Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Solet etiam incipientium mentes et eorum, qui minus adhuc uel uirtute animi uel scientia profecerunt, aut propter sonum uocis extollere, quod scilicet modulatius psallant, aut quod sint uel exesis carnibus uel corpore lautiores, aut quod parentes diuites ac nobiles habeant, uel quod militiam honoresque contempserint.. interdum etiam dignitates et opes, quae forte ne adprehendi quidem aliquando potuissent, persuadet quempiam perfacile fuisse adepturum, si perseuerasset in saeculo, uana spe etiam de incertis inflans eum et de his, quae numquam possedit, uelut qui ea contempserit, gloria uanitatis extollens.
Nonnumquam uero clericatus gradum et desiderium presbyterii uel diaconatus inmittit. quem si uel inuitus fuisset indeptus, tanta expleturum sanctitate ac rigore depingit, ut ceteris quoque sacerdotibus praebere potuerit sanetitatis exempla, deinde multos non solum conuersationis forma, uerum etiam doctrina sua. sermoneque Iucraturum. facit etiam in solitudine uel in cella commorantem diuersorum domos ac monasteria mente atque animo circumire et plurimorum conuersiones sub incitamento imaginariae exhortationis adquirere.
Agitur itaque infelix anima tali uanitate uelut profundissimo sopore delusa, ut plerumque huiusmodi cogitationum inlecta dulcedine et his oppleta simulacris ne praesentes quidem actus uel fratres ualeat contemplari, dum his, quae cogitationum peruagatione uigilans somniauit, delectatur inhaerere quasi ueris. [*]( 1 mentis H 2 scieutiae H proficeruut GlH 3 modolatiue HL 4 oel eressis H uel ei his L quod ante parentes om L 5 ac GL: ut HTv honoris L 7 perauadit H 8 perseuerassent H 9 una L* 11 eicolens L 12 uero om. L gradum clerieatus H 13 presbiterii GIL presbiteri H mittit H uitus fuisset .. , pag. 203, 23 tali remedio po extant in C 14 acriore depinguit H ac rigide pingit L 16 dein c 17 doctrinas suo L 18 cella CT: cellula GLr cellola H cf. pag. 203,17 domus H 19 adque C circuire G2 L conuersiones r: ronuersationis La conuersationes rtll. 21 agitur ... uani euan. in C uelut in Gt profnndissimos opere L 23 dulcidine H aubpleta H pnvesentis L 24 deum ex his L1 25 peruagationn L )
Memini cuiusdam senis, cum in heremo Sciti commorarer. qui cum ad cellam cuiusdam fratris gratia uisitatio nis adueniens ostio proximasset audissetque eum quiddam obmurmurantem intrinsecus, paululum substitit, cognoscere uolens quidnam de scripturis legeret uel, sicut est moris, operans memoriter recenseret.. cumque piissimus explorator aure diligenter adplicita curiosius auscultaret) ita eum repperit huius spiritus inpugnatione pellectum, ut in ecclesia facere se crederet exhortatorium plebi sermonem. cumque subsistens senex audi sset eum finisse tractatum et mutato rursus officio celebrare uelut diaconum catechumenis missam, tum demum pulsauit ostium. qui egressus occurrensque seni ueneratione solita introducens que eum, quam olim uenerit, cogitationum suarum conscientia remordente perquirit, ne scilicet diutius ad ostium stans iniuriam pertulisset. ioculariter senex grateque respondit: modo, inquiens ueni, quando tu missam catechumenis celebrabas.
