Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

hora namque tertia repromissus olim per prophetas spiritus sanctus super apostolos in orationum officio constitutos descendisse primitus conprobatur. nam cum pro elocutione linguarum, quae ab eis infusione sancti spiritus profluebat, gens incredula Iudaeorum obstupescens pariter et inridens diceret eos musto repletos, stans Petrus in medio eorum ait: uiri Israhelitae et qui habitatis Hierusalem uniuersi, hoc uobis notum sit, et auribus percipite uerba mea. non enim sicut uos aestimatis hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia, sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel: et erit in nouissimis diebus, dicit dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii uestri et filiae uestrae, et iuuenes uestri uisiones uidebunt, et seniores uestri somnia somniabunt: et quidem super seruos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de spiritu meo, et prophetabunt.

quae omnia hora tertia uidemus inpleta sanctique spiritus uaticinatum per prophetas aduentum eodem tempore super apostolos commeasse. hora autem sexta inmaculata hostia dominus noster atque saluator oblatus est patri, crucemque pro totius Mundi salute conscendens humani generis peccata deleuit: expolians principatus ac potestates traduxit palam uniuersosque nos obnoxios atque constrictos insolubilis chirographi debito liberauit, tollens illud de medio et crucis suae agens tropaeo.