Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
et ut hoc ipsum quod diximus clarius possit intellegi, gastrimargia, id est adpetitus uentris seu concupiscentia gulae temperantiae rigorem corrumpit, castitatem libido contaminat, ira patientiam uastat, ut nonnumquam uni quis deditus uitio aliis uirtutibus non penitus destituatur, sed illa tantum uirtute truncata, quae e diuerso aemulo sibi uitio repugnante subcumbit, reliquas possit uel ex parte retinere. haec uero cum infelicem possederit mentem, ut quidam saeuissimus tyrannus sublimissima capta arce uirtutum uniuersam funditus ciuitatem diruit atque subuertit, excelsa quondam sanctitatis moenia uitiorum solo coaequans atque permiscens nullam deinceps [*]( 3] cap. 24 sqq. ) [*]( 1 illut, C 2 fertur H propriac CL1 pertenit H 3 imposterioribus L 4 exscequimur C exequemur G2L2υexequimur L1 T5 priori If praecipune C 6 deserere H 7 nullum ... quod euan in C ita} facta Ly 8 exauriat H iusUtia et sanctitate CRT: iustitiae sanctitate GL eipoliet L 10 debilitate G1 11 laetali CL currumpit H 12 ac trucidare om. L 18 sui Gx 14 quasque H 15 unum G* 1G clarius Om. L 17 gaatriinargiae C castrimargia L concupiscentie G\' 18 rigore LI 19 uno quis ex iniquis L 2U distituatur H illum L1 21 uirtuti 01 e om. L 22 subcumbit L: soccumbit CGH retenere uirtutes H 23 posaiderit CGX posaederet H 24 capita L arte C 25 adque C subuertit... 26 atque om. L 26 adque CH ) [*]( 21* )
Et ut grauissimae tyrannidis eius potentiam cognoscamus, angelum illum, qui pro nimietate splendoris ac decoris sui Lucifer nuncupatus est, nullo alio quam hoc uitio deiectum caelitus inuenimus et ex illa beata sublimique angelorum statione telo superbiae uulneratum ad inferna fuisse conlapsum. si igitur tantam uirtutem, tantae potentiae praerogatiua decoratam una elatio cordis potuit de caelestibus ad terrena deuoluere, qua nos obseruantia carnis fragilitate circumdatos cauere oporteat, ipsius ruinae magnitudo demonstrat.
quemadmodum uero huius morbi uirus perniciosissimum deuitemus, instrui poterimus, si ruinae ipsius causas atque originem persequamur. numquam enim curari languores nec remedia poterunt malis ualitudinibus exhiberi, nisi prius inquisitione sagaci origines earum inuestigentur et causae. hic namque indutus diuina claritate et inter ceteras supernas uirtutes conditoris largitate praefulgens splendorem sapientiae et uirtutum pulchritudinem, qua ornabatur gratia creatoris, naturae suae potentia, non munificentiae illius beneficio se credidit, obtinere, et ob hoc elatus, tamquam qui ad perseuerantiam puritatis huius diuino non egeret auxilio, deo se similem iudicauit, utpote qui nullius indigeret quemadmodum deus, liberi scilicet arbitrii facultate confisus, per illam credens afluenter sibimet omnia subpeditari, quae ad consummationem uirtutum uel perennitatem summae beatitudinis pertinerent.
haec ei sola cogitatio facta prima ruina est., ob quam desertus a deo, quo [*](2 coeperit L grauiori r: granior C graniore GL7c graoioris HT grauiora Lx seruitutes H 3 uirtntum facultatibus] uirtutibus L 4 nudanit L 6 pro GIILT: prae p 11 docoratum L1 uana. H: cf. XI, 10, 3 12 obseruantie L1 fragilitatem L 14 quemammodum L perait. L 1U languores HL2: languore LI languor GΤυ 17 potuerunt H 18 inquisitioni G\' 19 diuinc Lx 21 pulhritudine II 22 potentiam Li obtenere H 24 egeri L1 25 utpute ILL1 quemammodum L 2G arbitri H confixusL\' afluenter GlH: affluenter G2 L T 28 ei om. L 29 prima Gu cf. mp. 5 et Conl. VIII, 10: om. HLT quo om. L )
Haec est primae ruinae causa et origo principalis morbi, qui rursum per illum, qui fuerat a se deiectus, in protoplastum serpens infirmitates omnium uitiorum et materias germinauit. dum enim gloriam deitatis arbitrii libertate et industria sua. credidit se posse conquirere, etiam illam perdidit, quam adeptus fuerat gratia conditoris.
Itaque exemplis ac testimoniis scripturarum manifestissime conprobatur superbiae labem, cum sit posterior in ordine conflictuum, origine tamen anteriorem esse omniumque peccatorum et criminum esse principium, nec sicut cetera uitia solummodo contrariam sibi uirtutem, id est humilitatem tantum extinguere, uerum etiam cunctarum simul interemptricem esse uirtutum, nec mediocres tantum paruosque temptare, sed maxime [*]( I 3] Ps. 51, 6. 4] Efwi. 11, 13. 5] Pi. 51, 0. Eaai. 14, 14. 6] Gen. 8, 5. Ps. 51, 7. 9] Ps. 51, 8. 12] 1: c. 9. ) [*]( 1 credit H 3 emisit L\' 5 quae L 6 et eritis H dei H 7 et euellet L einigrauit H emigrabit eum L H tubernaculo suo Ho 10 ab L se om. H protectionem L\' 11 se posse L 12 dirigentor L1 13 suum GHT: sibi L 14 suarutn om. H 16 illam L protoplastrum H prutoplausto L 18 libertatem LI 19 credit Gx 20 gratiam G1H 21 scribturarum G] 24 nec GHT: et L 25 nou tautuui L2 26 interemtricem L )