Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ob emundationem uero, cum iustos suos pro paruis quibusdam leuibusque peccatis seu pro elatione suae puritatis humilians diuersis temptationibus tradit, ut omnem sordem cogitationum et ut uerbis prophetae dicam scoriam, quam in occultis eorum peruidet esse concretam, excoquens in praesenti uelut aurum purum futuro transmittat examini, nihil in eis residere permittens quod scrutans post haec iudicii ignis poenali cruciatu expurgaturus inueniat, secundum illud: multae [*]( 10 Dent. 8, 2 15 Pe. 80, 8 16 Iob 40, 3 (LXX) 21 cf. Esai. 1, 25 26 Pb. 33, 90 ) [*]( 1 ntiari DWO abundari D\' habundare WX 3 W non distinguit id est om. 0 4 Iciendum ert DWOXv 6 emundationem WQ: emend. VDX peccatorum 0 7 et om. WI: cf. ad Conl. I 19, 1 abraam W multasque F1 9 dentoronumi D 10 mosen VW 11 dominns om. 0 12 adque V 14 custudires V 15 apud DWXv aput aquas 0 17 appareris F appareas 0 emundationem WD\'O: enund. D* emend. FX 18 iostus suus F1 21 prof. D 22 puidit D\' peruidit W1 nidet 0 exquoquens VDO 25 ∗∗purgaturus W )

168
tribulationes iustorum, et: fili, noli neglegere disciplinam domini, neque fatigeris cum ab eo increparis: quem enim diligit dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. quis enim est filius quem non corripit pater? quodsiextra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis. et in Apocalypsi: ego quos amo, arguo et castigo.