Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
cum enim nimia lassitudine fatigatus frater requiescere iam finemque operi uoluisset inponere, instigatione spiritus illius animatus iterum resumere malleum nec desinere ab intentione coepti operis urguebatur, ita ut isdem eius incitamentis infatigabiliter sustentatus tanti laboris non sentiret iniuriam. tandem igitur senex tam dira daemonis ludificatione permotus ad cellam fratris diuertit salutansque eum, quod, inquit, est, frater, istud opus quod agis? at ille: laboramus, ait, contra istud durissimum saxum uixque illud potuimus aliquando conterere.