Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

hunc namque nos ordinem proeliorum exercere debere nec tamen de nostra uirtute confidere etiam legislator his docet uerbis: non timebis eos, quia dominus deus tuus in medio tui est, deus magnus et terribilis: ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim. atque per partes. non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae. [*]( 22 Dent. 7, 21-23 ) [*]( 1 neritatia Dl dirioris V 3 quas V 5 superati V adque VP nubis V1 6 perficta V1 8 inopinatu. D icto V 10 emendatione V 12 cnstudiam V 13 simelem F1 14 uictnriam V qui se...... 19 uictoriam om. D\', add. D1 in margine, quo resecto uerba uel studio supplicans.... nictoriam iam non leguntur 16 cordis nostri D\'X uelud D\'P sibi om. D\'X 17 exceperit D\'OPX: exciperet V exciperat P1 18 peculiare V D* vel V: ac OPX hac P* eam] cum V dilegentius VI 19 nictnriam V1 20 praeL W 21 legislatnr F1 docet.bis V 23 terribeles V 24 conspecto V 25 adque VOP )

139
dabitque eos dominus deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos donec penitus deleantur.

Sed neque debere nos in eorum extolli uictoria similiter Monet: ne postquam comederis, inquit, et satiatus domus pulchras aedificaueris, et habitaueris in eis, habuerisque armenta et ouium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam, eleuetur cor tuum, et non reminiscaris domini dei tui, qui edniit te de terra Aegypti, de domo seruitutis: et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili.. Salomon quoque in Prouerbiis: si ceciderit inimicus tuus, noli gratulari: in subplantatione autem eius noli extolli, ne uideat dominus et non placeat ei, et auertat iram suam ab eo, id est ne perspiciens elationem cordis tui ab eius inpugnatione discedat, et incipias derelictus ab eo rursus illa quam per dei gratiam ante superaueras passione uexari.