Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Ergo licet dixerimus bipertitam esse temptationem, id est in rebus uel prosperis uel aduersis, sciendum tamen omnes homines triplici ratione temptari: plerumque ob probationem, nonnumquam ob emundationem, interdum ob merita delictorum. et ob probationem quidem ut beatum Abraham, ut Iob multosque sanctorum tribulationes innumeras legimus pertulisse, uel illud quod in Deuteronomio dicitur ad populum per Moysen: et recordaberis cuncti itineris illius, per quod adduxit te dominus deus tuus quadraginta annis per desertum, ut adfligeret te atque temptaret, et nota fierent quae in tuo animo uersabantur, utrum custodires mandata illius an non. et illud quod in psalmo dicitur: probaui te ad aquam contradictionis. ad Iob quoque: an putas me tibi aliter locutum quam ut appareres iustus?