De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

perdens symboli fidem totum quod fueras perdidisti: sacramenta enim sacerdotii ac salutis tuae symboli ueritate constabant. negare te tantummodo illum putas? te, te, inquam, ipsum negasti. sed negare te forsan non putas. uideamus symboli textum, ut, si ea dicis quae prius, non arguaris: sin autem multo alia et contraria, non expectes iam ut a me confuteris, cum tu te ipse damnaueris. si enim et aliud nunc asseris quam in symbolo est et aliud quam prius ipse dixisti, quid reliquum est nisi ut nulli praeterquam tibi imputes animaduersionem tuam, cum eandem esse uideas sententiam in te omnium quam tuam?