Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
nihil enim ad usum ac necessitatem naturae conmunis praeter escam cotidianam ac potum certum est peruenire. reliquae uero uniuersae materiae quantolibet studio atque amore seruentur, alienae tamen ab humana indigentia etiam usu uitae ipsius adprobantur. ideoque hoc uelut extra naturam exsistens non nisi tepidos ac male fundatos monachos pulsat, quae autem naturalia sunt etiam probatissimos monachorum et quidem in solitudine conmorantes adtemptare non desinunt.
et in tantum hoc uerissimum conprobatur, ut etiam gentes nonnullas ab hac passione, id est filargyriae, liberas omnimodis [*]( 2 altissimu V1 4 perficit D equidem OX adfectatae W1: affectatae VD2W2P2X affectae D1P1 effectate 0 5 subsequta. D 6 filargyria W: filargiria rell. 7 esse 0 origenale F1 8 uriuntur V 10 hii OP 11 curruisse V1 12 praecipitatus V filargiriam VDOPX fylargiriam W 14 filargyria V: fylargiria W filargiria DOPX origenale P 15 nubis V concepitur V 18 praetir F cottid. WX puenire F 19 reliqua W uniuirsae F1 adque VP 20 aliena ,W 22 existens 0 fundatus V monachus VO 23 probissimus F munachorum F 24 equidem OXI 25 uirissimum F1 26 habac 0 filargyriae VD: fylargiriae W filargirie OX filargiria P(v) )