Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
In solitudine quoque cunctorum mortalium consortia gloriae causa fugientem persequi non desistit, quantoque amplius uniuersum quis uitauerit mundum, tanto eum acrius insectatur. alium quod patientissimus sit operum ac laboris, alium quod ad oboediendum promptissimus, alium quod humilitate ceteros praeponderet, conatur extollere: alius scientiae, alius lectionis, alias uigiliarum prolixitate temptatur. nec alias quemquam hic morbus nisi suis nititur uirtutibus sauciare, in his offendicula tendens interitus, in quibus uitae stipendia conquiruntur. uolentibus quippe iter pietatis ac perfectionis incedere non alibi inimici insidiantes nisi in uia qua ambulant laqueos deceptionis abscondunt, secundum illam beati Dauid sententiam: in uia hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi, ut in hac ipsa scilicet uirtutum uia, qua gradimur tendentes ad brabium supernae uocationis, nostris elati successibus corruamus obligatisque pedibus animae nostrae concidamus cenodoxiae laqueis conpediti. et ita fit, ut qui aduersarii conflictu non potuimus superari, nostri triumphi , sublimitate uincamur, seu certe, quod est etiam aliud deceptionis ceptionis genus, ut excedentes continentiae uel nostrae possibilitatis modum perseuerantiam nostri cursus infirmitate corporis intercedente perdamus.
Omnia uitia superata marcescunt et deuicta per singulos dies infirmiora redduntur et uel loco uel tempore minuuntur atque deferuent, seu certe a contrariis uirtutibus dissidentia uel cauentur facilius uel uitantur*: hoc uero deiectum acrius resurgit ad luctam et, cum putatur extinctum, sua morte uiuacius [*](15] Pa. 141,4. 17] Phil. 3, 14. ) [*]( 2 spoliata Gr: spliata H expoliata Lc sopoliata T 4 causam L1 disistit quanto H 7 pnitupt. H aliud (pott prompt.) Lx quo humilitate 61 10 uirtutibus sauciare nititur H 12 uiolentibus G1 13 inaidiantis L4 quam GIH 14 illa Lx 16 sollidtet L 17 brabium G1H : brauiam G2 Lv uocatioaiH dūι H 18 Buccessibus elati H obligatis G 19 coenod. G cinod. H caeaod. L 20 triumpbia LJ 22 excidentes H excidentis L1 24 iatercidente H 27 a om. G: cf. cap. 9 desidentia H 39 resurget H luctamcu H coputatur LI Mtintum H extinguere L )
Alia interdum uitia, sicut diximus, etiam locorum beneficio conquiescunt et materie peccati uel oportunitate eius et occasione subtracta lentescere solent et minui: hoc uero cum\\ fugiente deserta penetrat nec loco nouit excludi nec extrinsecus materie subtracta marcescere. non enim aliunde quam uirtutum eius quem inpet.it successibus animatur. quaedam etiam processu temporis, ut praefati sumus, interdum molliuntur atque uanescunt: huic longaeuitas, nisi fuerit industria sollerti ac prudenti discretione fundata, non solum non officit, uerum etiam maiora nouit fomenta congerere uanitatis.
Postremo ceterae perturbationes a contrariis sibi uirtutibus dissidentes et ex aperto tamquam die claro bellantes et superantur facilius et cauentur: haec autem inserta uirtutibus et acie permixta uelut in nocte caeca dimicans atrocius inopinatos decipit et incautos.
Ita namque Ezechiam regem Iudae, uirum in omnibus consummatae iustitiae et sanctarum scripturarum testimonio conprobatum, post innumera uirtutum praeconia uno elationis telo legimus fuisse deiectum, et qui internicionem centum [*]( 23] cf. IIII Reg. 18, 1 sqq. ) [*]( 1 couualescet L1 tantummodo H 2 superarent Н1L1 superarunt L7 3 fuerint Lt 5 obcumbere L: occumbere G succumbere HT quae LI 8 materiae LI materia HTv 9 lentiscere L\' cum confugieute H 11 materiae L materia ΗΤυ substrnta L 12 quam Gl suceestiotiibus L 13 adque G1H 14 uauescunt GSHL: euanescuut G1SΤυ solerti GlH 15 prouidenti districtioue L uon post solum om H effugit M efficit L 17 postreme G1 a] e 01 18 desidentes H experto G1 de claro H 20 aciae HL uel Lx caede micansL 23 scribturarum G1 24 post... praeconia om. H numera ... pog. 300, 3 amissum culmeu ascenderet extant i» C 25 internicionein CGl: internecioDem G2 iuternitionetn HLT centum et H )
post tanta tamque incredibilia signa, post tam inmania documenta. uirtutum qualiter fuerit successibus suis elisus, audi scripturam narrantem: in diebus, inquit, illis aegrotauit Ezechias usque ad mortem, et orauit dominum: et exaudiuit eum, et dedit ei signum, illud scilicet quod legimus de solis datum esse reditu per Esaiam prophetam in quarto Regnorum libro. sed non, inquit, secundum beneficia, quae acceperat, retribuit ei, quia eleuatum e\'st cor eius: et facta est contra eum ira, et contra Iudam et Hierusalem: humiliatusque est postea eo quod exaltatum esset cor eius, tam ipse, quam habitatores Hierusalem: et idcirco non uenit super eos ira domini in diebus Ezechiae.