Haec idcirco inserere huic opusculo necessarium duxi, ut de inpugnationum ui atque ordine uitiorum, quibus miserabilis anima laceratur, non solum ratione, sed etiam exemplis instructi ad deuitandos laqueos et multiplices decipulas inimici cautiores esse possimus. ita namque indifferernter haec ab Aegyptiis patribus proferuntur in medium, ut omnium uitiorum certamina, uel illa quae patiuntur uel quae passuri sunt iuniores, relatione sua, tamquam qui adhuc ea sustineant, apud eos detegant atque denudent, quo exponentibus eis inlusiones omnium passionum, quaecumque incipientium sunt ac feruentium spiritu, conluctationum suarum arcana cognoscant et ea tamquam in [*]( 1 memini... cum in he euan. m C aciti H: scitii G1 scithi G* scithii L BciUhii C 4 substitit CGZL: subeistit GlH 5 scribturis Gl 7 auscultaret CHL\': obscultaret G eicultaret L1 8 perlectum C se facere G 10 offitio Gl 11 caticuminis G catacuminis H cathecuminis L uelut diacouum missain catecuminia celebrare C tunc HTv 18 remordine G1 rcmordetem L1 14 hostium strans Gx 15 seni L inquiea L 16 caticuminis G eatecuminis H cathicuminis L celebrasti L 17 numerus d haec ... opusculo euan. in C 18 inpugnatione L adque CGl ordinem L1 19 anime G1 rationes L 20 euitandos L 21 indeferenter H 22 aegyptis H aegiptiis L medio L 23 uel illa quae passuri Lv 24 aput C 25 adque CU qua G7 26 quecumque S2: quicumque reU. n 27 archana L cognoecat G1 )
ut solent peritissimi medicorum non solum mederi praesentibus morbis, uerum etiam futuris peritia sagaci occurrere eosque praeceptis uel poculis salutaribus praeuenire, ita hi quoque uerissimi animarum medici, emersuras ualitudines cordium spiritali conlatione uelut quodam caelesti antidoto praenecantes, in iuniorum mentibus non patiuntur adulescere, aperientes eis et causas inminentium passionum et remedia sanitatum.
Quapropter haec est antiquitus patrum permanens nunc usque sententia, quam proferre sine mea confusione non potero, qui nec germanam uitare nec episcopi euadere manus potui, omnimodis monachum fugere debere mulieres et episcopos. neuter enim sinit eum, quem semel suae familiaritati deuinxerit, uel quieti cellae ulterius operam dare uel diuinae theoriae per sanctarum rerum intuitum purissimis oculis inhaerere.
Ideoque athleta Christi, qui uerum ac spiritalem agonem legitime certare desiderat, hanc multiformem uariamque bestiam omnimodis superare festinet. quam nobis ex omni parte uelut multiplicem nequitiam occurrentem tali remedio poterimus euadere, ut cogitantes illud Dauiticum eloquium: dominus dissipauit ossa eorum qui hominibus placent, primitus nihil proposito uanitatis et inanis gloriae capiendae gratia nosmet ipsos facere permittamus: deinde ea, quae bono initio fecerimus, obseruatione simili custodire nitamur, ne omnes [*]( 25] PI. 52. 0. ) [*]( 1 caune G2 2 certamiaa Gl 7 hii GlH 8 vel G 9 caelestia L* praedicantes C praenegantes Lx in om. HLT 10 adulescere CL: adolescero GH imminent. GL 12 XYIIII (sic) C quapropter ... patrum euan. in C 14 manus euadcre Hr 15 fugire Gl episcopos uti manus neuter enimis sinit L 17 caellae C callao H cellulae Gv 18 thcodoriae G1 intuitu L purissimum occulis H 20 ideoque ... ac euan. i» C 21 uariamque bestiam] uaria uitia L 23 uelud G1 H 25 dissipabit HL2 26 preposito X1 capessendae v 28 obseruatio uani simili L1 iion omnia H )
his enim uel maxime indiciis cenodoxiae letale contagium nobis inhaerere monstrabitur. quod facillime poterimus effugere, si consideremus non solum fructus laborum nostrorum nos penitus amissuros, quoscumque cenodoxiae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia ueluti sacrilegos soluturos, utpote qui ad iniuriam dei opus, quod eius obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo, qui occultorum est conscius, homines deo et gloriam mundi gloriae domini praetulisse conuicti.