Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quod sine dubio nequaquam permittimur inplere, sed ne sub institutionis quidem regula permanere, nisi prius patientiae uirtus, quae non aliunde quam de humilitatis fonte procedit, in nobis fuerit firma soliditate fundata. illa namque nulli commotiones nouit inferre, haec uero inlatas sibi magnanimiter tolerare.

DE SPIRITU IRAE. CAPITULA.

I. Quod quartum certamen aduersus irae sit uitium, et quanta mala generet haec perturbatio.

II. De his qui iram dicunt non esse noxiam, si delinquentibus irascamur, quia et ipse deus irasci dicatur.

III. De his quae in deo ex nostrae naturae consuetudine nominantur.

IIII. Qualiter de affectibus membrisque humanis, quae indemutabili et incorporeo deo adscribi legimus, sentiendum sit.

V. Cuius placiditatis monachum esse conueniat.

VI. De iniusta iracundiae commotione uel iusta.

VII. In quo tantummodo nobis ira sit necessaria.

VIII. Quibus beati Dauid exemplis ira salubriter adsumatur.

VIIII. De ira aduersus nosmet ipsos suscipienda.

[*](1 de om. H 2 repelli L 3 non distinguit H inplere HT: implere reU. 7 nnllas H 8 tolerare. Expl, de spu filargyriae. Inc de spu irae Å Eiplicit de spiritu fllargyriae. liber • VII • Incip oap sequentis lib. G Explicit de filargiria liber septimus. Incipit de ira liber VIII • Incipnt capil libri VIII- H Explicit de phylargiria id est amor* pecuniae liber VII :• Incip̃ de ira liber VIII • Incipiunt capitula eiusdem libri L 12 quod om. HT quantum HL aduersum Å 13 proturbatio H 15 irascantur Å quia] quibus Å et om. HT dicitur Å 16 consoitudine Å 18 quem demotabili H quae inmutabili L(v) 19 asscribi L adsacrificabili (sic!) H 21 de iusta HT commotatione H uel iniusta H 22 in quo dummodo H 23 dãd Å 24 suscipiendas H )
150

X. De quo sole dicatur, ut non occidat super iracundiam nostram.

XI. De his, quorum iracundiae ne occasus quidem solis istius modum ponit.

XII. Quod hic finis tristitiae uel irae sit, ut hoc quod praeualet unusquisque perficiat.

XIII. Quod ne momentaneam quidem iram liceat retentari.

XIIII. De reconciliatione fraterna.

XV. Quod uetus quoque lex iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione conuellat.

XVI. De superflua secessione eorum qui ab inemendatis moribus non recedunt.

XVII. Quod tranquillitas cordis nostri non in alterius arbitrio, sed in nostra debeat dicione consistere.

XVIII. Quo studio heremum debeamus expetere et qualium inibi sit profectus.

XVIIII. Qua conparatione aestimandi sint qui tunc tantum patientes sunt cum a nemine prouocantur.

XX. De amputanda ira secundum euangelium.

XXI. In eo quod in euangelio scriptum est: qui irascitur fratri suo, utrum recipiendum sit quod adiectum est: sine causa.

XXII. Remedia quibus iram de cordibus nostris eradicare ; possimus.

[*]( 20] Matth. 5, 22. )[*]( 1 hunc titulum om. H ut om. L 2 nostram Ar: uestram Lc 3 o.ca- sus (c cras.) L istius quidem solis occasus A 4 modum om. Å in-ponit 4 5 fiuis om. HT 7 momentaneum quidem spatium iram A - 10 de om. L 11 emandatis H 13 titulon cnpp. 17 et 18 inter se commutauit L in om. HT 14 nostro HT ditione LT 15 studium LI 17 comparatione AL suut HT tu (u in ras.) L 19 au- putanda A 20 in anie eo om. A scribtum AH 21 sit om. L ab-iectum HL1 est] sit HT 23 ira L eradicari H 24 possiuius. Finiuut capitula de apu irae. Incj liber Å Incipit de spiritu irac liber \' octauua G Expliciunt capitula de libro VIII. locip teitus eiusdem libri L: om. H )
151

Quarto quoque certamine est irae mortiferum uirus de recessibus animae nostrae funditus eruendum. hac enim in nostris cordibus insidente et oculum mentis noxiis tenebris obcaecante nec iudicium rectae discretionis adquirere nec honestae contemplationis intuitum nec maturitatem consilii possidere nec uitae participes nec iustitiae tenaces, sed ne spiritalis quidem ac ueri luminis capaces poterimus exsistere, quia turbatus est, inquit, prae ira oculus meus.

