De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

credo ergo inquit symbolus in unum deum, patrem omnipotentem, creatorem omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum: et in dominum legum Christum, filium eius unigenitum et primogenitum totius creaturae, ei eo natum ante omnia saecula et non factum. iam primum ad haec respondere te conuenit, fatearis hoc de Iesu Christo [*](1 ferueutem Mv: cf. Uerg, Aen. III, 473. Seneca ad Gallionem 22, 3 cursu M ammodum N 3 symbolum Mpv haereticae N 5 antioceoae M 6 editus] eruditus M 9 o nimium nescio quis: omnium codd. v 10 quaestIo N mynisterii N presbiterii Np 11 sacerdoti N 12 baratrum NM 13 precifaberis N 15 simboli N constabat. IITI 16 te, te] te M forsitan Mt, 17 simboli p 18 si autem male talia. M 19 expetis M te tu Mv tu to|te p dampuaueris NMp 23 ergo om. Mv iuquid M 24 simbolus M symbolum pv 29 ronJiteris M confitearis t\' de] dñe ex duo M)

332
dei filio aut neges? si confiteris, sana sunt omnia: sin minus,. quomodo nunc negas quod ipse ante confessus es ? elige ergo quid malis: alterum enim e duobus fieri necesse est, ut eadem te tua ipsa confessio, si permanet, sola liberet. aut, si negatur, prima condemnet.