Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

ad quos etiam sub figura Hierusalem ex persona dei ita per Hieremiam sermo dirigitur: faciam enim consummationem in cunctis gentibus, in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in iudicio, ut non tibi uidearis innoxius. pro qua salutari emundatione orat Dauid dicens: proba me domine, et tempta me: ure renes meos et cor meum. Esaias quoque utilitatem huius temptationis intellegens corripe, inquit, nos domine, uerumtamen in iudicio: et non in furore tuo, et iterum: confitebor tibi domine, quoniam iratus es mihi: conuersus est furor tuus, et consolatus es me.