nec sapientiae participes effici, tametsi sapientes omnium pronuntiari opinione uideamur, quia ira in sinu insipientium requiescit., sed ne uitam quidem inmortalitatis consequi poterimus, quamuis prudentes uideamur definitione hominum iudicari, quia ira perdit etiam prudentes. nec iustitiae moderamina perspicaci discretione cordis ualebimus obtinere, licet perfecti sanctique cunctorum opinationibus aestimemur, quia ira uiri iustitiam dei non operatur. ipsam quoque honestatis grauitatem, quae etiam uiris saeculi huius solet familiaris exsistere, nullo modo possidere poterimus, licet nobiles et honesti natalium praerogatiua putemur, quia uir iracundus inhonestus est.

consilii etiam maturitatem nullatenus ualebimus obtinere, quamuis graues et scientia summa praediti uideamur, quia iracundus agit sine consilio, sed nec quieti esse a perturbationibus noxiis, nec poterimus carere peccatis, tametsi nequaquam nobis inquietudines ab aliis inferantur, quia uir animosus parit rixas, uir autem iracundus effodit peccata. [*]( 7] Ps. 30,10. 10] Eccl. 7, 10 (LXX). 121 Prou. 15, 1 (LXX). 15] lac. 1, 26. 19] Prou. 11, 25 (LXX). 21] Prou. 14, 17 (LXX). 24] Prou. 29, 22 (LXX). ) [*]( 1 I dccst in GL 2 haec GILI 3 iuaedente H1 tioris H1 obcaecantem A1L1 5 coiisili H1 6 iustitiae] uite GI spiritales AG1L 7 existere HL 8 est om. Lx inquid AG1H1 prae ira om. H patientiae A 9 etsi II 12 perdet A 14 optinero L 15 opinionibus A aestimetur H1 16 bonestatem grauitatemque L 17 existere HL possedere Hx 19 consili H1 2t) ualemus G optinere L grauis L\' 22 sed ne H noxis Hl 23 inquietudinis Lx 24 alis H1 parat L 25 offendit peccatum H )

152

Nonnullos audiuimus hunc animae perniciosissimum morbum ita excusare temptantes, ut eum detestabiliore interpretatione scripturarum extenuare gestirent, dicentes non esse noxium, si delinquentibus fratribus irascamur, siquidem ipse deus contra eos, qui eum uel scire nolunt uel scientes contemnunt, furere atque irasci dicatur, ut ibi: et iratus est furore dominus in populum suum, uel cum orat propheta dicens: domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, non intellegentes, quod, dum hominibus occasionem pestiferi uitii uolunt concedere, inmensitati diuinae ac fonti totius puritatis iniuriam carnalis passionis admisceant.

Si enim haec, cum dicuntur de deo, carnali et pingui secundum litteram significatione percipienda sunt, ergo et dormit, cum dicitur: exsurge, quare obdormis domine? de quo dicitur: ecce non dormitabit neque obdormiet, qui custodit Israhel, et stat ac sedet, cum dicit: caelum mihi sedes est, terra autem scabillum pedum meorum, qui metitur caelum palmo, et terram suo pugillo concludit, et crapulatur uino, cum dicitur: et exsurrexit sicut dormiens dominus, sicut potens crapulatus a uino, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem: ut praeteream ignorationem et obliuionem, quae de ipso legimus in scripturis sanctis frequenter inserta, deinde liniamenta membrorum, quae tamquam de homine [*](6] Pa. 105. 40. 8] Ps. 6, 2. 14] Pa. 43, 23. 15] Ps. 120, 4. 16] Esai. 66,1 (LXX). 18] Esai 40,12. 19] PB. 77,65. 21] I Tim. 6, 16. ) [*]( 1 hanc L pernit. HL 2 excussitre H1 detestabiliori H 3 Bcribturarum AG1 5 eum uel scire GHLT: scire eum A cuntempnunt GH 6 furire H1 adque 01 dicitur L 7 furore GHLT: ira Å populo suo GL vel] et A profeta Å 8 furore tuo] ira tua AT 9 ira tua] furore tuo AT 10 uiti H1 concidero W 11 admiscant L 12 piuguU G1 13 littere L signifieatioue LI 14 exurge A dormia H 15 dormitauit L dormiet Hv et Utdg. 16 if. Å ifrI G sedit H 17 sedis AGlH est om. Lr scabillum A: scabellum rtll. 18 palma H1 19 tamquam dormiens HT 20 potans L potans et AT 21 et lucem habitat GLT: lucem habitans A et lamen habitat inaccissibile (altera i in e mut.) H 22 ut om. L praeterea L1 23 scribturis AG1 24 dein H menbrorum G figurato H )

