De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
nulla hic recipi disparatio potest, nulla discissio: una tantum est simplex, una tantum pia, una tantum sana. confessio, adorare, amare, colere Christum deum. uis autem adhuc plenius et cumulatius scire nullam inter deum et Christum esse distantiam et eundem penitus deum intellegendum esse quem Christum? audi apostolum ad Corinthios loquentem: omnes enim nos, inquit, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, siue bonum siue malum.
alia autem loco ad Romanam ecclesiam scribens omnes, inquit, adstabimus ante tribunal dei. [*]( 6] Act. 9, C. 9] II Cor. 13,3. 25] II Cor. 5,10. 29] Rom.14,10-11. ) [*]( t 2 ammonitns Np 5 subita M conseruus Npa 10 eius quaeritis eiias N eius quaeritis p Chriatua M (Uulgata) 11 hereticae N 13 si deus deus M 16 est in eo M 19 disseparatio dispatio M disneparatio fi 20 dinrisio N est simplex una tantum pta una tantum om. M 22 autemj aut, M cumulatus M 23 distantiam ex subatantiain N eundum N 24 intflligeuduin M 25 chorinthios N 28 autem om. M 29 stabimus M dei] Cbristi M et Uulgata ) [*]( ITII CuI. T. ) [*]( 26 i )