Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
De quo haec erit summa uictoria triumphusque perpetuus, ut, quemadmodum dicitur, ne minuto quidem nummo conscientia monachi polluatur. inpossibile namque est eum, qui uictus in exigua stipe concupiscentiae semel in corde suo radicem susceperit, non maioris desiderii protinus incendio conflagrari. tamdiu namque miles Christi uictor ac securus cunctaque cupiditatis inpugnatione erit externus, donec initia concupiscentiae huius hic nequissimus spiritus in eius corde non seuerit. quapropter cum in cunctis generibus uitiorum generaliter serpentis caput oporteat obseruari, in hoc praecipue diligentius conuenit praecaueri. quod si fuerit intromissum, sua materie conualescens ipsum sibimet uehementiora suscitabit incendia. ideoque non solum pecuniarum cauenda possessio, uerum etiam uoluntas ipsa de animo penitus extrudenda. non enim tam effectus filargyriae uitandus est quam affectus ipsius radicitus amputandus: nihil enim proderit pecunias non haberi, si uoluntas in nobis fuerit possidendi. [*]( 21] cf. Gen. 3, 15. ) [*]( 1 inquid H\' sincletium L sincleti II sincletii T 3 legitime cer tare HT 4 peruitiosum GL perninosissimum et cordibus nostris C 8 uictus L1 9 ai L 10 infirmus IJ 16 suscipmt H1 17 xpimiles G (non S) 18 cupiditatis huius L 19 huius om. L hic tm. H ser- uauerit H1 21 capud H1 obseruare L dilegentius L122 praecauere L\' suae H1 sucL materie AG; materie (-ne) LIV matera H2T0 23 conualiscens Å ipse H ipsi L suscitauit L1 24 pecuniarum ... pag 145,4 paupertatis desunt in Å M extrudenda est H tamen H\' 26 phylargiriae L (passim) 27 etenim L habere Hr 28 possedendi Hl - )
Possibile namque est etiam non habentem eas nequaquam filargyriae morbo carere nihilque ei prodesse beneficium nuditatis, quia cupiditatis uitium resecare non ualuit, paupertatis bono non uirtutis merito delectatus et necessitatis onere non sine cordis languore contentus. quemadmodum etiam corpore non pollutos euangelicus sermo pronuntiat corde moechatos, ita pecuniae quoque pondere minime sarcinatos affectu ac mente cum filargyris condemnari possibile est: occasio enim eis habendi defuit, non uoluntas, quae semper apud deum solet magis quam necessitas coronari. itaque festinandum nobis est, ne in uanum laborum nostrorum emolumenta depereant. miserabile namque est paupertatis ac nuditatis exitus tolerasse, fructus uero earum cassae uoluntatis uitio perdidisse.
Uis nosse quam perniciose, quam noxie fomes iste, nisi fuerit diligenter excisus, ad eius interitum qui eum conceperit fruticet et omnigenis pullulet ramunculis uitiorum? respice Iudam apostolorum numero deputatum, quia noluit serpentis huius caput letale conterere, qualiter eum suo ueneno peremerit et concupiscentiae laqueis inretitum ad quam abrupti praecipitii crimen inpegerit, ut redemptorem mundi et hnmanae salutis auctorem triginta argenteis persuaserit uendere. qui nequaquam esset ad tam scelestum proditionis facinus deuolutus, si non filargyriae morbo fuisset infectus, nec dominicae negationis reus sacrilegus extitisset, nisi prius solitus fuisset creditos sibi loculos conpilare. [*]( 6] cf, Matth 5, 28. 18] cf. Gen. 3, 15. 