Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ad haec senex: bene dixisti Cpotuimus\'. non enim solus eras, cum illud caederes, sed fuit alius tecum [*](1 scilecet F1 dfii eras. in D 3 adque VP 5 capatiores DWX 6 mundialis om. 0 8 post docuerunt in OX cap. 6 incipit 9 ac D animae W 11 cottid. W distintionibus V 13 nidisetqae D etiopem 0 15 ab V 16 instir gantem V snbstetit Y\' 18 nimia om. W 19 opere D\' 20 desinire W1 21 urgebatur OP isdem X: hisdem rell. 22 sustentatur Dl 25 inquid VDWOP 26 istum 0 saium] lapidem DW illum DW aliquando potuimus D 27 contenere D senes 0 nix potuimus Px )

257
quem non uidisti, qui tibi in hoc opere non tam adiutor quam uiolentissimus inpulsor adstabat. et idcirco morbum ambitus saecnlaris nostris mentibus non inesse non utique eorum tantum negotiorum abstinentia conprobabit, quae etiam si uelimus expetere uel explere non possumus, neque illarum despectus rerum, quas si adfectauerimus tam apud spiritales uiros quam apud saeculi homines notabiles prima fronte reddemur, sed cum etiam illa, quae nostrae subpetunt potestati et honestate quadam uidentur obnubi, rigida mentis districtione respuimus.