Conlationes Patrum (Collationibus)
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.
In illis enim passionibus etiam ipse temptari debuit incorruptam imaginem dei ac similitudinem possidens, in quibus et Adam temptatus est, cum adhuc in illa inuiolata dei imagine perduraret, hoc est gastrimargia, cenodoxia, superbia, non in quibus post praeuaricationem mandati imagine dei ac similitudine uiolata suo iam uitio deuolutus inuoluitur. gastrimargia namque est qua interdicti ligni praesumit [*](11 Hebr. 4, 15 17 Luc. 1, 35 ) [*](2 inlicens W 3 nec D1 concupiat ut uidetur F1 4 scribaram D1 6 aitiis om. D\' 7 frequenti D\' 8 magis om- Dl ∗∗aguntor D 18 nequoquam D\' 14 aeuleus F 16 inuitusque F1 cui∗∗ D 17 arcangelo 0 18 obumbrauit DO 19 ex] in VX nascitur DP nascetur ex te 0 22 incurruptam F 28 temtatus W (0) est om. D1 24 hoc] hac D1 coenodozia F 25 post praeuaric.] praeuaricatione W in imagine D1 26 deuolutus inuoluitur] deuoluitur D1 27 praesumis D1 )
in his ergo tribus uitiia etiam dominum saluatorem legimus fuisse temptatum, gastrimargia, cum dicitur ei a diabolo: dic ut lapides isti panes fiant, cenodoxia: si filius dei es, mitte te deorsum, superbia, cum ostendens illi omnia regna mundi et eorum gloriam dicit: haec tibi omnia dabo, si cadens adoraueris me, ut isdem quibus ille temptationum lineis adpetitus nos quoque quemadmodum temptatorem uincere deberemus suo doceret exemplo. ideoque et ille Adam dicitur et iste Adam, ille primus ad ruinam et mortem, hic primus ad resurrectionem et uitam.