De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
ergo hoc posito et intellecto, quod iuxta fidem scripturae sacrae spiritu sancto superueniente et uirtute altissimi obumbrante sapientia sibi domum aedificauerit, reliquae calumniarum blasphemiae nihil sunt. neque enim dubium est quod ipse per se atque in se uniuersa fecerit, in cuius nomine ac fide etiam credentium fides nulla non potuit: neque enim ille auxilio alterius eguit, cum ne illi quidem eguerint, qui in uirtute ipsius crediderunt.