25] cf. loh. 12, 6. ) [*]( 3 qui L2 refreuari L maluit H 4 et] sed Å 5 corde LI quem- modum L 6 pollutus H1L1 mechatos G1 moechatus H1 8 phylargiriis L possibile] necesse L occassio H1 ocasio Lx 9 aput A 10 est nobis H 11 emolamenta H1 aemulumeuta L1 12 miserabile ... pag. 146, 17 morte uiultAuit desunt in A misserabile H est om. L 13 eorum LI causae G1HT et L tx Corr. 14 pernitiose SL fomis Lx 15 coeperit H 16 fruticet Gr: fructiticet HLTc omne genus L ramumculis H1 ramusculis H2T0 17 in iudaiu H non uoluit H 18 loetale L 19 perimerit G1L1 peremeret H1 quamGL: tam H 20 inpigerit G1 mundi ... 21 auctorem om. G 21 XXX G ob triginta argenteos H 22 ad tam esset H 24 uegationiK GHT et e in textu: necatjonis L et v m margine: cf. 25, 1 reus ac H eitetisset Hl )
Inmane satis et euidens tyrannidis huius exemplum quae semel, ut diximus, animae captiuatae nullam permitti ? honestatis regulam custodire nec ulla quaestus adiectione satiari finis enim rabiei huius non diuitiis, sed nuditate conquiritur ? cum hic ipse ob hoc loculos dispensationi pauperum ? deputatos suae potestati creditos accepisset, ut saltim pecuniarum abundantia satiatus concupiscentiae suae modum inponeret, in tantum copia. earum in abundantiorem fomitem ? cupiditatis exarsit, ut iam non loculos clancule conpilare, sed ipsum dominum uenundare maluerit. uniuersas enim diuitiarum ? moles rabies cupiditatis huius exsuperat.
Denique princeps apostolorum his eruditus exemplis sciens habentem quippiam cupiditatis frena non posse moderari nec finem eius in parua summa magnaue consistere, sed sed sola uirtute nudi, Annaniam et Sapphiram, quorum super rius fecimus mentionem, quia sibi quippiam de sua facultate ? seruauerant, morte multauit, ut interitum, quem ille ultro sibi pro reatu dominicae proditionis intulerat, hi pro mendacio cupiditatis exciperent. quanta in hoc quoque facinoris ac supplicii similitudo concurrit. ibi filargyriam proditio, hic falsitas subsecuta est. ibi ueritas proditur, hic mendacii crimen admittitur. licet enim operis eorum dissimilis uideatur effectus unus tamen finis in utroque concurrit.
ille namque refugienss paupertatem resumere quae abiecerat concupiuit, hi, ne fierent pauperes, de substantia sua, quam aut apostolis offerre fideliter* aut totam dispergere fratribus debuerant, quiddam retinere temptauerunt: et idcirco utrubique sequitur mortis damnatio 4 [*]( 16] cap. 14, 2. j ) [*]( 1 euidentes H1 2 simul L1 3 adiectioni H1 4 diuitis H1 5 dispensatioue H dispensationis LI 6 disputatos LI accipisset H saltem H3. 7 babund. Gl 8 eorum H habund. H 9 clancule (e in ras. G) GS3HE clancule (-ae) Stl clauculo v compilaret LI 11 emperat G\' 13 noc posse frena H 15 anauiam G saffiram G saffyrmmH sapphyram C 16 quidpiam G1 18 hii Hl mendatio SL 19 quantu L aupplici H \' 20 cucurrit H 21 proditor A 22 etenim H: om. Å operariis dissimilfs H1 23 cncurrit H 24 hii H1 26 totum H debuerunr GT 27 utrubiquc A: utrumque GT2 utrobique L in utroque utroque T1 )
Qui secundum similitudinem Giezi spiritu ac mente leprosi esse noscuntur, qui mundi huius caducas pecunias concupiscens inmundae leprae contagione respersus est. per quam nobis euidens reliquit exemplum, omnem animam cupiditatis labe pollutam spiritali uitiorum lepra respergi inmundamque apud deum perenni maledictione reputari.
