 4 g ante igitur add. G 5 inficiabem b, insitiabere R quod BDEF et om. Mb 6 indiscassibiles libri praeUr DEF, diBCussibilis b 11 et om. ABDEF 12 caeli caelam 8 13 sidere A, sideri H, sideri BRS 14 ctl cum AB, alterwn cum eras. C creauit A 16 tanta Mb qualitate] uoluntate Jt 17 quod BDEF 18 momenta ita Sch. admittat A, amittit Mb; hoc loco quaedam exeidisse opmatwr Barthius de sei A Sch , de\' /sex E, adg ex G, dies ex reD. et b 20 intelligere debemus Sch., intellegere B 22 nt] et JtCb haec om. libri praeter M et Sch. 25 dictum AB1H1LS )

149
scriptura namque sic loquitur: caelum caeli domino, ter-. cum autem dedit filiis hominum.

Quid ergo dicemus? numquid hoc caelum uisibile non hominibus datum est aut solaris fulgor et calor uel lunaris globi per incrementa ac detrimenta uariatio uel astrorum uagus ratusque circuitus uel per magnos orbes congressus siderum et statuta progressio, siue cum dierum noctiumque uices uariant, siue quia caloris ac frigoris alterno fotu mundum temperant, seu quod dimensis limitibus articulos temporum signant eodemque intermino linearum tramite in id ipsum sine fine redeuntia per easdem circulorum uias reuehunt, uel quod distinctis numerose choris et musicis interuallis aetherem pingunt? suntne haec omnia genti mortalium uel coniuentia usui uel iucunda spectamini? ac per hoc ita tenus corporeum caelum, quia uidelicet hominibus datum est, terra dicitur, sicut aquarum et aeris corpora non utique eiusdem corpulentiae, cuius est terra, tamen quia filiis hominum data sunt, terra dicuntur adiecto eo, quod omnium sensualiter uiuentium principaliter tactus ex terra est. porro autem sicut sine igni uideri nihil, sic tangi absque terra nihil potest: quia et ignis tactui subiacet et aether ignis est, non abhorret aliquid illic esse terrenum. quapropter quoniam omne corporeum terrae nomen includit ratoque iudicio in corporeis conpositum, terra dicitur omne corporeum, quia hic sensibilis mundus cum uisibili caelo terra est, quae filiis hominum data est. [*]( 3 dicemus scripsi, dicimus libri, cf. pag. 150, 1 4 aut] an 1 p* 5 uariato S 6 ingressus Mb 10 in termino b, termino p tramitem Mb 11 vel] et p1 12 numerose choris E1 in tt marg., numero choris G, numeris et horis reU. et editores 13 sentne B conuientia FS1, conuencia G1, conuenientia DES* Sch. usui om. Mb 14 spectamini G, l/IIspectamini E, aspectui Mb, expecta-mini rell. cum PT et Sch., speculamini uel aspectamini coni. Bar- lei nl thius 15 datur H 16 corporea S corporentiae S 17 est om. B quia M editores, quoniam rell. 19 igne C Sch. nihil uideri S 20 nihilII B 21 est om. p 22 quoniam] quod BDF, om. p 23 composituII A 24 hinc B )

150

Quid de illo caelo dicemus, quod domino datum est, non filiis hominum? ergo identidem ad eloquia diuina recurramus. idem nempe psalmographus dicit: confitemini domino, qui fecit caelos in intellectu. quocirca si in intellectu sunt caeli, quos habitat deus, nec nisi incorporeum caelum est, quod domino datum est, uidelicet cui terra est omne corporeum liquido claret omne quod intellegit non esse corporeum. porro substantialiter humanus animus intellegit, incorporeus igitur est animus humanus. en tibi terram omnem corpoream creaturam, en tibi caelum incorpoream intellectualemque substantiam. nunc igitur ut possis per duos caelos usque in tertium caelum paulo praeeunte raptari, incorporeo tui uniuersum transmitte corporeum postque etiam incorporeum creatum idemque mutabile acriore admodum nisu et uolatu perniciore transcende atque abhinc in tertium caelum, in ipsius inmutabilis incorporei beatissima contemplatione requiesce teque, humana anima, incorpoream nosce, cui pro naturae excellentia promptum est simul et congruum inter ima uel summa tui tamquam mediante substantia uel infra despicere corpus imum uel supra conspicere deum summum.

