Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
et licet beatus apostolus omnia uitia generaliter pronuntiauerit esse carnalia, siquidem inimicitias et iras atque haereses inter cetera carnis opera numerauerit, nos tamen ad illorum curationes atque naturas diligentius colligendas duplici ea diuisione distinguimus. nam ex his quaedam dicimus esse carnalia, quaedam uero spiritalia. et illa quidem carnalia, quae specialiter ad fotum sensumque pertinent carnis, quibus illa ita delectatur ac pascitur, ut etiam quietas incitet mentes inuitasque eas nonnumquam pertrahat ad suae uoluntatis adsensum.
de quibus beatus apostolus in quibus, ait, et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes uoluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et ceteri. spiritalia uero dicimus, quae instinctu animae solius orta non solum nihil uoluptatis conferunt carni, sed etiam grauissimis eam languoribus adficientia miserrimae iucunditatis pastu animam tantum nutriunt aegrotantem. et idcirco haec quidem simplici cordis indigent medicina, quae autem carnalia sunt, non nisi duplici quemadmodum diximus ad sanitatem curatione perueniunt. unde puritati studentibus plurimum confert, ut harum carnalium passionum ipsas materias sibi primitus subtrahant, quibus potest uel occasio uel recordatio earundem passionum aegrotanti adhuc animae generari.