De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Symbolus ergo, haeretice, cuius superius textum diximus, licet omnium ecclesiarum sit, quia una omnium fides, peculiariter tamen Antiochenae urbis atque ecclesiae est, id est illius in qua tu editus, in qua institutus, in qua renatus es. huius te itaque perduxit symboli fides ad uitae fontem, ad salutis regenerationem, ad eucharistiae gratiam, ad domini communionem — et quid plura? o nimium grauis et Iuctuosa conquestio — ad ministerii etiam officium, ad presbyterii culmen, ad sacerdotii dignitatem. facile hoc, infelix furor, aut lene esse arbitraris? non uides quid egeris, in quod te barathrum praecipitaueris ?