Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quapropter haec est antiquitus patrum permanens nunc usque sententia, quam proferre sine mea confusione non potero, qui nec germanam uitare nec episcopi euadere manus potui, omnimodis monachum fugere debere mulieres et episcopos. neuter enim sinit eum, quem semel suae familiaritati deuinxerit, uel quieti cellae ulterius operam dare uel diuinae theoriae per sanctarum rerum intuitum purissimis oculis inhaerere.

Ideoque athleta Christi, qui uerum ac spiritalem agonem legitime certare desiderat, hanc multiformem uariamque bestiam omnimodis superare festinet. quam nobis ex omni parte uelut multiplicem nequitiam occurrentem tali remedio poterimus euadere, ut cogitantes illud Dauiticum eloquium: dominus dissipauit ossa eorum qui hominibus placent, primitus nihil proposito uanitatis et inanis gloriae capiendae gratia nosmet ipsos facere permittamus: deinde ea, quae bono initio fecerimus, obseruatione simili custodire nitamur, ne omnes [*]( 25] PI. 52. 0. ) [*]( 1 caune G2 2 certamiaa Gl 7 hii GlH 8 vel G 9 caelestia L* praedicantes C praenegantes Lx in om. HLT 10 adulescere CL: adolescero GH imminent. GL 12 XYIIII (sic) C quapropter ... patrum euan. in C 14 manus euadcre Hr 15 fugire Gl episcopos uti manus neuter enimis sinit L 17 caellae C callao H cellulae Gv 18 thcodoriae G1 intuitu L purissimum occulis H 20 ideoque ... ac euan. i» C 21 uariamque bestiam] uaria uitia L 23 uelud G1 H 25 dissipabit HL2 26 preposito X1 capessendae v 28 obseruatio uani simili L1 iion omnia H )

204
laborum nostrorum fructus post inrepens cenodoxiae morbus euacuet: quidquid etiam in conuersatione fratrum minime communis usus recipit uel exercet, omni studio ut iactantiae deditum declinemus, et ea, quae nos possunt inter ceteros notabiles reddere, ac ueluti solis facientibus laus apud homines sit conquirenda, uitemus.

his enim uel maxime indiciis cenodoxiae letale contagium nobis inhaerere monstrabitur. quod facillime poterimus effugere, si consideremus non solum fructus laborum nostrorum nos penitus amissuros, quoscumque cenodoxiae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia ueluti sacrilegos soluturos, utpote qui ad iniuriam dei opus, quod eius obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo, qui occultorum est conscius, homines deo et gloriam mundi gloriae domini praetulisse conuicti.

DE SPIRITU SUPERBIAE. CAPITUTLA.

I. Quod octauum certamen aduersus spiritum superbiae sit, et de natura eius.

II. Quod superbiae duo sint genera.

III. Quod superbia- omnes pariter uirtutes auferat.

IIII. Quod ob superbiam Lucifer ille de archangelo diabolus factus sit.

V. Quod fomites omnium uitiorum de superbia pullularint

[*]( 1 coenod. G cinod. H caenod. L 2 quicquid G2L fratrum om. H 3 ut] uitii L debitum H 6 indicis H cinod. H caenod. L 7 loetale L contagione Lx 9 quodcumque L coenod. G cinod. H caenod. L 10 fero I mus G1 11 utpute HL\' 13 hominis L 14 gloria L\' conuincti L\' Explicit de spu cenodoxiae (cinodoxia H caenodoxe L) liber XI (undecimus L) GHL Incipit de spu superbiae liber XII- Item capi de libro X (sic) H Incipiunt tituli de libro duodecimo L: om. G 20 sunt HlT 21 superbiae HT 22 ob om. HT 24 uitiorum omnium ΗΤυ de om. T pulularint H pullularent. L pulularent T pullulent r )
205

VI. Quod superbiae uitium, cum sit in ordine conluctationis extremum, tempore tamen et origine) primum sit.

VII. Quod tantum sit malum superbiae, ut ipsum deum aduersarium habere mereatur.

VIII. Quemadmodum deus superbiam diaboli uirtute humilitatis extinxerit, et diuersa super hoc testimonia.

VIIII. Quemadmodum nos quoque superbiam superare possimus.

X. Quod nemo possit perfectionem uirtutum uel promissam beatitudinem suis tantum uiribus obtinere.

XI. Exemplum latronis siue Dauid uel uocationis nostrae ad dei gratiam demonstrandam.

XII. Quod nullus sit labor, qui possit repromissae beatitudini conparari.

XIII. Traditio seniorum de consequenda puritate.

XIIII. Quod adiutorium dei laborantibus tribuatur.

XV. A quibus perfectionis uiam discere debeamus.

XVI. Non posse nos sine misericordia et inspiratione dei ad ipsum laborem obtinendae perfectionis accedere.

XVII. Testimonia diuersa, quibus euidenter ostenditur nihil posse nos quod ad salutem nostram pertinet sine adiutorio dei perficere.

