Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

pulchre autem hic cum decem milibus et ille cum uiginti uenire describitur. amplior enim inpugnantium nos uitiorum numerus est quam uirtutum pro nobis dimicantium. nemo autem potest deo seruire et mamonae, nec ponens quisquam manum suam super aratrum et respiciens retro aptus est regno dei.

Hi ergo occasionem auaritiae pristinae sibimet intromittere quadam scripturae sanctae auctoritate conantur, quam uitiosiore intellectu interpretantes apostoli, immo domini sententiam corrumpere atque ad suum desiderium gestiunt deprauare. non suam uitam uel intellectum scripturarum sensui coaptantes, sed uim scripturis pro desiderio suae libidinis [*]( 6] lac. 1, 8. 8] cf. Luc. 14, 31-32. 12] Eccles. 5, 4 (LXX). 16] Matth. G, 24. 17] Lao. 9, 62. ) [*]( 1 scribtura AG 3 euuangelica L 4 discidentes A discendontes HP descendentesLI descedentes L1 6 inconstans est H2L2vet Uulg. 7enuangelii L SXG decim H1L progreditur ... 9 milibus om. H _ G 10 postulant H postolat L 11 exequentos AG (non S) 12 malore T mmet ipsos HLTc iuuoluuant G1 14 hie cum cum L\' X G k decim HL XX G niginti milibus H 15 inpugnantiuin nos uitiorum GHLT : nos inpugnantium (om. nitiorum) A 16 enim L 17 mamonne A: mammonae rea. quis AHT 18 dei regno L 19 bii H1 hic L o*casione (c eras.) L 20 scribturae AG* 21 uitiosiori H 22 adquo A ad om. H auum ad suum L 23 non suam ... pag. 140,15 ei eis quae rp desunttn A scribturarum G1 24 cooptantes H scribturis G1 scripturae L )

140
inferentes consentire eas suis opinionibus uolunt aiuntque scriptum esse: beatius est magis dare quam accipere. cuius interpretatione prauissima eneruatam domini putant illam esse sententiam qua dicitur: si uis perfectus esse, uade uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et ueni sequere me, et hoc arbitrantur colore diuitias suas se abicere non debere, beatiores scilicet semet ipsos pronuntiantes, si pristinis suffulti substantiis aliis quoque de earum superabundantia largiantur, dum erubescunt pro Christo gloriosam cum apostolo suscipere nuditatem nec opere manuum nec monasterii parsimonia uolunt esse contenti. quibus superest ut se aut circumuenire nouerint semet ipsos et nequaquam renuntiasse huic mundo diuitiis pristinis incubantes, aut si professionem monachi re atque opere cupiunt experiri, dispersis abiectisque omnibus nihilque ex eis quae renuntiauerant reseruantes cum apostolo glorientur in fame et siti, in frigore et nuditate.

Quasi uero et ille similiter non potuerit facultatibus pristinis sustentari, qui se non ignobilem etiam in huius mundi ordine fuisse testatur, cum se adserit a natiuitate ciuis Romani dignitate praelatum, si hoc esse ad perfectionem commodius iudicauisset, et illi qui Hierosolymis, cum essent possessores agrorum aut domorum, uendentes omnia nihilque sibi ex his penitus reseruantes adferebant pretia eorum et ponebant ante pedes apostolorum, non potuerint necessitatem corporis sui facultatibus propriis sustinere, si hoc perfectius fuisset ab apostolis iudicatum uel ipsi esse utilius probauissent: [*]( 2] Act. 20, 35. 4] Matth. 19, 21. 10] II Cor. 11,27. 20] cf. Act. 22, 28. 22] 1. c. 4, 34—35. ) [*]( 1 scribtum G1 2 ost oin. IILc 3 esse illam L 5 quaecumque H G caelu L 7 abiecere 01 8 sustontiis H 9 dum GHLT: dumquc p 10 apostolis L 12 ne om. Gc 13 renunciasse so L 16 gloriantur G1H gloriauces L et in siti H 17 in] ct L 18 non distinguit H 19 modi L 20 ordinem A1H1L a om. H 21 cummodius H1 22 iudicauisset AGLc: iudicasset SHTr post hoc uerbum in II cap. 17 incipit ierosolymis A hierosolimis IIL 23 ant] uel Ar 2.1 pretia praediorum eorumH 25 apostolonlm] discipulomm Ac potuerint S2H: potuerunt AGS1LT 26 sustentare ΗΤτ )

