Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

eadem quoque hora Petro m excessu mentis uocatio gentium per summissionem uasis euangelici [*]( 2] cf. Esai. 44, 8. 7] Act. 2,14-18. 11] Ioel 2,28. 20] cf. Luc. 28, 44. 28] Col. 2,15. 25] cf. L c. 14. ) [*]( 2 prophetam L 3 constitutus LI discendisse G1H1L1 4 elooutionem G1 5 profluebant L 6 obstupiscens G1H1L1 repletua LI 7 stans autem H et LI ut uid. 10 hii G1HL1 hebrii ex hebrei H 15 seniores GHr: senes LSc sompnia sompniabunt LI 18 uidimus H adimpleta L 20 apostolus H immolata est hostia H 23 diluit Gc et expolians H ac] et L et Uulg. 24 nos om. L obnoxius LI. e 25 cyrographi G cirjgrafi H chyrographi L de GH: e L 26 tropheo G thropio (i in e mut.) H tropeo L excessum L 27 uasi H uassiss L1 )

36
caelitus delati et purificatio omnigenum animantium in eodem consistentium delata ad eum uoce diuinitus reuefatur, dicente ci: surge, Petre, occide et manduca. quod uas quattuor initiis de caelo summissum non aliud quam euangelium designare manifeste cognoscitur. licet enim quadriformi euangelist-arum narratione distinctum quattuor uideatur habere priucipia, unum tamen euangelii corpus est, eiusdem scilicet Christi natiuitatem pariter ac deitatem, mirabilia quoque passionemque conplectens.

pulchre autem non ait linteum, sed quasi linteum: linteum quippe mortificationis indicium est. quoniam igitur mors dominicae passionis non humanae naturae lege, sed propriae uoluntatis subitur arbitrio, quasi linteum dicitur. mortuus enim secundum carnem non est secundum spiritum mortuus, quia nec derelicta est anima eius in inferno nec caro eius uidit corruptionem. et rursum nemo, inquit, tollit animam meam a me, sed ego pono eam a me ipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.