Nunc egomet sciscitor adferasne nobis aliam de ternario caelorum numero ac diuersitate rationem, quam quidem cupio, sed liquet haudquaquam dari a quoquam posse, nisi inter corpus et deum natura se substantiae incorporalis interserat, quia si nihil absque deo nisi corpus est, non tres ergo caeli, sed duo sunt, ut unum ferme caelum sit omne corpus et creator corporis aliud. uerum quoniam non trans tertium, sed [*]( 3 Psalm. 135, 3 et 5 ) [*]( 1 dicimus libri praeter CEGtM et Sch. 2 redeamus G 3 ide// A 4 in post si om. ABlG 9 est igitur R terra Mb 10 substantiam] creaturam pt 12 peunte CR 15 perciniore V C 16 ipsis S 17 humanam animam R nosse B natura B 18 imat C imS uel summS Mb 19 despice A, dispicere R 22 numero caelorum M editores cupio sed] copiose G 23 licet C, libet R 24 substante R corporalis R Sch. 27 quod BBElF )

151
in tertium caelum raptus est Paulus, transeundae sunt uelut duo caeli omnis corporea atque incorporea creatura, ad creatorem uero quasi in tertium caelum non transeundi, quod non potest, neque redeundi, quod non debet, sed standi et manendi causa ueniendum est. hic autem cursus atque status profectus est atque perfectio, quae scilicet uirtutum est; non locorum, quoniam qui proficit currit et qui perficit peruenit.

Nunc autem quoniam amplissimos campos latissimae quaestionis breui admodum calle transmisimus datis aliquot, ut reor, indiciis, quae scilicet a recto ueritatis tramite errorum deuia secernunt, quid sibi uelit illud, quod apostolus siue in corpore siue extra corpus raptum se esse dicit, inquiro. quippe sic ait: scio hominem raptum, siue in corpore siue extra corpus nescio et reliqua, de quibus quod adtinuit diximus. ac primum adhibita discussione uideamus quid certum istic sibi beatus apostolus quidue fateatur incertum. raptum esse hominem scit, in corpore an extra corpus nescit. animaduerte iam aliud hic dici hominem, aliud corpus. ecce tamen - discretum est, quid nescire apostolus, quid scire se dicat. excutiamus igitur utrum ex incorporeo corporeoue an ex utroque sit ita tenus nesciat, sicuti cum corpore an sine corpore sit raptus ignorat. scio, inquit, hominem raptum, sed sine in corpore sine extra corpus nescio. istic nunc animaduerti licet, quod is qui raptus est et raptum esse [*]( 13 n Cor. 12, 2 ) [*]( 1 transeundi Sch. 2 omnea ABD, ominis M corporeae A incorporeae A creaturae ADF 8 quod non—redeundi om. R 4 distandi p2 5 hinc Galland. 6 profectus R, p////fectua S 7 quod BDJPF perficit Mb, jerficit A, perficitur reU. et Sch. 8 autem Mb, om. reU. et Sch. quod BDElF questiones R, questiollnes S 9 transmissimuB R aliquod BCQ lu HLBS1, aliquibus Mb 10 iudiciis ABDF 13 se S 17 corpus] corpore CGHL (corr. man. rec.) BSl 18 uerba animaduerlecorpus tituli (cap. XIII) loco exarata habent Mb, nisi quod M capituli numerum non addit his A1BF, om. JR, est G 19 tamen om. pi 23 istinc R 24 his R, iis p* raptus C ease вese esse uncis inclusit Sch. )

152
se nouit, sentiens tamen non ipsum se esse corpus suum et sic cum eodemne an sine eodem raptus sit haesitat, se ipsum tamen raptum esse non dubitat. et cum istoc omne patescit obscurum, nempe is, qui seu cum corpore seu sine corpore sit raptus incertus est, incorporeum tamen esse et corpus habere se certus est, quia si non sine corpore raptus est, et corpus cum illo raptum est, et non tamen hoc est ipse quod corpus, cum quo raptus est. si sine corpore, multo potius intellegitur non esse corpus, quod potest esse sine corpore. scio, inquit, hominem raptum, sed siue in corpore siue extra corpus nescio, quod tale est ac si diceret: raptum me scio, sed cum corpore an sine corpore nescio. ergo etsi cum corpore raptus es, rapi tamen sine corpore potuisti. incorporeus igitur es etiam in corpore, si potuisti rapi sine corpore, quippe incorporeum corpori salua sui substantia uiuificandi eiusdem causa miscetur, ut autem corpus sine corpore sit, statuta rerum lege non sinitur.

