Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
Haec igitur octo uitia licet diuersos ortus ac dissimiles efficientias habeant, sex tamen priora, id est gastrimargia, . fornicatio, filargyria, ira, tristitia, acedia quadam inter se cognatione et ut ita dixerim concatenatione conexa sunt, ita ut prioris exuberantia sequenti efficiatur exordium. nam de [*]( 1 uitiis Wt 2 consoetudeue V* 3 delniiium VP1 4 qui Dl 8 cui D 11 tenueter F1 pulsautur D1 omne 0 12 circmnapeciene V 13 dimicarint WD2O: dimicarent VDlP dimicaoerint X 16 eitrinsicua Y 17 salitarios D1 quoqae YOPX: quosque DW haerimo constitus Y nulloque 0 18 conmixtos VD1 adque VP a∗marissime V 19 quisque cum OX 20 interiores W* 21 conprobaoit D1 W1 22 diuersus W\' ortus] hostes 0 difficiles 0 24 filargiria WOPX 25 concatinatione VW1 26 ant W1 eequentia D2W2P ) [*](XIII. Cass. 2. ) [*]( 9 )
facilius enim cuiuslibet arboris noxia latitudo ac proceritas exarescet, si antea radices eius quibus innititur uel nudatae fuerint uel succisae, et infestantes umores aquarum continuo siccabuntur, cum generator earum fons ac profluentes uenae sollerti industria fuerint obturatae. quamobrem ut Media uincatur, ante superanda tristitia est: ut tristitia propellatur, ira prius est extrudenda: ut extinguatur ira, filargyria calcanda est: ut euellatur filargyria, fornicatio conpescenda est ut fornicatio subruatur, gastrimargiae est uitium castigandum.