153
figurali et conposito describuntur, capillis scilicet, capite et naribus, oculis ac facie, manibus et brachio, digitis, utero pedibusque. quae omnia secundum uilem litterae sonum si uoluerimus admittere, deum liniamentis membrorum et corporea figura conpositum, quod dictu quoque nefas est quodque absit a nobis, necesse est aestimari.

Itaque ut haec secundum litteram non absque nefando sacrilegio possunt intellegi super eo, qui inuisibilis, ineffabilis, inconprehensibilis, inaestimabilis, simplex et inconpositus sanctarum scripturarum auctoritate definitur, ita ne furoris quidem et irae perturbatio illi indemutabili naturae sine ingenti blasphemia poterit coaptari. nam huiuscemodi significatione membrorum diuinas efficientias dei et inmensas operationes eius sentire debemus, quae nobis nisi per haec usitata membrorum uocabula nequeunt intimari.

ut puta significatione oris conlocutionem eius, quae in arcanos animae sensus solet clementer infundi, uel quod in patribus nostris atque prophetis idem locutus sit, agnoscamus. in oculis inmensitatem perspicaciae, qua uniuersa perlustrat ac perspicit, et quod nihil eum ex his quae * nobis geruntur gerendaue sunt seu cogitantur lateat, scire possimus. manuum nuncupatione prouidentiam et operationem, qua omnium ipse sit creator et conditor, sentiamus. brachium quoque uirtutis et gubernationis eius insignia, qua cuncta sustentat, moderatur ar regit, et ut de ceteris taceam, canities capitis quid aliud quam longaeuitatem deitatis et antiquitatem significat, qua sine ullo principio est et ante omnia tempora creaturas excedit uniuersas?

ita igitur et de ira dei uel furore cum legimus, non ὰνθρωτοπαθω̄ς, id est secundum humilitatem [*]( 1 scilicet et A capitis ac naribus L 2 ac] et L pedibus AH 4 Uneamentis L menbrorum G et corpora ac A 5 dictum L1 G sit L 7 ut om. L1 secumdum G1 10 scribturarum A 11 blasfemia A 12 roabtari H mptibrorum G 13 efficatias H dei om. A 14 debimus W omitata H1 menbrorum G 15 nequeant L imitari G1 utpote Å 16 archanos G\'HL 17 adquae H profatis A 18 sic L1 occulis H perspicstiae HL quia H1 19 inlustrat∗∗ L 91 possumus L nuncupationem L1 24 inoderator H 25 aliut A 27 exoidit H uel] uel cum Lx furorPm A1 28 anopi∗o H ΑΝΘΡωΙΤΟΤΕωC L id est non H secondum humilitatem humanae perturbationis GHLT: humana passione A )

154
} humanae perturbationis, sed digne deo, qui omni perturbations alienus est, sentire debemus, scilicet quo per haec eum iudicem et ultorem omnium quae inique geruntur in hoc mundo possimus aduertere, et retributorem terribilem actuum nostrorum his uerborum significationibus formidantes contra illius uoluntatem quicquam timeamus admittere.

illos etenim timere consueuit humana natura, quos indignari nouit, et ueretur offendere: ut in nonnullis aequissimis iudicibus solet ab his, qui aliquo reatu suae conscientiae remordentur, ira ultrix timeri, non scilicet quod haec in animis eorum qui iuste iudicaturi sunt perturbatio consistat, sed quod ita metuentibus ille sentiatur affectus, qui pro exsecutione legum et examinatione iustitiae et aequilibratione procedit. quae tamen quantalibet animi fuerit mansuetudine ac lenitate prolata, ab his, qui pro suo merito poena plectendi sunt, furor grauis et ira saeuissima iudicatur.

longum est nec praesentis operis, si uoluerimus omnia quae de deo humana significatione figuraliter in scripturis dicta sunt explanare. haec ad praesentem necessitatem, quae contra furoris uitium pertinebant, dixisse sufficiat, ut nullus exinde sibimet occasionem morbi mortisque perpetuae per ignorantiam trahat, unde sanctitas et inmortalitas uitae salutisque remedia conquiruntur.1