quam perniciosus, quam grauis elationis est morbus. tantae iustitiae, tantae uirtutes, tanta fides atque deuotio, quae naturam ipsam ac totius mundi leges inmutare meruerunt, una elatione depereunt, ita ut uniuersis uirtutibus suis, ac si nec fuissent, obliuioni traditis iram confestim domini [*]( 1] cf. IIII Reg. 19, 15 et 85. 4] cf. IIII Reg. 20,1-5. 7] cf. 1. c. 9-11. 13] II Paral. 32, 24. 17] 1. c. 25-26. ) [*]( 1 ιnilia LI 2 praece CL superatus H 4 replicari prologum H post est spat. duarum litt. in C indictum Gazamu: interdictum codd. v 5 sententiamL1 7 solem CL decim HLI grados Gl occassum H 8 reuertoutem Lx ab excessu L 9 occupauerat Hr 10 natura Gl legis G1 L2 11 iucredebilia H 12 suis om. L 13 scribturam CGlH post narmntem tn G cap. 11 incipit inquid H 14 et om. C 16 et in quarto regum H 17 inquid CGlH 18 acciperat H tribuit C 22 dei GT 23 pernit. L est elationia Ho 24 uirtutis L1 adque CH 25 Lmmutare GL imnotare H 26 uana 8 )
Ozias, huius quem commemorauimus regis atauus, in omnibus ipse quoque scripturae testimonio conlaudatus, post ingentia uirtutum suarum praeconia, post innumeros triumphos, \\ quos deuotionis ac fidei suae merito perpetrauit, disce qualiter \\ sit uanae gloriae elatione deiectus: et egressum est, inquit, ^ nomen Oziae, propter quod auxiliaretur ei dominus, et conroborasset illum. et cum conroboratum esset, eleuatum est cor eius in interitum suum, et neglexit dominum deum suum. cernis aliud exemplum ruinae grauissimae et conspicis duos uiros tam iustos tamque perfectos quam perniciosi rerum secundarum soleant esse successus, ita ut, qui non potuerunt aduersis frangi, prosperis, si incauti fuerint, acrius elidantur, et qui in conflictu atque acie mortis euasere discrimina, tropaeis propriis triumphisque subcumbant.
Ideo apostolus monet: nolite fieri inanis gloriae cupidi, et dominus Pharisaeos castigans quomodo, inquit, uos potestis credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quae a solo est deo non quaeritis? de his et beatus Dauid cum interminatione dicit: quoniam deus dissipauit ossa eorum qui hominibus placent. [*]( 9] L c. 26, 15-16. 20] Gal. 5, 26. 21] loh. 5, 44. 24] Ps. 52, 6. ) [*]( 1 suBcipisset H placesset G1 2 decederat H 8 nursum GHLT: runsus C amisum H ammissum L* 4 ascendere G15 XII G non distinguunt HL et auus L attauus G2S 6 scribturae G1 8 suo H 9 inquid GIH 11 cum conroboratum scripai: cum roboratam Gl conroboratu H cum corroboratū L cum roboratus G2 Sv 12 elatum H neglegit H 13 deum om. H post suum inHL cap. 11 incipit 15 adque motoris H 16 perniciosis G1 pernitiosi L 17 aduersus G1 18 eliduntur LI adque H 19 euassereH1discrimine L1 tropneia Gl: tropeis H trophene L tropbeis G28 triumpbis ex triumphos L succumbant GH 20 inanes L1 21 phariseos codd. inquid GSH 22 potestis uos L 23 est deo GHT: deo est Lo 24 deus ont. L 25 dissipauit LT: disnpat G dissipabit H ossa hominum sibi placentium L: cf. cap. 19,1 )