Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et re uera non minus haec, quae parua uidentur et minima quaeque ab his qui nostrae professionis sunt cernimus indifferenter admitti, pro qualitate sua adgrauant mentem, quam illa maiora quae secundum suum statum saecularium sensus inebriare consuerunt, non sinentes deposita faece terrena ad deum in quo semper defixa esse debet intentio monachum respirare, cui ab illo summo bono uel parua separatio mors praesens ac perniciosissimus interitus est credendus.