141
sed uniuersas simul abicientes substantias maluerunt labore proprio uel conlatione gentium sustentari.

de quorum sumptu sanctus apostolus ad Romanos scribens suumque eis in hoc ministerium praedicans ac subtiliter eos ad hanc conlationem prouocans ait: nunc uero proficiscar Hierusalem ministrare sanctis. conplacuit enim Macedoniae et Achaiae conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt Hierusalem. conplacuit enim, et debitores sunt eorum: quoniam si spiritalium eorum participes factae sunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.

ad Corinthios quoque horum sollicitudinem similiter gerens monet eos, ut ante aduentum suum conlationem, quam ad usus eorum mittere disponebant, sollicitius praepararent: de collectis autem quae fiunt in sanctis, sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. unusquisque uestrum per unam sabbati thesaurizet apud semetipsum recondens quod ei bene placuerit, ut non cum uenero tunc collectae fiant. cum autem uenero, quoscumque probaueritis per epistulas, hos transmittam perferre gratiam nestram in Hierusalem. et ut eos ad largiorem prouocaret conlationem, infert: quodsi dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt, id est si talis fuerit oblatio uestra, quae mea quoque mereatur prosecutione deferri.

ad Galatas quoque, cum praedicationis ministerium cum apostolis partiretur, hoc idem se depectum cum Iacobo, Petro et Iohanne testatur, ut licet praedicationem susciperet gentium, pauperum tamen qui erant [*]( 5] Bom. 15,25-87. 13J I Cor. 16,1-3. 21] 1. c. 4. ) [*]( 8 spoatoloa H1 4 ac om. L 5 autem Ac rcm Å hierosolimam L 6 nuchedoniae HL 8 JD Å in hierusalem H conplacuit enim OHLT: placnit enim eis Å d Uulg. 9 spiritaliter L 10 facti L factae sunt gentes participes H 11 corintheos G1H1 12 in usus H 13 eorum] sanctorum L diaponebat Hc 14 sanctos År et Uulg. eclesiis Å 18 thesaurisat L\' apnt Å 17 conplacnerit H1 18 quos AC d Uvlg. 19 epistolas G2L 20 m Å 21 conlationem prouocaret Av et om. A 23 mereatur om. H proeeqnntione G1 galathas HL 25 depectum AG1: depictam LIT depactum Hv depactn L\' ad hoc idem se deleotam G2 scilicet H 26 susceperint L qui tamen L ) [*]( XVII. Cess. 1. ) [*]( 17 )

142
Hierosolymis nequaquam sollicitudinem curamque respueret, qui propter Christum uniuersis rebus suis renuntiantes spontaneam subierant egestatem: et cum uidissent, inquit, gratiam dei quae data est mihi Iacobus et Cephas et Iohannes, qui uidebantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut nos inter gentes praedicaremus, ipsi autem in circumcisionem: tantum ut pauperum memores essemus.

quam rem omni sollicitudine se testatur inplesse dicens: quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. qui igitur sunt beatiores? utrumnam hi qui nuper de numero gentium congregati nec praeualentes euangelicam perfectionem conscendere adhuc suis substantiis inhaerebant., in quibus magnus fructus apostolo ducebatur, si saltim ab idolorum cultu et fornicatione et suffocatis et sanguine reuocati fidem Christi cum suis facultatibus suscepissent, an illi qui euangelicae satisfacientes sententiae crucem domini cotidie portantes nihil sibi de propriis

