De Incarnatione Domini Contra Nestorum
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
agnosce ergo omnium dominum, agnosce uniuersitatis deum, agnosce in tribunali dei tribunal Christi, agnosce in tribunali Christi tribunal dei, ama uitam, ama salutem tuam, ama a quo creatus es, metue a quo iudicandus. uelis enim nolis, manifestandus ante tribunal Christi es et seposita impietatis blasphemia ac uerborum infidelium cantilena, si aliud putas tribunal dei esse quam Christi, uenies ante tribunal Christi et inuenies utique documento inexplicabili ipsum tribunal dei esse quod Christi totamque in filio dei Christo et filii dei maiestatem et patris dei potentiam.
non enim pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit filio, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. qui enim negat patrem, et filium. omnis qui negat filium, nec patrem habet: qui confitetur filium, et patrem habet. disce itaque inseparabilem esse patris ac filii honorem, inseparabilem dignitatem, neque honorari filium sine patre nec patrem posse sine filio.