Igitur si perfectionis desiderio dimittens omnia secutus es Christum dicentem tibi: uade uende omnia. quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, quid missa super aratrum manu respicis retro, ut eiusdem domini uoce pronuntieris non esse aptus regno caelorum? super tectum euangelici culminis stabilitus quid descendis tollere aliquid de domo tua, ex his uidelicet quae antea contempsisti? constitutus in agro atque operatione uirtutum substantia mundi, qua te renuntians spoliasti, quid recurrens niteris reuestiri? si uero paupertate praeuentus nihil quod dimitteres habuisti, multo minus adquirere debes quod nec antea possedisti. ob id enim ita domini beneficio praeparatus es, ut expeditior ad eum nullis pecuniarum laqueis inpeditus adcurreres. uerumtamen nullus in hoc egens [*]( 8] cf. IIII Reg. 5, 27. 15] Matth. 1H, 21. 17J cf. Luc. 9, 62. 19] cf. Loc. 17, 31. 21] I. c. ) [*]( 1 quia... 8 secundum siiui desunt in A puhJauit H1 2 alienos LI 8 conquirendi L 4 deseruandi L tam om. G 5 censendum est do H 8 non distinguit H iezi G 9 pecunias caducas concupiscentes A 10 respersus est] respergi merentur A 11 reliquit] datur in giezi typo i reliquid GT 12 respargi H\' 13 aput A 11 XXVI H 15 omnia om. L 16 thensaurum G1 17 manum L1 respiciens GILI respicies Hl 18 ut] et L1 19 luminis H 20 descendes A disoeudia GlHl 21 contemsisti Å adquu H 22 substaatiam L 24 dimitteris A demitteris H1 multo magis adquirerc non Å 25 dei L 27 accurreres A )
Haec est igitur de filargyria perfecta uictoria, u paruissimae cuiuslibet stipis in corde nostro residere non si-namus igniculum, certi quod restinguendi eum non habebimus ulterius facultatem, si quantulamcumque scintillae huius in nobis = materiam fouerimus.
Quam uirtutem non alias retinere ualebimus inlibatam, nisi in monasterio consistentes secundum apostolum habentes uictum et uestimentum his contenti fuerimus.
Damnationem ergo Annaniae et Sapphirae memoriter retinentes horrescamus aliquid ex his reseruare quae renuntiantes penitus abdicare deuouimus. Giezi quoque pertimescamus exemplum, qui ob filargyriae culpam aeterno supplicio leprae multatur, et aliquid ex his quae nec ante possedimus caueamus adquirere. nec non etiam Iudae uel meritum uel exitum formidantes quicquam pecuniae resumere, quam semel a nobis abiecimus, tota uirtute uitemus. super haec omnia considerantes condicionem fragilis incertaeque naturae nostrae caueamus, ne dies domini sicut fur in nocte superueniens maculatam uel uno obolo nostram conscientiam deprehendat, qui omnes fructus nostrae renuntiationis euacuans illud, quod in euangelio diuiti dictum est, ad nos quoque faciat uoce dominica dirigi: stulte, hac nocte animam tuam expetunt a te: quae autem praeparasti, cuius erunt? nihilque de [*]( 11] I Tim. 6, 8. 21J I Thess. 5, 4. 25} Luc. 12, 20. ) [*]( 2 et affectum H 3 amputarit ex amputaret H 4 XXVII H 5 huiuslibet H resedere Hl 6 restringuendi H1 7 ulterius om. L hius H in nobis om. L 9 non diatinguit H inlibata G\' 10 consistentes secundum apostolum om. G 12 non distinguit H auaniae G saffirw GH sapphyrae L 13 horriscamus Hl 14 iezi G gexi Hl pertimiscatnas AGlHl 15 aeternae A et e in textu (aeterno in marg.) suplicio H 16 lepra L mulcatur A ne H 17 uel ante mentum om. A 18 exitium A* resummerc L 19 totam LI 20 coDsideremus H conditionem GHL fragiles Lx 21 ucniens L 22 conscientiam nostram H 23 illut A 25 eipetunt HL: eipetcut GTv repetunt Ac d Uulg. 26 purasti GLTr et Uulg. )