Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

necesse est enim ut morbo duplici duplex adhibeatur curatio. nam corpori, ne [*]( 5 cf. Gal. 5, 19 sqq. 14 Eph. 2, 3 ) [*]( 6 adque VWOP hereses DWOPX 8 adque VDlWP dupplici O (passim) 11 fotum VD1WOP1: motum D2 aotum P* totam sensum X ita om. 0 12 inquietet 0 16 uoluptatem VP uoloptatis 0 18 quae] p D instinctũ D7 19 uoluntatis VD1 carnis D carnis et W 20 langoribus DOP iocnnditatis V2WX 22 indient 0 medicini WOa medicina indigeat D\' 23 curationemque 0 26 pote est 0 28 adibeatur WO nec OP )

124
concupiscentia in effectum temptet prorumpere, necessario effigies et materia inliciens subtrahenda. est, et animae nihilominus, ne eam uel cogitatione concipiat, adtentior meditatio scripturarum et sollicitudo peruigil ac remotio solitudinis utiliter adponenda. in ceteris autem uitiis humana consortia nihil obsunt, quin immo etiam plurimum conferunt his qui carere eis in ueritate desiderant, quia frequentia hominum magis arguuntur, et dum lacessita crebrius manifestantur, celeri medicina perueniunt ad salutem.

Ideoque dominus noster Iesus Christus, cum apostoli pronuntietur sententia temptatus fuisse per omnia secundum similitudinem nostram, dicitur tamen absque peccato, id est absque huius passionis contagio, nequaquam scilicet aculeos concupiscentiae carnalis expertus, quibus nos necesse est etiam ignorantes inuitosque conpungi, quippe cui nulla inerat similitudo seminationis uel conceptionis humanae, ita rationem conceptus eius archangelo nuntiante: spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi: ideo et quod ex te nascetur sanctum uocabitur filius dei.