Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
cuius rei testes multa hominum milia possumus inuenire, qui cum sub momento breuissimo dispersis omnibus substantiis sms ita hanc eradicauerint passionem, ut IDe tenuiter quidem ab ea pulsentur ulterius, nihilominus Omni tempore contra gafitrimargiam pugnantes, nisi ingenti circumspectione cordis et abstinentia corporis dimicarint, securi esse non possunt.
Tristitia et acedia nulla quemadmodum superiora diximus accedente extrinsecus prouocatione generari solent. nam solitarios quoque et in heremo constitutos nullique humano conmixtos consortio frequenter atque amarissime uexare noscuntur. quod esse uerissimum, quisque fuerit in solitudine conmoratus et pugnas hominis interioris expertus, ipsis experimentis perfacile conprobabit.