De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

itaque paratissima ac deuotissima fide id statim meruit, ut, quem fideliter credidit, eo ipso iugiter non careret, et ad quem corde transierat., is in cor eius ipse transiret, dicente ipso de se apostolo: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christi?

Quo loco nolo, haeretice, ut mihi disseras hunc quem loqui apost-olus intra. se dicit, homo sit an deus. si homo, quomodo in corde eius corpus loqui poterat alterius? si deus, ergo iam non homo christus, sed deus, quia cum locutus in apostolo Christus sit et loqui m eo non potuerit nisi deus, ergo locutus in eo est Christus deus. uides itaque nihil esse hic iam quod dici queat, nec disiunctionem aut diuisionem aliquam inter Christum fieri et deum posse, quia totus in Christo deus et totus in deo Christus.