XIII. EX EVANGELIO DEO PRO INCORPORALITATE ANIMAE TESTE VTTTVR.

Sed iam nunc testibus meis, praeconibus scilicet ueritatis, ad indubitatam fidem ueritas ipsa testificabitur. dicit in [*]( 1 se nouit - ipsum se om. R 2 sic M editores, si rell. 3 raptum om. libri praeter M et Sch. istoc Barthius, istnc Ubri et editores 4 his BCB, est G seu ante sine om. C seu sine corpore om, hoc loca et inserit an sine corpore post raptus Galland. 5 sit B incorpoream — certus est om. HLS tunc A se habere Sch. 6 qui ABDJEF Sch., lĮuae B si non om. C1, sine G et Mb, om. rell. et Sch. 7 raptus A et Mb, om. rdl. et Sch. 8 raptus BMb, raptum reU. et Sch. est] corpus add. libri praeter M et Sch. si om. Mb 12 cum] siue in Mb an—corpore] siue extra corpus Mb 13 est p* potuit p* 16 causam CHLlSl miscitur BCG1HLS1 17 sinatur AB 21 ueritati ABHLB 22 ad om. p\' euuangelio S )

153
euangelio dominus: nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. cur, quaeso te, animam occidere non potest qui occidere corpus potest, nisi quia forte anima non est corpus? tu uero dicis: corpus est quidem, sed tenuius, corpus est quidem, sed leuius. at egomet responsum refero: tenuius sit licet et leuius, sed tamen, si; corpus est, occidi potest ab eo, a quo corpus occidi potest. de his nempe duobus agimus, anima uidelicet et corpore, quibus confit homo uisibilis. qui enim dixit: nolite timere eos, non dixit, qui occidunt. spissius corpus, grauius corpus, sed qui occidunt corpus. et item non dixit, tenuius et leuius corpus, sed animam non possunt occidere. hoc nempe corporis nomine uiuens profecto corpus inclusit, quia nec occidi quid nisi uiuum potest, ac per hoc si anima corpus est uiuum, occidi ab illo potest, a quo potest corpus occidi. ueritas dicit: qui occidunt corpus, animam non possunt occidere. non est igitur corpus anima, quae occidi non potest a quibus corpus occidi potest. uerum quoniam leuanda est perpetuae lectionis onere legentis intentio, huiusce iam uoluminis iste sit finis. [*]( 1 Matth. 10, 28 ) [*]( 1 timore B 2 te om. Al 6 leuius] sit add. B sed] si C 1 corpog B 9 conficit B, conflcitnr DEFP, cum sit Bb 10 dicit S spisaius corpua] ipsius corporis G 11 et item} etenim S 12 corpus om. Mb 13 includit C 14 pro B, p S 16 sed ante ueritas add. G dicitur BS1 animam] autem add. B 17 animam 81 18 poteat] si quod est add. Barthius quod BJE1 19 eleuanda Mb, alleuanda Bartkius )
154

I. DE LAZARI CORPORE QVALITER EXANIMATVM IACVERIT LOCALITER, CVM ANIMA INLOCALITER DISCESSERIT A CORPORE.

Editis in adstructionem ueri et merito pariter et numero satis ut arbitror idoneis uadibus restat nunc ut quae ex opusculo huius patroni corporis supersunt indiscussa uideamus, qui cum temeraria persuasione decernat animam corpore contineri, adsumpto in hoc idem euangelicae auctoritatis exemplo tamquam peremptorie argumentatur dicens corpus Lazari cum fuit mortuum fuisse sine uita idemque rediuiuum fuisse cum uita, ut per hoc anima localis esse credatur, quae recesserit corpore rursusque ad corpus accesserit. [*]( 1 rjrCIPIT LDlD TERTIYS CVTYS STPBA ABFM, FINIT LIBER SE- CVNDVSIKCrPIT LIBER TEETTVS HL, EXPLICIT LIBER n (om. C) INCIPIT LIBEB TKRTIVB CG 6 natibus Mb 8 supersuasione M, psuaseione B deornat coni. Barthius corpore contineri EtG, localem Sch., om. rell. et b, quos si sequi. uis, fortasse decerpat pro decernat scribendum 9 et sumpto R in om. ABDF itemque B 11 uitam B 12 recessit HLS, decesserit G 13 a ante corpore add. DS* Sch. (om. PT) corpori libri praeter DEFGS1 rursusque Sch., rurs\' usque Mb, rursumque reU. )

