De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
sed infelii blasphemandi amentia dum separare Christum a filio dei nititur, non uidet se ipsam a se diuinitatis penitus separare naturam: nisi forte credit quod ideo aedificata ei a sancto spiritu domus sit, quia idoneus ac potens ad aedificatum sibi domum ipse non fuerit. sed hoc quam insanum est tam ridiculum, ut, qui nutu suo omnem caelestium ac terrestrium uniuersitatem creasse creditur, aedificare sibi corpus non potuisse credatur, praesertim cum uirtus sancti spiritus uirtus eius sit et ita unita sibi atque inseparabilis diuinitas sit trinitatis atque maiestas, ut nihil omnino in una deitatis persona possit intellegi quod a plenitudine diuinitatis ualeat separari.