Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Apud illos etenim haec officia, quae domino soluere per distinctiones horarum et temporis interualla cum admonitione conpulsoris adigimur, per totum diei spatium iugiter cum operis adiectione spontanee celebrantur. ita namque ab eis incessanter operatio manuum priuatim per cellulas exercetur, ut psalmorum quoque uel ceterarum scripturarum meditatio numquam. penitus omittatur, cui preces et orationes per singula momenta miscentes in his officiis, quae nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumunt. quamobrem exceptis uespertinis nocturnisque congregationibus nulla apud eos per diem publica sollemnitas absque die sabbato uel dominica celebratur, in quibus hora tertia sacrae communionis obtentu conueniunt. plus enim est id quod incessanter offertur quam quod per temporis interualla persoluitur, et gratius uoluntarium munus quam functiones quae canonica conpulsione redduntur, pro hoc Dauid quoque gloriosius aliquid exultante, cum dicit: uoluntarie sacrificabo tibi, et: uoluntaria oris mei beneplacita sint tibi domine.

Itaque in Palaestinae uel Mesopotamiae monasteriis ac totius Orientis supra dictarum horarum sollemnitates trinis » psalmis cotidie finiuntur, ut et orationum adsiduitas statutis deo temporibus offeratur et necessaria operationis officia consummatis iusto moderamine spiritalibus obsequiis nullatenus ualeant inpediri. his enim tribus temporibus etiam Danihelem prophetam cotidie fenestris apertis in cenaculo preces domino fudisse cognoscimus. nec inmerito haec specialius tempora religiosis sunt officiis deputata: in his siquidem promissionum [*](16] Ps. 53, 8. 17] Ps. 118,108. 24] cf. Dan. 6, 10. ) [*]( 1 soluere dfio L 2 distinctionem Gx temporum L1 admnoitione H1 admonitionem LI 3 inpulsoris H 4 spontaneae GlH 5 cellas H oellolas LI 6 ceterorum Gl 8 hiis Lx statuto] tanto G 9 tempus] spatium H uespertinis excepti*s L 11 puplica H Babbati « 12 commonionis LI 14 grauius uolumptarium Lx 15 funetionis G1H1 16 uoluntariae G H uolumptariae Lx 17 uolumptaria L\' 18 iunt H 19 palestinae codd. 20 suppra L\' triniis Lx 21 et om. H 23 obsequis Lx 24 post inpediri in H cap. 4 incipit hiis L1 danielem HL 25 fenistriB H1 fenestriis LI 26 fundisse H relegiosis L1 27 hiis HLI )

35
perfectio et summa nostrae salutis est adinpleta.