De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

atque ideo et illud, quod ais quia spiritu iustificatus sit, et quod metuendum eum daemonibus spiritus sanctus fecerit, et quod caro eius a spiritu facta sit templum, et quod a spiritu sit eleuatus in caelum, sacrilega et furiosa sunt omnia: non quia in his omnibus quae ipse fecit unitas et cooperatio spiritus defuisse credenda sit, utpote cum numquam deitas a se desit et in operibus saluatoris semper uirtus fuerit trinitatis, sed quia tu domino Iesu Christo quasi inopi et inbecillo opitulatum uis spiritum sanctum, qui ea utique illi tribuerit quae praestare sibi ipse non quiuerit. disce itaque ex sacris testimoniis deum credere et falsitatem [*]( 1 ambigeret Mv blasphemantis N1 4 apu sancto p ydoneus p aedificandam M: cf. II, 3, 6. III, 2, 1 5 quam] tam M 6 tam]j iam N1 quam Mp suo om. Mv 8 spiritus sancti p 9 diuinitatis ait trimtatisque magestas M 11 intelligi Mp 12 hoc] alhoc M, sed si dcletum intellectu M 14 ediflcauitp 15 est om. M 18 auxiliū M eguit] eguisse credendus eat M ille p 19 ait p 20 a spiritu v 21 Banctua om. Mv 22 eleuatus sit Mv 25 nunquain M 28 illi utique Mpv nequiuerit M 29 deum] dm̄ p,j )

375
ueritati non admiscere, quia res non recipit et ratio perhorrescit, ut diuinis testimoniis daemonici spiritus intellegentia misceatur.