facultatibus superesse uolueruntr cumque ipse beatus apostolusI uinculis et carceribus obligatus seu uexatione itineris inpeditus et ob haec consuetam uictus substantiam parare, ut erat solitus, suis manibus non occurrens a fratribus se, qui de Macedonia uenerant, supplementum suae necessitatis adserit accepisse (nam quod mihi, inquiens, deerat subpleuerunt fratres qui uenerunt a Macedonia, et ad Philippenses ipse referens: [*]( 3J Gal. 2, 9—10. 9] 1. c. 10. 14] Act. 15, 20. 17] Matth. 10, 9. I 23] II Cor. 11,9. ) [*]( 1 hierusolimis 01 hierosolimis L in hierusolimis H respuerent L 3 et cum uidissent... pag. 143,12 definitionibus ad extant in C inquid CAH1L1 gratiam... 4 est mihi um. C 4 eefas CG\' chephas At 5 iohaunis CIP dexteras G d Uulg. (non S) mihi dederunt H 6 in L I et Uulg, inter H 7 circumcisionem CHT: circumcisionnertll. a 0 se ipse H inplesse H: implesse rell. 11 hii G1H1 nc L 12 cuuagelicam L 13 ab apostolo Hv 14 saltem H1 15 suffucatis A san- I guiuem C 16 suscipissent H1 17 domini] ips H 19 ucxagione C 1 20 ob hoc r. sollicitus Hl 21 sc] sed H1 fmtribus siquidem qui L1 machedouia G* 22 uenerunt L uecessitati L adsererot C: om. H 1 23 inquid A subpleuerunt H\': suppl. rell. 24 uenerant G machedonia L filippenses CA philipenses G1. item infra referens scripsit. L ipse ... pag. 143, 1 Philippeuses ow. H1 )

143
^ scitis enim et uos, Philippenses, quia in principio en augelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicauit in ratione dati et accepti ni si uos soli, quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis), erunt secundum istorum sententiam, quam mente tepida conceperunt, et isti beatiores apostolo, quia de suis inueniuntur ei substantiis inpertisse? quod amens quilibet non audebit.

Quamobrem si euangelico praecepto uolumus oboedire et. apostoli ac totius ecclesiae illius primitiuae seu patrum, qui nix tutibus ac perfectioni eorum nostris temporibus successerunt, imitatores exsistere, non nostris definitionibus adquiescamus, de hoc tepido ac miserabili statu perfectionem nobis euangelicam pollicentes, sed illorum sectantes uestigia circumuenire nosmet ipsos minime studeamus et ita monasterii disciplinam institutionemque pariter expetamus, ut in ueritate renuntiemus huic mundo, nihil ex his quae contempsimus infidelitate nos retrahente seruantes, cotidianum uictum non recondita pecunia, sed opere proprio conquiramus.

Fertur sententia sancti Basili Caesariensis episcopi ad quendam prolata Syncletium tali quo diximus tepore torpentem. qui cum se renuntiasse diceret huic mundo, quaedam de propriis facultatibus sibimet reseruauit, nolens exercitio suarum manuum sustentari et humilitatem ueram nuditate et operis contritione monasteriique subiectione conquirere. et [*]( 1] Phn. 4, 15-16. ) [*]( 1 filippenses C 2 euuaug. L sum machedoniam L S ocleaia. A iccipiendi HI 4 thessallonicamC thpssalonica ALK thesalonicam H et ante semel oml. H cum Uulg. 5 usus GH usibus T 6 qua L conceperant C 7 eis inueniuntur C inueniuntur ois L quislibet H* I quamobrem ... praecepta euan. in C euuang. L 10 eclesiae Å illius om. AT cf. II, 5, 3 patribus C 12 emitatoree W existere G7HL 13 euuang. L 16 expetimus Hy expectamus L1 huic mundo om, Å 17 ii* H contemsimua Å nostra et 18 reseruantes H fort. seruanta (et) 20 basili A: baailit rell. cessarienais H 21 sincletium HLT quodH1L tempore IP 22 renuntiasse se Ac huic diceret, L quedam sibi Av23 sibimet om. Av 24 pt nuditatem et L nuditatanque (om. et) H 25 monasteri quoquc A1 ) [*]( 17e )

144
senatorem, inquit, Syncletium perdidisti et monachum non fecisti.

Itaque si agonem spiritalem certare legitime cupimus, hunc quoque perniciosum hostem a nostris cordibus extrudamus: quem quantum superare non magnae uirtutis est, tantum et eodem uinci ignominiosum plenumque dedecoris. a potente enim elidi, licet sit in deiectione dolor et gemitus in amissione uictoriae, tamen quodammodo de aduersarii robore uictis nascitur consolatio; sin uero et inimicus exilis et genus conluctationis I infirmum, ultra deiectionis dolorem confusio turpior et ignominia detrimento grauior infertur.