155

II. DE ANIMA IN QVO SIMILITVDINEM DEI GERAT.

Atque ut uniuerso animarum generi in commune praescribat, ipsam nostri redemptoris animam localem esse pronuntiat formidabili scilicet atque ut autumat insolubili syllogismo: ut anima, ubi est, sit et non sit, ubi non est, tamquam nos eandem aut ubique aut nusquam esse dicamus, cum si ubique esset, deus esset, si nusquam esset, nihil esset. illa quidem non in toto mundo est tota, sed sicut deus ubique totus in uniuersitate, ita haec ubique tota inuenitur in corpore. et sicut deus nequaquam minore sui parte minorem mundi partem replet, maiore maiorem, sed totus in parte, totus in toto est, ita et haec non pro parte sui est in parte corporis. nec alia pars animae sentificat oculum et alia uiuificat digitum, sed sicut in oculo tota uiuit et per oculum tota uidet, ita et in digito tota uiuit et per digitum tota sentit. aut si fortassis sic tota in digito sentit, ut tota non sit in digito, sentit ergo tota, ubi tota non est, et est, ubi non est. aut igitur tota erit anima in corporis parte minima, cum nihilominus in toto sit tota, aut cum tota sentiat, ubi tota non est, est ergo tota, ubi non est tota. sed de hoc et in primo libro quam plura disserui et in secundi principio non pauca praemisi, in quae si quispiam sollerter intenderit, ad hunc uidelicet locum non rudis accedet. [*]( 2 in medio demum enuntiato inde a uoee formidabili libri noui capituli initium ducunt 3 ut om. ABlMb 4 ipsam] quoque add. 8 pronuntiatur BlB 5 indissolubili p* 6 et non — est] et nisi ubi est, non Bit p* 7 numquam R si////ubique (erat sibi) B 8 esset post nusquam om. B Sch. 9 ubique] eat add. B 10 uniuersitatem B uniuersitate] est add. A1B1C1 Sch. ita tn ras. A haec-deus om. A 11 partem B 12 replet] et add. p* 14 sanctiflcat R 16 per digitum] in digito p 21 qua plura Mb, complura G, quam pulchra B, quam plurima S, quam plurima Barthius 23 solerter editores ad - accedit om. A accedet p1, accedat G, accedit rell. )

156
difficillimum namque est incorporea contemplari, quia fallax uisus corporalium sensuum ita peccato oculum inbecillae mentis obnubit, ut, cum se uel deum contemplari uult, imaginum corporearum uelamen quod sibi praetexitur solum uideat, cum trans illud uidere non possit. quisquis ergo difficultate nisi.. onis huius offenditur, studium atque opus insumat, non ut me calumniatum eat, sed ut purgari ualeat.

Nec tamen egomet ita sum oblitus mei, ut non languoris quam sanitatis amplius inesse mihi sentiam. uerum tamen hanc me opinionem qua corpus creditur anima cum puerilibus annis euasisse delectat, quia tunc, cum opinabar, utique nesciebam. opinari autem ignorantis est, ignorantia uero contraria scientiae: nescit ergo quisquis opinatur. hinc equidem factum est, ut scientiam prae opinione concupiscerem sciens nescire me, quoad usque opinabar. tu autem dicis, cum de animae substantia quaeramus, quod supra nos est nobis uideri non posse, cum supra nos ipsos ipsi non simus, et item quod agnosci posse negas quasi cognitum iudicas animamque corporis corpus esse confirmas. quod si sciens dicis, quia falsa sciri nequeunt, uerum dicis et, si hoc uerum dicis, animae substantiam nosci non posse mentiris. aut igitur falsum est animam corpus esse aut falsum est animae substantiam cognosci non posse. uides quo perducat opinio sequaces sui ? nam quoniam [*]( 1 difficillimumque Mb, difficillimum quoque Barthius, nempe difficillimum p1 2 usus G ita] a add. b imbecillem p* 8 obnubilat M* in marg. et b uult M editores, uolet rell., unde conicias olim hic uolt scriptum fuisse 4 uelaman 8 quo Mb 6 istudium HL, instudium S non ut me] nt me M (non superscr. tnan. rec.), ut ne b me om. ABDEFp2 Sch. 7 calumpnia tumeat DEFMb 8 non B 9 sententiam B 10 creditur corpus S 11 quia tunc opinabar quod (quod om. Barthius) utique nesciebam (nec sciebam Barthius) p Barthius 12 ignorantia] nescientis Mb, ignorantial//I S contraria] est add. Sch. 13 hic 8 14 scientiae Mb 16 quaeraemus B, quaerimus Sch. 17 idg L 18 qufci AB, quamsi H, qdsi BF, quasic S cognitam A 19 scire A 22 agnosci LS 23 quoniam] quod BDEF )

157
nemo nisi ignarus opinatur et ignorantia est aduersa scientiae, tu, qui ex opinionis incerto uis certam ferre sententiam et de his uelut sciens pronuntiare quae nescis, conuinceris docere quod nescis. nescire igitur doces cumque nesciri posse dicis, docere praesumis. da nobis, quaesumus, ueniam nolentibus discere nescientiam.