XVIII. Quod non solum in naturali condicione, sed etiam in cotidiana dispensatione dei gratia muniamur.

XVIIII. Quod haec fides ah antiquis patribus tradita sit de gratia dei.

XX. De eo, qui propter blasphemiam traditus est inmiundissimo spiritui.

XXI. Exemplum Ioas regis Iudae, quo ostenditur quid propter superbiam meruerit.

XXII. Omnem animam superbam subdi spiritalibus nequitiis inludendam.

[*]( 1 conluctationis .. 2 origine om. HT 3 quod tantum LT: quantum H superbiae malum HT ut per ipsum deum (diim H) HT 5 diabuli HT 6 exitincxerit H 7 quemammodum L 10 uiribus L: uirtutibus HT obteoere H optinere T 12 monatraudam T 18 beatitudine HT 17 a quibus L: qui II a qui T 19 obtinentiae H 22 conditione LT 24 hoc H 28 quo L: quod HT 30 superbiam HT )[*]( XVII. Com. 1)[*]( 11 )
206

XXIII. Quod perfectio adtingi nisi humilitatis uirtute non possit.

XXIIII. Quos spiritalis superbia pulset quosque carnalis.

XXV. Descriptio carnalis superbiae, uel quae mala in monachi mente parturiat.

XXVI. Quod male fundatus quis ad deteriorem statum cotidie prolabatur.

XXVII. Expositio uitiorum quae per morbum superbiae generantur.

XXVIII. De fratris cuiusdam superbia.

XXVIIII. Indicia quibus superbia carnalis animae inesse cognoscitur .

XXX. Quod tepefactus quis per superbiam allis quoque praeesse desideret.

XXXI. Quomodo superbiam uincere uel ad perfectionem peruenire possimus.

XXXII. Quomodo depopulatrix omnium uirtutum superbia per ueram humilitatem possit extingui.

XXXIII. Remedia aduersus morbum superbiae.

Octauum, quod extremum, aduersus spiritum superbi ?? nobis certamen est. qui morbus licet ultimus sit in conflictu uitiorum atque in ordine ponatur extremus, origine tamen et tempore primus est, saeuissima et superioribus cunctis inmanior bestia, perfectos maxime temptans et propemodum iam positos in consummatione uirtutum morsu diriore depascens.

Cuius duo sunt genera, unum hoc, quo diximus spiritales summosque pulsari, aliud, quod etiam incipientes carnalesque que conplectitur. et licet utrumque superbiae genus tam in deum [*](1 perfectione H2 posse L 2 quos T: quod HL spiritales ^ plus et L pulset et H(T) quosque HLIT: quoque L1 canialea HIX LT 3 superbiae uel quae (que H) HT: sup que L monachi mente L: nacho T modu H 5 fondatis L 7 expositi L 9 superbiae H 10 - indioium L 18 superbiae. Incipit de spiritu superbiae liber - XII • G ELExpliciunt capitul. Incip textus eiusde libri L nihil inscriptum in H 19 I om. G quod et v 21 origine ... 22 primus est om. L 22 i: i im. manior GL 24 mursu diriori dipascens H 25 hoc om. L quod GL= ont. H 26 pulsare G1 tes carnalesque ... pag. 209,4 nudabit extant i )

207
quam in homines noxia inflet elatio, tamen illud primum specialiter refertur ad deum, secundum ad homines proprie pertinet. cuius originem ac remedia in posterioribus libelli huius donante deo in quantum possumus exsequemur. nunc de illo priore, quo praefati sumus perfectos praecipue temptari, propositum nobis est pauca disserere.

Nullum est igitur aliud uitium, quod ita omnes uirtutes exhauriat cunctaque iustitia et sanctitate hominem spoliet ac denudet ut superbiae malum, tamquam generalis quidam ac pestifer morbus non unum membrum partemue eius debilitare contentus, sed solidum corpus licet corrumpit exitio et in uirtutum iam fastigio conlocatos grauissima ruina deicere ac trucidare conatur. omne namque uitium suis est terminis ac fine contentum, et licet contristet alias quoque uirtutes, contra unam tamen principaliter tendit eamque specialiter opprimit et inpugnat.